VII. - De Spiritibus
1. Dei existentiam ipsa creaturae notio et essentia comprobat Kx leruni enim creatarum consideratione ad perfectam Dei tanquam Entis optimi cognitionem devenire adeô pronum est, ut atheos aut idolâtras sola vel imaginai io, vel superbia efficiat.
2. Deus à se existit : hinc perfectiones possibiles quaslibet Deo
innexistere necessariô demonstratur. Angelos esse dogma e§l Catholicum : unanimis illud sapientum agnovit consensus. Nulla vel à priori, vel ab eflectis proferrè potest valida ratio, quae id évinçât.
3. Anima rationalis est substantiae rationis particeps regendo corpori accommodata ; cujus ope ad suas funcliones exercendas connaturaliter indiget. Spiritalis est et ex naturâ suâ immortalis. Potentiœ animae simplices ab ipsâ non distinguutur realiter.
4. Angelicam pariter et mundanam creaturam condidit Deus. Non prius creatur anima, quam infundatur in corpus. Entia quaelibet à se condita conservât immédiate. Ad omnes et singulas actiones immédiate concursu causae secundœ opus est.
5. Neque illud vetat Dei sanctitas, aut libertas causae secundœ, quod ratio causœ primae postulat. Ad causas secundas determinandas physica praemotio tanquam inutilis rejicienda. Ad actus singulares collata non videtur stare posse cum libertate.