De principiis corporis naturalis
1 . Physica circa corpus naturale occupatur. Rectè dicitur substantia cui radicitûs convenit extensio. Menti nostiœ corpus arctiùs reliquis esse conjunctura, certissimum est; existere extranea ex impression ibus, positâ divinae bonitatis hypothesi, comprobatur.
2. ^eotericorum de principiis corporum praecipuœ quatuor distinguntur hypothèses. Instauratoris atomorum, et fabricatoris vorticum systema non satis tutum videtur esse in Ode. In multis aberrat à vero hœc utraque hypothesis.
3. Chymicorum principia non sunt prima; neque magis nobis probantur Magnani principia. Errât novus auctor, quod maleriae essentiam reponat in extensi(»ne suâ externâ. Nec rectius docet belluas mera esse automata.
4. Formas substantiales materiales absolutas in belluis agnoscinius; cognoscunt quidem, sed cogitationis sunt expertes. Spéciales absolutas in mixtis admiltere nulla nos cogit nécessitas ; secus sentiam de elemenlis, ut stet Eucharisliae verilas.
5. In causis assignandis licet philosophi non conveniant, in re tamen non discrepant. Causa efficiens duplex : secunda non est mère occasionalis. A causa et e£fectu realiler actio distingiiitur; ab utroque indistincta est entitative.