DE FIDE
i. Ambiguum ex sese fidei nomen nihil hic aliud significat quam vel actum ipsum quo assentimur alicui propositioni propter dicentis authoritatem; vel habilum, iinde ejusraodi actus proficiscilur. Si assentimur solâ Dei testificantis authoritale adducti, ibi fîdesdivina est. Si id flat, ut oportet ad salutem, tune fides est christiana, quà veri fidèles à caeteris omnibus discernuntur, et de quâ potissimum hic agimus.
2. Explodendi porro sunt haeretici, quotquot affirmare non dubitant, fidem eam sine quâ nemo verè fîdelis censendus est, nihil aliud esse, quam certissimam quamdam persuasionem,quâquis firmissimè et sine uUâ dubitatione credat, sibi per Chiistum condonata esse peccata omnia, se filium à Deo adoptatum, sibi nihil jam limendum utpotè qui sit è numéro praedeslinatorum, adeoque usque ad finem perseveraturus.
3. Christianaî fidei subjectum adaequatum est id omne, de quo quid revelatum est à Deo. Subjectum prsecipuum et quodammodo subjectum attributionis solus Deus. Objectum materiale adaequatum omnis et sola veritas à Deo revelata. De ejusdem fidei objecto formali seu motivo major hic controversia est, sed quœ dijudicari possit, paucis opinionibus rejiciendis, plerisque non seorsum, sed simul conjungendis et adraittendis.
4. Certè quidem affirmandum videtur ad objectum formale fidei christianas pertinere non solum summam Dei veritatem in cognos-
cendo, per quam habet, ut errare ac falli nequeal; et summam ejusdem veracitatem in dicendo, seu revelando, per quam habet, ut neminem possit fallere et in errorem inducere ; sed etiam ipsam revelationem divinam, imo motiva credibilitatis, seu argumenta quibus revelatio divina esse cognoscitur.
5. Quamquam, ut res vulgo jam fiunt, non aliâ revelatione, quam publicàmovemur ad credendum, imo plerumque fides nostra nititur ejusmodi revelalione publicâ, ut per Ecclesiam propositâ; exerceri tamen potest verœ ac supernaturalis fidei actus, qui nitatur solâ revelalione privatâ, item revelatione publicâ, quœ nullo modo cogitelur per Ecclesiam proponi. Sed omninô necesse est, ut haec revelatio verè divina sit.
6. Omnis plané fides, sive divina, sive humana, sive naturalis, sive supernaturalis, ita discursiva est, ut nihil prorsiis per solam fidem à nobis cognosci queat, quod aliter, quam per discursum cognoscatur. Quamobrem verae ac christianœ fidei actus est conclusio discursus sive formalis, sive saltem virtualis. Hune discursum formalem quandoque esse nihil prohibet, licet plemmque in nobis solummodo virtualis esse soleat.
7. Christiana fides est obscura, certa et libéra. Obscura est tam ratione objecti materialis, in quo fides omnis obscuritatem aliquam ex sese relinquit circa modum quo, et causam cur attribulum cum subjecto connexum sit ; quam ratione objecti formalis, seu revelationis, quae solam evidentiam moralem habet, caret evidentiâ metaphysicâ. Si haec adesset, staret quidem ratio fidei divinœ, sed lolleretur libertas propria fidei christianae.
8. Quia non potest esse vcra ac supernaturalis fides divina, nisi quae revelatione verè divina nitatur, révélation! autem divinae non potest ullo modo subesse falsum, quia fieri non potest, ut Deus aut fallatur cognoscendo, aut fallat mentiendo seu falsum pro vero revelando : idcirco ubi agitur de certitudine objectiva, sive de certitudinc fidei quoad se, dici débet christiana fides tam certa esse quoad se, ut nihil plané possit esse certius.
9. Sin agitur de certitudine quoad nos, sive de certitudine subjectivâ, quae est mentis adhaesio firma et immobilis, cujus magnitudinera metimur ex impotentiâ dubitandi, assensumque sustinendi, dici non potest christiana fides simpliciter certior quovis assensu, sed tam certa, quam certus esse potest assensus liber. Habita tamen ratione affeclus voluntatis, dicenda est appréciative certior quolibet assensu naturali.
10. Tam liber est actus Christian» fidei quam liberum esse potest ullum judicium illatum mentis humanae; idque sive actus ille spectetur secundum substantiam, nempè quatenùs est assensus ortus ex motivo obscuro, hoc est non aliam habente evidentiam quam mora-
lem; sive specletur secundum modum, qualeniis scilicet est appréciative certior alio quovis assensti, quare ad hune actum requiritur pius affeclus, imperiumque voluiitatis.
i 1 . Quod spectat ad christianae fidci analysim resolvitur actus fidei, sicut et quaelil)et discursûs conclusio, in duas praemissas, undè colligitur, et in ea oninia, quibus innoleseit prœmissarum illanim Veritas. Quare ralione allerius praemissae resolvitur fides christiana in summam Dei veritatem et veracilatem ; ratione allerius in ipsam revelationem et in motiva credihilitatis, quibus innotescit revelatio.
i2. Sicut polest esse actus fidei qui nitatur revelatione speclalà solum, ut divina est, non item ut proponitur per ecclesiam; ila potest esse fidei actus, qui nullo modo resolvatur in authoritatem Ecclesiae, qui vero in eam resolvitur, ut contingit quolies resolutio non movet ad credendum ut proposita ad Ecclesiam, is semper resolvitur ulteriùs in motiva credibilitalis, quibus innotescere débet Ecclesiae authoritas.
13. Circa necessitatem fidei ad salutem hœc videnlur esse pi-onuncianda : 1*» parvulis et amentibus perpetuis ad salulem suf flcere solam fidem habitualem ; 2® cui libet adulto nondum justificato simplici- Icr esse necessarium, et necessilale quidem medii, ad justificationem, adeoque et ad salutem, interiorem et supernaturalem actum fidei ; 3" necessarium esse actum interiorem, seu professionem fidei, sed sola praecepti necessilate.
14. A temporibus Aposlolorum nequaquam crevit numerus articulomm fidei, novos enim arliculos non condit Ecclesia, sed dudum revelatos clarius explicat cerliusque proponit. Fide credendum est quidquid per evidentem di^cul•sum colligitur, sive ex duabus propositionibus revelatis, sive ex altéra rcvelatâ, et altéra non revelalâ, sed evidenter verâ. Actus fidei christianae qualisjam libéré exercetur à fidelibus, cum actu scientiae stare non polest.
Harum conclusionum veritatem, Dec duce etanspice Deipara, Propngnabit Joannes Alizart, SanguintimaQU8,inHeDricaB0 Fiexiensi Gollegio S. J. die 20 maii 1695, matutinis horis.
Flexiae, ex typographia viduae Georgii Griveau, typographi regii et Honricaci Collegii Societatis Jesu.
THESES THEOLOGlCiE
DE VIRTUTE ET SACRAMENTO POENITENTf Jl
1. Effeclus pœnitentiae praecipuus est justificatio, in quà verè ac propriè remillunlur peccata, et juslitia inhaerens homini conceditur, ut contra recentiores haereticos conciiium Tridentinum declaravit. Nomine autem justitiae inhaerentis intelligilur habitualis gratia seu qualilas physica, quœ peccalo mortali ex naturâ sua omninô répugnât, nosque Dei filios adoplivos formaliter constiluir sive sit eadem entitas cum charilale habituali, sive non ; quod incertum est et utrinque probabile.
2. llaque peccatorem ad eximium illud justificationis beneficium staUm et infallibiliter pœnilenlia pcrducit, etiam extra sacramentum, si perfecta sit, neque tamen eô concurrit ut causa vel formalis vel meritoria de condigno, vel perfecte salisfactoria, sed tanquani ullima dispositio ex solà Dei promissione, quâ seclusâ cum peccato habituali prorsùs consisteret. Nihil vero prohibet, quominùs sine retractatione peccatoris ac infusione sanctificantis gratiœ remilli peccatum absolutè queat.
3. Aller pœnitentiœ fructus est venialium peccatorum remissioquippe ipsa quoque venialia, juxtà legem generalem pro omni acluah peccato constilulam pœnitentiœ remedio indigent ; ita ui nunquam tum in hàc tum in altéra vitâ sine aliquo doloris formalis aut saltem virtualis actu remittantur; forma tamen per quam tollunlur, non est vel ille dolor, vel etiam ipsa gratia sanctificans,
sed extrinseca Dei condonatio, seu remissio passiva, quae est condonationis aclivaî terminus.
4. Ad hanc remissionem extra sacramentum, et ex opère operanlis obtinendam, probabile quidem est attritionem sufficere in homine justo; sed adtiuc videtur probabilius requiri contritionem : quia scilicet si attrilio eô sufficeret, nunquam contingeret, ut peccata venialia remitterentur actu per sacramentalem absolutioneni, quolies sola dicuntur in confessione ; nisi forte, quod est moraliter inipossibile, attritio et sacramentum eodem instanti temporis prœcisè concurrerent.
5. Cum reraittitur reatus culpae mortalis, simul reatus pœnae aeternae necessario remitlitur, saltem si, ut praesens fert rerum status per infusionem gratiae sanctificantis, non per condonationem pure extrinsecam fiât justificatio. Verum condonato utroque illo debito, atque etiam delelâ quoad culpam vcniali oflensâsaepe, aliquis reatus pœnae temporalis remanet, utique expiandus in Purgatorio persatispassionem nisi redimatur.
6. Duo ad illum rediniendum média suppetunt : l"*" agit quasi ex opère operantis, et est condigna aliqua salisfactio, seu opus liberum, bonum ac pœnale, quod homo viator et justus Deo exhibet pro se vel pro aliis item justis tum viventibus lum mortuis, in quos potest jus suum transferre. S"»» Est efficax ex opère operato, et comprehendit missam, indulgenlias, sacramenta, in quibus baptismus omnem pœnœ temporalis rcalum tollit; caetera aliquam illius partem delra-
hunt.
7. Denique non exigua pœnitentiae merces, ac totius justificationis veiuti complementum est meritorum reviviscenlia; redditur enim in justificatione non quidem ex naturâ rei, sed ex totà Dei misericordiâ, quidquid gratiae habilualis, ac donorum ipsi adjunctorum per peccatum anteà deperdilum fuerat. At peccata prius remissa licet absolulè redire possint, reipsâ tamen non redeunt formaliter ob peccatum subsequens, cui novam aliquam tantummodo circumstantiam ingratitudinis superaddunt.
8. Hacteniis de virtute pœnitentiae, nunc de sacramento ; quod quidem existere tam certum est, quam Christum dixisse Apostolis : Quorum remiseritis... Hinc enim, accedente praesertim interpretatione Patrum ac Traditione, perspicuum est. 1° Concessam fuisse Ecclesiae veram peccata quaecumque post baptismum commissa remittendi potestatem; 2° hanc poteslatem exerceri per modum judicii; 3* usum ejusdem potestatis esse propriè dictum et à baptismale diversum sacramentum.
9. Primam ex allato testimonio deductam veritatem olim impugnavere Novatiani; si quidem accusavere Ecclesiam non tantum molliori disciplinée, quod maechos, homicidas et idolâtras ad pœni-
tentiam reciperet, sed etiam gravissimi erroris, quod ejusmodi peccatores absolvendi jus et potestatem sibi vindicaret. 2"" verô ac 3am veritatem negant haeretici nostri temporis, et quamvisquamdam lapsorum post baplismum reconciliationem agnoscant, vix tamen aliter difterunt à Novatianis, quam quod citata Christi verba explicant adhuc ineptius.
iO. Merito igitur ut vêtus ecclesia Novatianos ; ila Concilium Tridentinumnovosillos dogmatistasdamnavit,actria prîçdicta capita contra haereticam pravitatem asseruit; merito etiam sacramentum pœnitentiœ appellavit 2»"» post naufragium tabulam ; hoc enim loquendi modo, quam mullo antè usurpaverat Hieronimus, commode illius virtus et nécessitas exprimilur. Neque tamen necesseest, ut venialia subjiciantur clavibus sed mortalia tanium, licet venialia reclè et militer subjici possint.
H. Ex his pont) quae de pœnitentiâ sacramentali ut existenlc modo constituta sunt, nemo non videt illam melaphysicè definiendam esse, sacramentum novae legis in quo peccata baptizatorum hominum ex potestalejudiciali remittuntur. Verum quid deessentia istius sacramenti physica praecisè sentiendum sit, haud ila constat, aliis aliter opinantibus, in ter quos videnlurilli sentire mcliùsqui duos pœnitentis actus, nempe dolorem et confessionem, simulquc verba ministri eo admittunt, ita ut ipsa satisfaclio sit pars intégra* lis tantum.
12. Dolor qui primus est pœnitentis actus, forraalis esse débet saltem in sacramento, nec virtualis sufficit; débet quoque ad absolutioneni sacramentalem referri aliquatenùs, eamque anlecedere, non subsequi ; sic autem idem ille. dolor sacramentum constituit tanquam pars, ut simul ad ejus efïectum concurrat tanquam dispositio; imô non potest esse pars idonea, quin sit dispositio sufficiens : undè vides sacramentum pœnitentiae id habere spécial, ut simul validum et informe esse nequeat.
18. Perfectus dolor seu contritio, cum extra sacramentum sit efficax, à fortiori in ipso sacramento sufficit ad fiuclum illius percipiendum. At de ipsa attritione quid statuendum est? eam in sacramento prorsus sufficere; tuta in praxi ac moraliter certa sententia est, quae nititur autoritate PP., praesertim ex doctrin/i concilii Tridentini non obscure coUigitur ; ita ut omnes ferè doctores et theologi qui post Tridentinum floruerunt, sufficientiam altritionis velut indubitatam unanimi fconsensu agnoverint.
14. Confessio sacramentalis, quœ est secundus pœnitentis actu£, àdivinâ non abhumanâ institutione fluxit, et ex judiciariâ polestate apostolis eorumque in sacerdotio successoribus tradità aperlè deducitur. Fuit etiam in ecclesia perpetuo servata usu, nec unquam abrogata à Nestorio patriarcha constantinopolitano, cum ille ad
lY
summam pœnitenliarn publicain suslulerit. Deaiuiii ila necessaria est, ut absque illà vel in re vel in voto praemissà nuUum peccatiini moi taie homini baplizato condonatur salleni directe.
Harum conclusionum veritatem, Deo duce et auspice Deipara, propugnabit Jacobus Le Royer Cenomanensis, in regio Flexiensi CoUegio S J. die 29 Julii 1695, serotinis horis.
Fioxiœ, ex typographia viduiî Georgii Griveau, typographi regii et Henricaei CoUegii Soeietatis Jesu.
JESU CHRISTO
CONCLUSIONES THEOLOGIC^