DE FIDE
\ . Ambiguum ex sese fidei nomen nihil hic aliud significat quam vel actum ipsum quo assentimur alicui propositioni propter dicentis authoritatem; vel habitum, unde ejusmodi actus proficiscitur. Si assentimur solâ Dei testificantis authoritate adducti, ibi fidesdivina est. Si id fiât, ut oportet ad salutem, tune fides est christiana, quà veri fidèles à caeteris omnibus discernuntur, et de quâ potissimum hic agimus.
2. Explodendi porro sunt haeretici, quotquot affirmare non dubitant, fidem eam sine quânemo verè fidelis censendus est, nihil aliud esse, quam certissimam quamdam persuasionem,quâquis firmissimè et sine ullâ dubitatione credat, sibi per Christum condonata esse peccata omnia, se filium à Deo adoptatum, sibi nihil jam timendum utpotè qui sit è numéro praedeslinatorum, adeoque usque ad finem perseveraturus.
3. Christiana; fi^ei subjectum adaaquatum est id omne, de quo quid revelatum est à Deo. Subjectum prsecipuum et quodammodo subjectum attributionis solus Deus. Objectum materiale adaequatum omnis et sola veritas à Deo revelata. De ejusdem fidei objecto formali seu motivo major hic controversia est, sed quae dijudicari possit, paucis opinionibus rejiciendis, plerisque non seorsum, sed simul conjungendis et admittendis.
A. Certè quidem affirmandum videtur ad objectum formate fidei christ ianse pertinere non solum summam Dei veritatem in cognos-
cendo, per quam habet, ut errare ac falli nequeal; et summara ejusdem veracitatem in dicendo, seu revelando, per quam habet, ut neminem possit fallere et in errorem inducere ; sedetiam ipsam revelationem divinam, imo motiva credibilitatis, seu argumenta quibus revelatio divina esse cognoscitur.
5. Quamquam, ut res vulgo jam fiunt, non aliâ revelatione, quam publicà movemur ad credendum, imo plerumque fides nostra nititur ejusmodi revelatione publicâ, ut per Ecclesiam propositâ; exerceri tamen potest verae ac supernaturalis fîdei actus, qui nitatur solâ revelatione privatâ, item revelatione publicâ, quse nullo modo cogitetur per Ecclesiam proponi. Sed omninô necesse est, ut haec revelatio verè divina sit.
6. Omnis plane fides, sive divina, sive humana, sive naturalis, sive supernaturalis, ita discursiva est, ut nihil prorsùs per solam fidem à nobis cognosci queat, quod aliter, quam per discursum cognoscatur. Quamobrem verse ac christianae fidei actus est conclusio discursus sive formalis, sive saltem virtualis. Hune discursum formalem quandoque esse nihil prohibe^ licet plerumque in nobis solummodo virtualis esse soleat.
7. Christiana fides est obscura, certa et libéra. Obscura est tam ratione objecti materialis, in quo fides omnis obscuritatem aliquam ex sese relinquit circa modum quo, et causam cur aitributum cum subjecto connexum sit *, quam ratione objecti formalis, seu revelationis, qua? solam evidentiam moralem habet, caret evidentiâ metaphysicâ. Si haec adesset, staret quidem ratio fidei divinœ, sed lolleretur libertas propria fidei christianae.
8. Quia non potest esse vera ac supernaturalis fides divina, nisi quae revelatione verè divina nitatur, revelationi autem divinae non potest ullo modo subesse falsum, quia fieri non potest, ut Deus aut fallatur cognoscendo, aut fallat mentiendo seu falsum pro vero revelando : ideirco ubi agitur de certitudine objectiva, sive de certitudine fidei quoad se, dici débet christiana fides tam certa esse quoad se, ut nihil plané possit esse certius.
9. Sin agitur de certitudine quoad nos, sive de certitudine subjective, quae est mentis adhaesio firma et immobilis, cujus magnitudinem metimur ex impotentiâ dubitandi, assensumque sustinendi, dici non potest christiana fides simpliciter certior quovis assensu, sed tam certa, quam certus esse potest assensus liber. Habita tamen ratione affectus voluntatis, dicenda est appréciative certior quolibet assensu naturali.
10. Tam liber est actus christianae fidei quam liberum esse potest ullum judicium illatum mentis humanae ; idque sive actus ille spectetur secundum substantiam, nempè quatenùs est assensus ortus ex motivo obscuro, hoc est non aliam habente evidentiam quam mora-
lem; sive spectetur secundum modum, qualenùs scilicet est appréciative certior alio quovis assensu, qunre ad hune actumrequiritur pius affectus, imperiumque voluntatis.
1 1 . Quod spectat ad christianse fidei analysim resolvitur actus fidei, sicut et quaelibet discursûs conclusio, in duas prœmissas, undè colligitur, et in ea omnia, quibus innolescit praemissarum illarum veritas. Quare ratione alterius prœmissge resolvitur fides christiana in summani Dei veritatem et veracitatem; ratione alterius in ipsam revelationeni et in motiva eredibilitalis, quibus innolescit revelatio.
12. Sicut potest esse actus fidei qui nitatur revelatione spectatâ solum, ut divina est, non item ut proponitur per ecclesiam; ita potest esse fidei actus, qui nullo modo resolvatur in aulhoritatem Ecclesiœ, qui vero in eam resolvitur, ut contingit quoties resolntio non movet ad credendum ut proposita ad Ecclesiam, is semper resolvitur ulteriùs in motiva credibilitatis, quibus innotescere débet Ecclesise authoritas.
13. Girca necessitatem fidei ad salutem hœc videnlur esse pronuncianda : 1° parvulis et amentibus perpetuis ad salutem sufficere solam fidem habitualem ; 2° cui libet adulto nondum justificaio simpliciter esse necessarium, et necessitate quidem medii, ad justificalionem, adeoque et ad salutem, interiorem et supernaturalem actum fidei; 3° necessarium esse actum interiorem, seu professionem fidei, sed sola prœcepti necessitate.
14. A temporibus Apostolorum nequaquam crevit numerus articnlorum fidei, novos enim articulos non condit Ecclesia, sed dudum revelatos clarius explicat certiusque preponit. Fide credendum est quidquid per evidentem dbcursum colligitur, sive ex duabus propositionibus revelatis, sive ex altéra rcvelatâ, et altéra non revelatâ, sed evidenter verâ. Actus fidei christianae qualisjam libéré exerectur à fidelibus, cum actu scientiœ stare non potest.
Harum conclusionum veritatem, Deo duce etauspice Deipara, Propugnabit Joannes Alizart, Sanguintinianus, in Henricaeo Flexiensi Gollegio S. J. die 20 maii 1695, matutinis horis.
Flexiœ, ex typographia viduse Georgii Griveau, typographi regii et Honiïca?i Collesii Societatis Jesu.
THESES THEOLOGICiE