IV. — De affect. corporis naturalis
i . Quantilas inest inseparabilis corpori in statu naturali posito. lUam consentaneè minus Eucharisliae mysterio veteres nominales, et recentior exponit sine qualitate externâ accidente absolulo, non satis tut6 super eâ re Tridentinum explicatur.
2. Nullœ sunt in corporibus continuis physicœ atomi, sive praedilœ partibus, sive partium experles, nulla minima. Sed pars quœlibet in decrescentes et extensas potcst semper dividi ; neque sunt dislinclœ actu, sed sola divisio vel designatio distinctas
constituit.
3. Infinitum crealum nuUum admitli débet ; quod ex limilatione creaturis essentiali repetatur, contradictio maxima. Locus est superficies concava corporis ambientis immola; et duo corpora in eodem loco, et potest unum eodem tempore pluribus in locis esse
extensum.
4. Vacuum grandius est possibile : actu existere nullœ macbinœ comprobant. Vacuola phaenomenis naturae exponendis inutilia rejicimus. Motus est correspondentia mobilis diversis loçi partibus ; non est essenlialiter reciprocus, nec ullis interruptus morulis.
5. Repetitur velocitas et tarditas motûs ex spatio et tempore quo conficitur. Nova motus productio non nocet immutabilitati Dei. Corpus à se non movetur. Nec aëris recursus, nec qualilas impressa, sed actio projicienlis radicaliter causa est molûs conlinuati.