DE DEO
1. Visio beatifica extenditur ad ea omnia quœ sunt in Deo formai liter, nempè ad cssentiam, attributa, personas; posset nihilhominùs absolutè restringi ad pauciora, ac veluti inadaequatè Deum attingere ; fertur quoque eadem visio in crealuras tanqnam in objectum secundarium; non tamcn fertur in omnes, nec eodem modo. JNam possibiles quidem crealurae, quia Deus necessariam habet connexionem cum illis, videntur in verbo ut in medio cognito; existentes autem similis connexionis defectu non videntur nisi ope Dei revelantis, aut species im pressas rerum creatarum proprias per seipsum supplentis.
2. Beati omnes in eo pares sunt, quod Deum nec comprebendant, nec possint comprehendere ; sed non omnes œquè perfectè Deum vident, quia scilicet pro diversitate meritorum donantur inaequali lumine gloriae, ex quo solo tum intensiva tum extensiva visionum inœqualitas nascitur, nullatenùs ex intellectu. De tempore autem quo justi suae illius felicitatis Incipiant compotes fieri, gravis olim fuit contentio excitata, primum à Millenariis, deinde instaurata ab aliis non paucis, qui etsi à Millenariis ex parte recédèrent, tamen consentiebant in eoquod difterendam esse usque ad extremum judicium visionem Dei intuitivam contenderent,
3. Quin etiam Joannes XXII Papa simili opinione imbutus fuisse dicitur, licet nullam unquam super eâ re constitutionem ediderit.
At controversiœ jam non potest locns esse salteni apud catholicos, ex quo definitum est à Florentino synodo tanquam dogma fidei, animas justorum statim alque e corporibus suis excesserint, et perfeclè fueiint expiatae, ad divinum absque morâ ullâ eonspectum admitti. Utrum eodem frui conspectu eonccssuni aliquando fuerit Moysi et D. Paulo dum adhuc in mortali corpore degerent, incertum est. Nonnulli affirmant cum S. Augustino et D. Thoma; alii probabilius eum antiquis multis Patribus negant.
4. Deus qui non potest ab ullâ créature comprehendi, ipse comprehendit omnia, sive sint merè possibilia, sive existant absolutè in aliquâ difïerentiâ temporis, sive sint futura sub conditione : ex quo Iriplici objecto triplicemdivina scientia denominationemsumit, et in scientiam simplicis intelligentiae, scientiam visionis ac scientiam conditionalium communiterdividitur. Circa primum scientiae genus unica ferè difficultas est, quomodo scilieet res possibiles à Deo cognoscantur, an immédiate in ipsâ suâ possibilitate ac veritate objectiva, an médiate tantum in divinâ omnipotentiâ: utrumque modum defendimus.
5. Scientiam visionis etiam circa actus à voluntate creatà libéré exercendos admittendam esse et fidc cerlum est, et ratione perspicuum ; confiteri enim esse Deum, inquit Augustinus, et negare prœscium futurorum^ apertissima insaiva est. Sed de medio in quo videntur ejusmodi eftectus disputatur inter theologos plurimùm, aliis ipsam eoruni entilalem, aliis volunlatem creatam ac certam complexionem causarum, aliis divinam essentiam vel aeternilatem vcl ideas assiguantibus. Quisquis autem naluram actuumliberorum rite perpenderit, facile intelliget eos non posse nisi in seipsis infallibiliter cognosci.
6. Celebris et toties agitata de scientia média quœstio duo complectitur. Unum pertinet ad illius scienliae veluti substantiam, an videlicet existât in Deo ; alterum versatur circà modum quo Deus contingentia sub conditione, futura pramoscit, an scilieet dependenter vel independenter ab omni decreto prédéterminante; atnunc fatentur omnes Deum eflectus liberos conditionatè futuros cognoscere et quidam certisimè. Quare ad 2am quœstionis partem in quâ agitur de decreto prœdeterminante vel admittendo vel rejiciendo, tola ferè controversia hodiè reducitur.
1. Negamus autem decretum ejusmodi, tum quia est inutile, oliosum et impossibile, tum quia sufficienter excluditur per ea ipsa scripturœ et Patrum testimonia, quœ Deo scientiam conditionalium attribuunt. Sic porro explicata scientia média est perutilis ad multas easque gravissimas theologiaB difficultatcs explanandas; est praBtereà valdè conibrmis principes D. Augustini ac D. Thomae,demum rationi prorsùs consonat. Itaque nunquam fuit reprehensa ab Augustino
in Semipelagianis cum optima sit ex sese ; sed in solum abusum cadebat reprehensio.
8. Intellectui divino respondet perfectissima voluntas quâ Deus aniat se ipsum primariô, necessariô et summè ex motivo infinitœ suae bonitatis. Undè infères primo, quod infinité sanctus sit secundum omnem modum et plenitudinem bonitatis; 2° quod non possit non odisse peccatum, 3° quod malos nostros actus praedefinire nequeat, sed tantum bonos, 4° quod nullo bono externo ad suam felicitatem vel perfectionem indigeat, 5° quod non teneatur, ex ullà necessitate. morali, semper faeere optimum ; quippe nécessitas ejusmodi divinamtum independentiam tum etiarn libertatem lœderet.
9. Voluntatem Dei in iis quse sunt ad extra, liberam ommino esse fides docet et ratio demonstrat ; at quomodô non obstante immutabilitatis attributo libéra sit, explicare difficillimum est. Nos illam opinionem sequimurjuxtàquam actus Dei liber nihil est aliud quam amor increatus prout terminatur contingenter ad extremum aliquod objectum, cui novum esse physicum vel morale tribuat. Is enim explicandi modus et ostendit quantum satis est, quâ ratione Deus sit liber, et tamen ab eo imperfectionem removet, cum e contrario reliquat omnes sententiae in alterutro capite deficiant.
10. Ex perfectione mentis et voluntatis divinœ necessariô sequitur Providentia, quam item demonstrat quidquid ad probandam Dei existentiam afferri solet ; ut valde mirum sit inventos olim nonnullos fuisse, qui Deum professi negarent providum, aut ejus curam ad aliquas tantum creaturas pertinere dicerent. Deus sanè opus suum non deserit; sed creata quaelibet etiam minima ad proprios fines per idonea média dirigitsapientissimè; neque tamen proptereà creaturae omnes semper assequuntur finem particularem ad quem destinantur; et hoc sensu dici potest divina Providentia aliquandô frustrari asseculione finis, tametsi alio sensu id negandum sit.
14. Pars Providentise prœcipua creaturas intellectuales respicit ad finem supernaturalem perducendas, et vulgô dicitur prédestinât io, quse ut explicetur paulô distinctius, sciendum est, 1° Deum velle sincère omnium et singulorum hominum salutem, mediaque ad eum finem necessaria omnibus et singulis préparasse ; 2° Causam prasdestinationis tum ad gratiam, tum ad gloriam ex nullo bono opère merè naturali non posse repeti ; 3° Praedestinationem ad gloriam pendere ex meritis saltem in ordine executionis; 4° Reprobari positive neminem antè peccatum absolute prœvisum; 5° Praedestinatos non necessitari in hâc vitâ ad benè agendum, non reprobos ad peccandum.
là. Prœniissa verô de prœdestinatione capita quinque, cum certa et indubitata sint, jam quaeritur utrum praedestinalio ad gloriam sit antè, an post prœvisa mérita ; de quâ controversia sic statuimus,
\° Si agilur de possibili, neuler explicandae prœdestinationis modus rejiciendus est, quia neuter rationi répugnât ; 2° si agitur de facto, probabilius est proedestinationem antecedere prœvisionem meritorum; quippe haec sentenlia divinam ergà electos benevolentiam ac specialem dilectionem magis commendat, nec intérim imminuit quidquam de sincerâ Dei circa salutem caeterorum, qui non sunt electi voluntatem; sed et quidquid objicitur super eâ re, facile retorquet in adversarios.
Harum conclusionum veritatem, Deo duce et auspice Deipara, propugnabit Robertus Joachimus du Chastel de Kleck Aremoricus, in Henricaeo Flexiensi Collegio Societatis Jesu, die 14 Julii 1696, matutinis horis.
Flexiœ, ex typographia viduœ Georgii Griveau, typographi regii et Henricœi Collegii Societatis Jesu.
JESU CHRISTO
CONCLUSIONES THEOLOGIC^