‹ Un Colláege de Jâesuites aux XVIIe & XVIIIe siáeclesChapitre 113 sur 165 · DE LEGIBUS · texte numérisé non relu

DE LEGIBUS

1. Legis nomen, ut hic accipi vulgô solet à theologis, nihil aliud significat, quam regulam morum stabilem, quse communitati alicui légitima superioris authoritate irnponatur proptcr communitatis illiusbonum. In quo legislatoris actu consistât controversia est; sed in verbis potius, quam in rébus ipsis posita, si tamen unum excipiatur, in quo reliqui theologi videntur hic à Thomistis reipsa, non verbis solum discrepare.

2. Fatentur scilicet omnes tria salteni prius à législature praestanda esse, quam incipiant inferiores lege obligari. Débet cnim 1° perpensis omnibus prudenter judicare quœdam à subditis esse facienda vel omittenda propter communitatis bonum, et hoc intellectus est. 2° Quod est voluntatis, obligare velle subditos, seu authoritate suâ cogère, ut ea faciant, vel omittant. 3° Hanc suam voluntatem significare exteriùs, seu legem promulgare.

3. Quicumque haec tria non solum requiri, sed etiara suffîcere putant, quibus et nos assentimur, videntur inter se pugnare tantum de notione subjectâ legis nomini. Quia porro nihil aliud arbitramur hoc nomine signifîcari, quam regulam subditos verè obligantem, ac immédiate et cum authoritate dirigentem, constiluimus legis essentiam in unico voluntatis actu, hoc enim solo verè obligantur et immédiate diriguntur inferiores.

4. Quod voluntatis actum anlecedit judicium mentis, id se habet ad legem, ut aliud prius, sine quo lex esse nequeat : legislatorem

immédiate dirigit, inferiores non nisi médiate; quœ subsequitur promulgatio, ea non est régula dirigens et ohligans, sed applicatio ejusmodi régulée. Vera autem obligatio censenda non est quaelibet significatio voluntatis superioris, sed ea solùm quâ posità velit, ut inferiores obligari in ci pian t.

5. Legis essentiam sitam esse doccnl plerique Thomistsein quodam mentis actu, qui médius sit inter actum voluntatis, et promulgationem. Hune appellant imperium interiùs, et contendunt eo sublato nihil exteriùs prœcipi : sed falluntur. Nullus actus interior, nisi soliùs voluntatis, imperium dici potesl; et actui voluntatis exteriùs significando sufficit interior sensus, quo sibi conscius est se velle, quisquis voluntatis actum exercet.

6. Praeter vim obligandi et dirigendi, prœcipua legis attributa sunt, quod stabilis scu perpétua sit, utilis communitatis bono, honesta, justa, et sic accommodata subditorum viribus, ut nihil praecipiat, quod facere nequeant ; nihil prohibeat, à quo non possint abstinere. Quod postremum altribulum ita pertinet ad ipsas leges Dei, quod nenio, in hoc etiam statu naturae lapsse fiât peccati personalis reus, nisi verè possit servare legem quam infringit.

7. Dividi vulgo lex solet in naturalem et positivam : potest haec poni vel non poni, prout legislatori visum fuerit : illa cum naturâ creaturarum inlelligentiurn necessario connexa est, ita ut non possit non poni, si creaturae illae existant. Lex tamen naturalis propriè et stricte dicta non consistit, neque in ipsâ naturâ creaturarum intelligentiurn, quâvis ratione spectatâ; neque in eo, quo pollent, lumine naturali; neque in ullo cognoscendi actu, quem exerceant.

8. Superest ut posita dicatur esse in solo divinse voluntatis actu, quo necessft est ut velit Deus creaturas intelligentes et libéras congruenter naturœ suœ vivere, si creaturas ejusmodi condere libéré décernât; undè consequens est legem naturalem nullo plané modo diffère ab ipsâ lege ceternâ, si lex illa œterna spectatur quatenùs vera et propriè dicta lex est, talis enim non est nisi prout ad solas creaturas intelligentes pertinet.

9. Lex naturse, quatenùs ad homines pertinet, qui jam solo modo à nobis consideranda est, promulgatur remotè, et habitualiter, ut aiunt, per ipsum naturse lumen; proximèet plane perjudicia vera, practica et universalia, quibus cognoscimus quid naturœ nostrae congruat, vel cum eâ pugnet, et quid ideirco velit Deus à nobis fieri, vel non fieri; non promulgatur, sed circumstantiis singularibus applicatur per dictamina conscientiae practicè practica.

10. Fundamentum legis illius, primaque adeo radix et mensura bonitatis et malitiœ moralis est ipsa naturâ nostra; non spectata pnecisè ut in se est, sed habita ratione finis, quo refertur quœ naturam nostram sic consideratam décent, ea bona sunt ex naturâ rei ;

quae dedecent, mala; quae neque décent, neque dedecent, média; quae sic mala surit, omnia prohibet lex naturae; quae sic bona, non omnia praeeipit, sed ea solùm quae sunt ad finem necessaria.

1 1. Ne qua tamen de vocibus ipsis controversia frustra moveatur, facile patiemur bonitatem et malitiam formalem collocari, ut ferè fît, in consensione et repugnantia cum lege, sicque fieiï lege posteriorem : dummodô concessum fuerit, aliam esse quamdam bonitatem et malitiam, quae fundamentalis merito dici potest, in consensione et repugnantia cum naturâ nostrà positam, eamque ipsâ naturali lege priorem, ut pote quae sit legis illius fundamentum.

12. Si sermo sit de hominibus adultis et rationis usu praeditis, non cadit in legis naturalis prima principia, propioresque principiis et magis obvias conclusiones error, aut simplex ignoiantia prorsùs insuperabilis: cadit in variasejusdem legis conclusiones magis ab ipsis principiis remotas, et difficiliores ad cagnoscendum. Quoties autem adest, facientem contra legis naturae praecepta, in quae cadit, excusât ab omni peccato formali et propriè dicto.

13. Ex legis naturae necessitate colligitur ejusdem immutabilitas tanta, ut neque abrogari, neque de eà quicquam derogari possit, quamdiù existunt crcaturae intelligentes ac libérée circa bonura et malum. Quanquam autem nullam patitur mutationem propriè dictant; patitur tamen eam, quae solet hic h theologis impropriè dicta appellari : sed haec in materiam legis ac circumstantias, in quibus solet obligare, non in legem ipsam cadit.

14. Propter hanc legis naturalis immutabilitatem, nulla, ne ab ipso quidem Deo concedi potest in illâ lege dispensatio directa; concedi potest, imô aliquando concessa est indirecta, quae legem ipsam non afficit, sed mutât solummodô ejus materiam et circumstantias, in quibus alioquin obligaret. In iis rébus in quibus est obscura naturae lex indiget declaratione et interpretatione ; eam tamen non patitur, quae sit epikeia propriè dicta.

Harum conclusionum veritas, Deo duce et Deipara auspice Maria, propugnabitur in Henricaeo Flexiensi Collegio S. J. pro exercitatione publicâ eâque menstruà die 2 Aprilis 1696, matutinis ho ris.

Flexiae, ex typographià viduae Georgii Griveau, typographi regii et Henricaei Collegii Societatis Jesu.

JESU CHRISTO

CONCLUSIONES THEOLOGICvE

Page 1