‹ Un collège de jésuites aux XVIIe & XVIIIe siècles [microform]: le Collège Henri IV de La FlècheChapitre 429 sur 476 · DE DEO · texte numérisé non relu

DE DEO

i. Visio bealifica extenditur ad ea omnia quae sunt in Deo fornialiter, nempè ad esscnliam, attributa, personas; posset nihilhominùs absolutè rcstringi ad pauciora, ac veluti inadœquatè Deum attingere ; fertur quoque eadem visio in crealuras tanquam in objectum secundarium; non tamen fertur in omnes, neceodem modo. Nani possibiles quidem creaturae, quia Deus nccessariam babet connexionem cum illis, videntur in verbo ul in medio cognilo; existentes auteni similis connexionis defeclu non videntur nisi ope Dei revelantis, aut species impressas rerum creatarum proprias per seipsum supplentis.

2. Beati omnes in eo pares sunt, quod Deum nec comprebendant, nec possint comprehendere ; sed non omnes œquè perfectè Deum vident, quia scilicet pro diversitate meritorum donantur inaequali lumine gloriœ, ex quo solo tum intensiva tum exlensiva visionura insequalitas nascitur, nullatenùs ex intellectu. De tempore auteni quo justi suse illius felicitatis incipiant compotes fieri, gravis olim fuit contentio excitata, primum à Millenariis, deinde instaurata ab aliis non paucis, qui etsi à Miilenariis ex parte recédèrent, tamen consentiebant in eo quod differendam esse usque ad extremum judicium visionem Dei intuitivam contenderent,

3. Quin etiam Joannes XXII Papa simili opinione imbutus fuisse dicitur, licet nullam unquam super eâ re constitutionem ediderit.

At controvei-siaB jam non polest locus esse sallem apud calholicos, ex quo deflnitum est à Fiorentino synodo tanquam dogma fidei, animas justorum statim atque e corporibus suis excesserint, et perfectè fuerint expiatae, ad divinum absque morâ ullâ conspectum admitti. Utrum codem frui conspectu conccssum aliquando fuerit Moysi et D. Paulo dum adhuc in mortali corporc dcgerent, incertum est. Nonnulli affirmant cum S. Augustino et D. Thoma; alii probabilius cum antiquis multis Patribus negant.

4. Deus qui non potest ab ullâ creaturà comprehendi, ipse comprehendit omnia, sive sint merè possibilia, sive existant absolutè in aliquâ differentiâ temporis, sive sint futura sub conditione : ex quo triplici objecto triplicem divina scientia denominationem sumit^ et in scientiam simplicis intelligentiae, scientiam visionis ac scientiam conditionalium communiter dividitur. Circa primum scientiae genus unica ferè difticultas est, quomodo scilicet res possibiles à Deo cognoscantur, an immédiate in ipsâ suâ possibilitate ac veritate objectiva, an médiate tanlum in divinâ omnipotentiâ: utrumque modum defendimus.

5. Scientiam visionis etiam circa actus à voluntate creatà libéré exercendos admittendam esse et fidc cerlum est, et ratione perspicuum ; conflteri envn esse Deum, inquit Augustinus, et negare prœscium futurorum^ apertissima inmiva est. Sed de medio in quo videntur ejusmodi efiectus disputatur inter Iheologos plurimùm, aliis ipsam eorum entilalem, aliis volunlalem creatam ac certam complexionem causarum, aliis divinam essentiam vel aBternitatem vcl ideas assigiiantibus. Quisquis autem naluram actuum liberorum rite perpenderit, facile intelliget eos non posse nisi in seipsis infallibiliter cognosci.

6. Celebris et loties agitata de scientia mediâ quaestio duo complectilur. Ununi pertinet ad illius scientiae veluli substantiam, an videlicet existât in Deo ; alterum versatur circà modum quo Deus conlingentia sub conditione, futura prœnoscit, an scilicet dependenter vel independenter ab omni dccreto praedetenninanle; atnmic fatentur omnes Deum effectus libeios conditionatè futuros cognoscere et quidam certisimè. Quare ad â*"» quaeslionis parlem in quà agitur de decreto praedeterminanle vel admittendo vel rejiciendo, tola ferè controversia hodiè reducitur.

1. Negamus autem decretum ejusmodi, tum quia est inutile, otiosum et impossibile, tum quia sufficienter excludilur per ea ipsa scripturae et Patrum testimonia, quae Deo scientiam conditionalium attribuunt. Sic porrô explicata scientia média est perutilis ad multas casque gravissimas Iheologiae difficultatcs explanandas; est praetereà valdè conJbrmisprincipiis D. Augustirii ac D. Thomae,demum rationi prorsùs consonat, Ilaque niinquam fuit reprehensa ab Augustino

in Semipelagianis cum optima sit ex sese ; sed in solum abusum cadebat reprehensio.

8. Intellectui divino respondet perfectissima voluntas quâ Deus amat se ipsum primariô, necessariô et summè ex molivo infinitae siiœ bonitatis. Undè infères primo, quod inOnitè sanctus sit secundum oninem modum et plenitudinem bonitatis ; S*» quod non possit non odisse peccatum, 3° quod nialos noslros acïïis praedefinire nequeat, sed tantum bonos, ^° quod nuUo bono cxterno ad suam felicitatem vel perfectionem indigeal, 5° quod non teneatur, ex uilâ necessitate morali, semper facere optimum ; quippe nécessitas ejusmodi divinam tum independentiam tum etiam libertatem laederet.

9. Voluntatem Dei in iis quae sunt ad extra, liberam omminô esse fides docet et ratio demonstrat ; at quomodô non obstante immutabilitatis attributo libéra sit, explicare difficillimum est. Nos illam opinionem sequimur juxtàquam actus Dei liber nihil est aliud quam amor increatus prout terminatur contingenter ad extremum aliquod objectum, cui novum esse physicum vel morale tribuat. Is enim explicandi modus et ostendit quantum sat'is est, quâ ratione Deus sit liber, et tamen ab co i m perfectionem removet, cum e contrario reliquae omnes sententise in alterutro capite deficiant.

iO. Ex perfecti(»ne mentis et voluntatis divinae necessariô sequitur Providentia, quam item demonstrat quidquid ad probandam Dei existentiam afferri solet ; ut valde miriim sit inventos olim nonnullos fuisse, qui Deum professi negarent providum, aut ejus curam ad aliquas tantum creaturas perlinere dicerent. Deus sanè opus suum non deserit; sed creata quaelibet etiam minima ad proprios fines per idonea média dirigitsapientissimè; ncque tamen proptereà creaturaj omnes semper assequuntur finem particularem ad quem destinantur; et hoc sensu dici potest divina Providentia aliquandô frustrari assecutione finis, tametsi alio sensu id negandum sit.

ii. Pars Providentise praecipua creaturas inlellectuales respicit ad finem supernaturalem perducendas, et vulgô dicitur prsedestinatio, quae ut explicetur paulô distinctius, sciendum est, !<> Deum velle sincère omnium et singuloriun hominum salutem, mediaque ad eum finem nccessaria omnibus et singulis préparasse ; 2<* Causam praedestinationis tum ad gratiam, tum ad gloriam ex nullo bono opère merè naturali non posse repeti ; 3° Praedestinationeni ad gloriam pendere ex meritis saltem in ordine executionis ; 4o Reprobari positive neminem antè peccatum absolute praevisum; 5o Praedeslinatos non necessitari in hâc vitâ ad benè agendum, non reprobos ad peccandum.

IS. Praemissa verô de praedestinatione capita quinque, cum certa et indubitata sint, jam quaerilur utrum praedestinatio ad gloriam sit antè, an post praevisa mérita ; de quâ controversia sic statuimus.

1^ Si agitur de possibili, neuter explicandae praedestinationis modus rejiciendus est, quia neuter ration i répugnât ; 2* si agitur de facto, probabilius est praedestinationeni antecederc praevisionem meritorum; quippe haec sentenlia divinam ergà electos benevolentiam ac specialem dilectionem magis commendat, nec intérim imminuit quidquam de sincerâ Dei circa salutem caelerorum, qui non simt electi voluntatem; sed et quidquid objicitur super eâ re, facile retorquet in adversarios.

Harum conclasionnm veritatem, Deo duce et anspice Deipara, propugnabit Robertus Joachimus du Ghastel de Kleck Aremoricus, in HenricsBo Flexiensi Gollegio Societatis Jesu, die 14 Julii 1696, matutinis horis.

Flexiae, ex typographia viduae Georgii Griveau, typographi regii et Henricaei Collegii Societatis Jesu.

JESU CHRISTO

CONCLUSIONES THEOLOGTCiE

Page 1