‹ Un Colláege de Jâesuites aux XVIIe & XVIIIe siáeclesChapitre 123 sur 165 · III. — De principiis corporis naturalis · texte numérisé non relu

III. — De principiis corporis naturalis

1 . Physica circa corpus naturale occupatur. Rectè dicitur substantia cui radicitûs convenit extensio. Menti nostrae corpus arctiùs reliquis esse conjunctum, certissimum est; existere extranea ex im pression ibus, positâ divinae bonitatis hypothesi, comprobatur.

2. heotericorum de principiis corporum praecipuœ quatuor distinguntur hypothèses. Instauratoris atomorum, et fabricatoris vorticum systema non satis tutum videtur esse in (ide. In multis aberrat à vero hœc utraque hypothesis.

3. Chymicorurn principia non sunt prima; neque magis nobis probantur Magnani principia. Errât novus auctor, quod materiae essentiam reponat in extensione sua externâ. Nec rectius docet belluas mera esse automata.

4. Formas substantiales materiales absolutas in belluis agnoscimus; cognoscunt quidem, sed cogitationis sunt expertes. Spéciales absolutas in mixtis admittere nulla nos cogit nécessitas; secus sentiam de elemenlis, ut stet Eucharistiœ veritas.

5. In cauais assignandis licet philosophi non conveniant, in re tamen non discrepant. Causa efficiens duplex : secunda non est mère occasionalis. A causa et effectu realiler actio distinguitur; ab utroque indistincta est entitative.

Page 1