‹ Un pape saint-gillois. Clément IV dans le monde et dans l'Église, 1195-1268Chapitre 198 sur 211 · QUESTIO DECIMA · texte numérisé non relu

QUESTIO DECIMA

De Fautorrbus Hæreticorum.

Subsequitur quæstio de fautoribus, qui videlicet sint censendi fautores. Qua in re notandum arbitror, quod aliquœæ sunt personœæ privatæ, aliæ vero publica potestate funguntur et non est omnium una conditio. Qui enim gladii potestate funguntur, ex sola omissione possunt dici fautores, puta si condemnatos ab Ecclesia non fugant, ut puniant sicut debent, et quod ex hoc favere intelligantur, probant ad litteram Canonesisti 23 quæst., 3 cap. qui potest, et prima quæst. supra quœæ in vitiis, et q. 8. c. prœterea, privatæ vero personæ in hoc casu nihil sentiunt, si non capiunt, si prætereuntem non detinent, fautores dici non possunt, pam hæc ad eos pertinent, qui potestate funguntur, et est de hoc argumentum 26 quæst. 2 cap. si de arca, et hoc fateor de personis quæ ad hoc non sunt sacramento adstrictæ, si vero juraverunt indicare sicut faciunt multi, et celant, non nego :illos favere, cum ad id teneantur ex debito juramenti, et sic peccatum mortale in hoc casu veritatem occultare 11 quæst. 3 cap. quis quæritur. Dixi ergo qualiter quis omissione favere videtur, sed et verbis favere, quis potest, si quis enim excusat hæœreticos, non ex lubrico linguæ, nec per jocum, sed in conventiculis, vel etiam inter laicos, sicut faciunt dicentes, sæpe isti homines non sunt tales, quales esse videntur, nec negant ista, vel illa, vel forte, quia advocati sunt aliqui, et defendendo ipsos excusant per mendacia eorum excessus, possunt fautores dici, excussione habita personnarum, et temporis, et locorum, nec enim hœæc omnia possunt ad unguem perstringi, plerumque enim hujusmodi verba, et homines simplices ad hœæreticorum amorem provocant, et devotionem, quam habent ad

Ecclesiam minuunt, et enervant, et quod hujusmodi excusatores falsi favere videntur, insinuat canon 11 quæst., 3 cap. timendo, sed et illi Lothario cui Episcopi adhæserunt, tanquam fautores ejus condemnati sunt 2 quæst. cap. ultim. et dicit alibi Papa, quasi faciendo modum exponens, quod fucatis defensionibus ejus crimina regere videbantur 11 quæst. 3 cap. ita et ex illis duobus capitibus colligitur quod per hujusmodi coloratas defensiones intelligitur quis favere ; sane de his loquor, qui consulte, et ut plerumque fit ex proposito, non per jocum in hujusmodi prolabuntur, nam lubricum linguæ ad pœæœnam vel damnum trahi non convenit, ff. ad L. Jul. Magestar, L. famosi, et similiter, quæ per jocum dicuntur non obligant, ff. de accusat. et oblig, L. obligationum substantia, et 22 quæst. 2 cap. quod autem ait, Item favet quis facto, et hoc satis videtur planum, et hoc dico in eo qui ducit, qui procurat, qui mittit alimoniam, qui liberat, qui ea per quœæ liberantur subministrat, et si quæ ad hœæc sunt similia est ad hoc argumentum quam vis probatione non egeat, 33 Quæst., 4 est injusta ff. de furtis, L. si pignore, $. qui ferramenta. [tem dico in eo, qui precibus illum liberat argum. 14 quéæst. 6 cap. 3. in 1llo vers. illud vero fidentissime dixerim, etc. nec moveat, quod ibi dicitur socius criminis, nec enim intelligitur soCcIUs quasi idem crimen commiserit, sed socius Cap. particeps infectionis et de hujusmodi societate loquitur canon, ubi dicit, nec caret scrupulo societatis occulta, etc. 2 quœæst. 7 cap. Negligere. Sed quid dicemus de Prælatis, qui nolunt facere carceres, vel similia quœæ ad promotionem fidei pertinent, Respondeo cum id non ad favorem hœæreticorum, sed ex avaritia faciant non dico fautores, et ideo consulo fratribus, quod de illis non se intromittant, sed Apostolicam sedem consulant.

QUŒSTIO UNDECIMA De Receptatoribus Hæreticorum.

Subjungitur hic questio qui dicatur Receptatores, et certe illi qui scienter hujus modi homines, etiamsi non frequenter recipiunt, licet secundum vires Grammaticæ hoc verbun fit frequentativum, tamen in jure prosimplici verbo ponitur, id est receptare pro recipere, ut probant ff. de Recept. 5. ult. sit pulsare dicitur, cœdere sine dolore, quamvis nulla sit ibi frequentia, ff. de injur. |. lex Cornelia $. inter pulsationem, multa quidem in jure contra rationem disputandi recepta sunt, ff. ad I. Aquil. |. Ita vulneratus, Dico autem de ïllis qui scienter recipiunt, alii enim non sunt in culpa, C. de his qui latrones occultant I. 1. hoc sane notandum videtur, quod jura civilia videntur intelligere illum esse receptatorem, qui lätenter recipit, et celat ut conservatus judicis manus evadat, et innuitur ff. de recept. |. 1 et 2. et de offic. Pærfid. congruit, et C. de his qui latr. occult. fere per tot, sed certe idem credo multo fortius, de his qui palam hœæc faciunt, ut C.dehis qui latr. occult. I. ult. ubi loquitur de his qui resistunt Præsidi, et aux. militari, quod non potest non esse notorium.

QUEŒESTIO DUODECIMA De Defensoribus Hæreticorum.

Sequitur de defensoribus inspicere diligenter, defendit ergo quis interdum errorem, interdum personnam errantem, et certo qui defendit errorem damnabilior est eo, qui errat, et non solum Hæreticus, imo, hœæresiarcha dicitur 24 q. 3. cap. qui consentit, quamvis ibi videatur loqui de illo, qui defendit errorem, sed intelligo, quod defendit errantem, et errorem per allegata cap. qui aliorum, aliasenim acrius puniendus errante, de his

autem defensoribus non loquitur Papa in nostro rescripto, [los enim non discerneret ab hæreticis, nec sola diceret excommunicatione notandos, loquitur igitur de defensione personæ, ubi quis personam defendit resistens viribus, vel potentia ne ad manus judicis, veniat examinandus, vel puniendus, et de simili defensione loquitur Can. 21. q. 5. Cap. si forte, et in aliis cap. quœæras unde habeo, quod sint suspecti. Respondeo, quod ex injusta defensione opinio male viventium incurritur, 14. q. 6. C. Si qui. Item dicunt aliqui, quod Prœælati, seu principes, qui non corrigunt eos, et puniunt, possunt dici defensores, quia negligere cum personis perturbare, perversos nihil aliud est, quam favere id est defendere, ut dicust. sed ego non consentio, et expono favere id est nutrire, et hoc ostendit Canon 86. dist. C. Inferiorum illos ergo fautores appello, ut dixi in decima quæstione.

QUŒESTIO DECIMA TERTIA

De non implentibus Fænitentias.

Adjicitur hic quæstio alia, an in illos, qui e car-. cereexierunt,velalias injunctas pœænitentias violaverunt, sit aliqua potestas Inquisitorum, et aliquibus videtur non quia functi sunt officio suo, nec habent in executionem potestatem aliquam ultra annum, extr. de oflic. Judicis deleg. C. quærente Ego autem dico contrarium, quod ut liqueat inspiciendum existimo, quod absoluti, et post modum detrusi in carcerem, vel aliis pænitentiis leviorib. onerati, nullam deflinitivam sententiam receperunt, nam non soluti à Crimine, quod utique probatum est sed sententia eX communicationis quam incurrerunt 1pso facto, sed nec pœæna eis imponitur judiciaria secundum quod crimen requirit, sed pœænitentia temporalis, et carceris illareclusio non

est tam ad pœnam criminis, quam ad cautelam, ne noceant, ne alios inficiant, ut appareat, an in tenebris ambulent, an in luce, ut ibi pœæniteant, nam diffinitive nemo in pœnam criminis, ad perpetuum carcerem damnari potest ff. de pœnis 1. aut damnum $. Solent, est enim pœænitentiæ injunctio, et non judiciariæ pœæœnœæ impositio, sicut ipse Papa Grég. dicit de hœæret. in illo decretali excommunicamus, etin Concilio Tolet. in illo $. hœæritici aut qui timore mortis etc. Durat ergo Inquisitorum potestas adeo, quod :illi, qui prœdicta commiserunt, si excusationem non habent possunt tauquam hœæretici condemnari, nam prœæœsumitur ficta conversio, et confessio simulata, et materia veteris erroris recondita, arg. de pœænitentia dist. 2, cap. Si quis invidiæ, quod autem, ait, et ex post facto ostendunt, sibi excessum veterem placuisse arg. 34, q.1,c. cum per bellicam circa finem, ibi ostendentes sibi, etc. Illos sane dico excusatos, qui auctoritate Sorani, vel Episcoporum, hoc dimiserunt, et sufficit si ad pristinas redeunt pœænitentias, nam excusat eos Ecclesiæ judicium, quale.arg. extr. qui filii sint legit. C. per venerabilem.

QUOESTIO DECIMA QUARTA

De Testibus singularibus in causis fider.

An autem per testes singulares, et famam possit aliquis in hac crimine condemnari, quæri non oportet, constat enim quod non,ut text.de testibus c. tam literis, prœsertim cum in crimine, probationes debeant esse luce clariores c. de probat L. sciant.et in hoccrimine nemo sit ex prœsumptione damnandus, indicetur ergo purgatio ut ostensum est supra.

Page 1