DE VIRTUTE ET SACRAMENTO P0ENITENTIJ
i. Eftectus pœnitentise praecipuus est justificatio, in quâ verè ac propriè remittuntur peccata, et justitia inhaerens homini conceditur, ut contra recentiores haereticos concilium Tridentinum declaravit. Nomine auteni justitiae inhœrentis intelligitur habitualis gratia seu qualitas physiea, quœ peccato mortali ex naturâ suâ omninô répugnât, nosque Dei filios adoptivos formaliter constituit, sive sit eadem entitas cuni charitale habituali, sive non ; quod incertum est et utrinquc probabile.
2. Itaque peccatorem ad eximium illud justificationis beneficium statim et infallibiliter pœnitentia perducit, etiam extra sacramentum, si perfecta sit, neque tamen eô concurrit ut causa vel formalis, vel meiïtoria de condigno, vel perfecte satisfactoria, sed tanquam ultima dispositio ex solà Dei promissions quâ seclusâ cum peccato habituali prorsùs consisteret. Nihil vero prohibet, quominùs sine retractatione peccatoris ac infusione sanctificantis gratiœ lemilli peccatum absolutè queat.
3. Alter pœnitentiœ fructus est venialium peccatorum remissio; quippe ipsa quoque venialia, juxtà legem generalem pro omni actuali peccato constitulam pœnitentiae remedio indigent; ita ut nunquam tum in hâc tum in altéra vità sine aliquo doloris formalis aut saltem virtualis actu remittantur; forma tamen per quam tolluntur, non est vel ille dolor, vel etiam ipsa gratia sanctificans,
sed extrinseca Dci condonatio, seu remissio passiva, quae est condonationis activai terminus.
4. Ad hanc remissionem extra sacramentum, et ex opère operantis obtinendam, probabile quidem est attritionem sufficere in homine justo; sed adhuc videtur probabilius requiri contritionem : quia seilicet si attritio eô suffieeret, nunquam contingeret, ut peccata venialia remitterentur actu per sacramentalem absolutionem, quoties sola dicuntur in confessione ; nisi forte, quod est moraliter impossibile, attritio et sacramentum eodem instanti temporis précisé concurrerent.
5. Cum remittitur reatus culpœ mortalis, simul reatus pœnae aeternae necessario remittitur, saltem si, ut prœsens ferl rerum status per infusionem gratiae sanctificantis, non per condonationem pure extrinsecam fiât justificatio. Yerum condonato utroque illo debito, atque etiam deletâ quoad culpam veniali oflensâsœpe, aliquis reatus pœnae temporalis remanet, utique expiandus in Purgatorio persatispassionem nisi redimatur.
6. Duo ad illum redimendum média suppetunt : lum agit quasi ex opère operantis, et est condigna aliqua satisfactio, seu opus liberum, bonum ac pœnale, quod homo viator et justus Deo exhibet pro se vel pro aliis item justis tum viventibus lum mortuis, in quos potest jus suum transferre. 2um Est efficax ex opère operato, et comprehendit missam, indulgentias, sacramenta, in quibus baptismus omnem pœnœ temporalis reatum tollit; caetera aliquam illius partem delrahunl.
7. Denique non exigua pœnitentiae merces, ac totius justificationis veluti complementum est meritorum reviviscentia; redditur enim in justiticatione non quidem ex naturâ rei, sed ex totà Dei misericordiâ, quidquid gratiœ habitualis, ac donorum ipsi adjunctorum per peccatum anteà deperditum fuerat. At peccata prius remissa licet absolulè redire possint, reipsâ tamen non redeunt formaliter ob peccatum subsequens, cui novam aliquam tantummodo circumstantiam ingratitudinis superaddunt.
8. Hactenùs de virtule pœnitentiaa, nunc de sacramento ; quod quidem existere tam certum est, quam Christum dixisse Apostolis : Quorum remiseritis... Hinc enim, accedente praesertim interpretatione Patrum ac Traditione, perspicuum est. 1° Concessam fuisse Ecclesiœ veram peccata quaBcumque post baptismum commissa remittendi potestatem; 2° hanc potestatem exerceri per modum judicii; 3ô usum ejusdem potestatis esse propriè dictum et à baptismate diversum sacramentum.
9. Primam ex allato testimonio deductam veritatem olim impugnavere Novatiani; si quidem accusavere Ecclesiam non tantum molliori disciplina, quod maechos, homicidas et idolâtras ad pœni-
tentiam reciperet, sed etiam gravissimi errons, quod ejusmodi peecatores absolvendi jus et potestatem sibi vindicaret. 2an verô ac 3am veritatem negant haeretici nostri temporis, et quamvisquamdam lapsoruni post baptismum reconciliationem agnoscant, vix tamen aliter différant à Novatianis, quam quod citata Christi verba explicant adhuc ineptius.
10. Meritô igitur ut vêtus ecclesia Novatianos : ita Goncilium Tridentinumnovosillos dogmatistas damnavit,actria prredicta eapita contra haereticam pravitatem asseruit; meritô etiam sacramentum pœnitcntiœ appellavit 2am post naufragium tabulam ; hoc enim loquendi modo, quam multô antè usurpaverat Hieronimus, commode illius virlus et nécessitas exprimitur. Neque tamen necesseest, ut venialia subjiciantur clavibus sed mortalia tantum, licet venialia rectè et militer subjici possint.
11. Ex his porro quae de pœnitentià sacramentali ut existente modo constituta sunt, nemo non videt illam metaphysicè definiendam esse, sacramentum novœ legis in quo peccata baptizatorum hominum ex potestate judiciali remittuntur. Verum quid de essentia istius sacramenti physica praecisè sentiendum sit, haud ita constat, aliis aliter opinantibus, inter quos videnturilli sentire meliùsqui duos pœnitentis actus, nempe dolorem et confessionem, simulquc verba ministri eo admittunt, ita ut ipsa satisfactio sit pars intégralis tantum.
12. Dolor qui primus est pœnitentis actus, formalis esse débet saltem in sacramento, nec virlualis sufficit; débet quoque ad absolutionem sacramentalem referri aliquatenùs, eamque antecedere, non subsequi ; sic autem idem ille dolor sacramentum constitua tanquam pars, ut simul ad ejus effectum concurrat tanquam dispositio; imo non polest esse pars idonea, quin sit dispositio sufficiens : undè vides sacramentum pœnitentiae id habere spécial?, ut simul validum et informe esse nequeat.
13. Perfectus dolor seu contritio, cum extra sacramentum sit efficax, à fortiori in ipso sacramento sufficit ad fructum illius percipiendum. At de ipsa attritione quid statuendum est? eam in sacramento prorsus sufficere ; tuta in praxi ac moraliter certa sententia est, quœ nititur autoritate PP., praesertim ex doctrinâ concilii Tridentini non obscure colligitur ; ita ut omnes ferè doctores et theologi qui post ïridentinum floruerunt, sufficientiam attritionis velut indubitatam unanimi consensu agnoverint.
14. Confessio sacramentalis, quae est secundus pœnitentis actus, à divinâ non ab humanâ institutione fluxit, et ex judicîariâ potestate apostolis eorumque in sacerdotio successoribus tradità apertè deducitur. Fuit etiam in ecclesia perpetuo servata usu, nec unquam abrogata à Nestorio patriarcha constantinopolitano, cum ille ad
iv 22
suramam pœnitentiain publicam sustulerit. Deinum ita necessaiïa est, ut absque illà vel in re vel in voto praemissâ nullum peccatum moi taie homini baptizalo condonalur sallem directe.
Harum conclusionum veritatem, Deo duce et auspice Deipara, propugnabit Jacobus Le RoyerCenomanensis, in regio Flexiensi Collegio S. J. die 29 Julii 1695, serotinis horis.
Flexiœ, ex lypographia vidu"e Georgii Griveau, typographi regii et Henricœi Collegii Societatis Jesu.
JESU CHRISÏO
CONCLUSIONES THEOLOGIC^