XVII. — Rursus eâdem de re
Sed fortassis alio modo illud implicitum intelligas; quo sensu nimirüm dicuntur antiqui ante Christum justi, Deo misericordi ac remuneratori credentes, pariter credere ia Christum , sed implicité tantüm, cüm ipsum nesciant. Hàe ergo recidet omnis ratiocinatio, ut Christianus, isque pœnitens ae professus se recuperandæ divin: amicitiæ studiosum , haud magis de Dei amicitià cogitet, quàm antiqui justi de Christo cogitabant, quem nondüm noverant.
Verüm id et per sese est absurdissimum , et quocumque te vertas, frustrà eris. Semper enim occurret illud ex sessione vr, capite vr, ut eredas, ut speres, ut diligere incipias : neque aliter quàm à Synodo explicetur, distincte et expresse, distinctis et expressis actibus; neque magis dilectionem habebis implicitam , quàm ipsam fidem ac spem. Illud etiam ex sessione vi, canone rir, certum erit, quemdam esse modum quo credere, sperare, diligere oporteat justificationis gratiam adepturos: quibus verbis distinctos actus, ut credendi ac sperandi, ita diligendi esse necessarios, luce meridianà est clarius.
Neque illud minüs clarum à quovis penitente disertè postulari, ut Dei amicitiam, reconciliatam gratiam, hoc est, ipsam in cordibus diffusam charitatem , deniquè fidem eam quz per charitatem operatur, optet ac velit : quæ si quis implieita tantüm esse contenderit, jam eó nobis redibit res, ut in pœnitentià nihil actuale, nihil vividum verumque habeatur, sed confusa omnia et interpretativa: quo etiam fiat, ut passim peecatores inani aut
CIRCA DILECTIONEM , ETC. 427
etiam noxià, nec tollente aut eradicante, sed potiüs alente peccatum, pœnitentià perfungantur: quibus profectó credimus causam esse finitam.
XVIII. — De Attritionis naturà ac vi, quid sancta Synodus decreverit.
Ne tamen objiciant à nobis prætermissam Tridentinorum decretorum potissimam partem, qua est de attritione; eam integram referimus, et ex antedictis jam esse explicatam ostendimus. Sic autem habet : « Illam veró contritionem imperfectam, quae Attritio dicitur, quoniam vel ex turpitudinis peccati consideratione, vel ex gehennæ metu communiter concipitur, si voluntalem peccandi excludat, cum spe veni: : declarat non solüm non facere hominem hypocritam et magis peccatorem, verüm etiam donum Dei esse, et Spiritüs sancti impulsum, non adhuc quidem inhabitantis, sed tantüm moventis, quo poenitens adjutus, viam sibi ad justitiam parat ‘. » Qua plané valeant adversus Lutheranos, qui poenarum metum non modó ut inutilem rejicere solebant, sed etiam ut noxium et ex carnali sensu, non ex Spiritüs sancti motu et impulsu venientem. Fixum ergo immotumque sit, ex poenarum metu attritionem ortam, à Spiritu sancto movente et impellente esse, eádem adjuvari non gravari poenitentes , eàdem parari viam ad justitiam : neque quidquam ampliüs : quod et Synodus decernit, et omnes confitentur.
At enim vim faciunt maximam in sequentibus verbis : « Kt quamvis sine sacramento Pœnitentiæ per se ad justificationem perducere nequeat, tamen eum ad Dei gratiam in sacramento Pœnitentiæ impetrandam disponit. » Hic ergo sistimus : attritionem illam ad justitiam disponere profitemur sanctæque Synodi verbis atque sententiis , ut nihil detrahi, ita nihil addi volumus.
Fateamur ergo hoc timoris metu adjuvari nos : viam parari nobis ad ipsam justitiam, ad eamdem nos disponi : hoc firmum, hoe stabile. Addamus, si placet, eodem auctore Concilio, « pcnarum timore utiliter concuti poenitentes, » ex sessione vi; eodem timore «utiliter concussos esse Ninivitas, » ex sessione x1v ; atque ex cognatis locis selecta ac studiosè repetita verba pense-
1 Sess, XIV, Cap. IV.
428 DE DOCTRINA CONCILIT TRIDENTINI
mus , neque ultrà prosilire conemur. Adstringunt enim nos toties inculcata, imó etiam selecta verba utilitatis, adjumenti , preparationis ac dispositionis : ubi illud « sufficere, » quod erat obvium, si Patres Tridentini ita sensissent, non modó ubique tacetur, sed etiam studiose devitatur, ut ostendit ipse verborum tenor, et gesta Concilii mox referenda pandent.
Nec dicant illud disponere, esse vocabulum, quod sufficienti æquivaleat : non enim vocem tam obviam, tam necessariam, Synodus refugisset, si suc intentioni respondere, suis verbis æquipollere videretur.
Quin ipsa Synodus mentem suam et intentum , ut vocant , jam inde à procmio sessionis xiv palàm profitetur, nempé propter multiplices errores exactiorem et pleniorem definitionem tradi oportuisse, ut suprà retulimus. Quos autem errores? Illos Lutheranorum scilicet, qui malum, qui noxium, qui earnalem putarent esse penarum metum. Eum autem errorem Tridentini Patres, stabilità ejusdem timoris utilitate, pietate ex Spiritu sancto profectà, ipsáque prætereà tam utili, tam necessarià ad justitiam impetrandam præparatione ac dispositione ita confutant, ut nihil aliud requiratur. Sin autem ad illud decurrunt, hic omissam dilectionem ac tantüm expressam spem veniæ : jam respondimus, non proindé exclusa, sed potiüs supposita fuisse cætera ex sessione vi. An enim exclusam putant ibi requisitam servandi omnia praecepta voluntatem , cujus hic nulla mentio est? An veró ipsam fidem , quam Synodus non magis expressit? Absit. Hæc ergo supposita ut aliundè certa et alibi definita. Spes autem venie exprimitur, quippe quz pertineat ad exprimendam timoris illius naturam, qui absque spe venie tristis omninó esset, et anxius nimis, ac desperationi quàm timori propior.
XIX. — Quam intelligendæ et explicandæ Synodi sequamur regulam.
Synodi autem exponenda rationem ac regulam tradimus eam primüm, quæ hæreat proprietati ae simplicitati verborum : cui scilicet, parare, disponere, sit parare, disponere, non autem sufficere. Tüm, qua Synodi mentem intentumque respiciat, ut modó fecimus. Tertió, quæ Synodi dicta non disjungere et inter
CIRCA DILECTIONEM, ETC. 429
se collidere , sed coaptare et conciliare intendat, quod hüc usquè prestitimus. Quartó , quæ ejusdem Synodi gestis per optimos relatores, Sede apostolicà probante , digestis fidem adhibeat; quod mox præstabimus, teste doctissimo cardinale Pallavicino. Deniqué, qu: exempla ab eàdem Synodo proposita , quidve ex iis elici velit, diligenter attendat; neque supponat, verbi gratià , Ninivitas solo « timore concussos , » aut per « peenitentiam solis terroribus plenam, » nullo interveniente actu charitatis, «ad Jonæ prædicationem misericordiam à Domino impetrasse : » quod eorum temporum ratio ne cogitari quidem sinit.
XX. — Sancte Synodi gesta sessionis vr, ex Historià cardinalis Pallavicini : ubi etiam quæritur de amore justitiæ ad amorem amicitiae, non autem ad amorem spei, ut vocant, et concupiscentia , referendo.
Hactenüs ex tenore verborum : nunc ipsa Synodi gesta ex prædicti Cardinalis Historià relegamus. Neque necesse est, ut hujus auctoritatem commendemus, cüm id abundè sufficiat quod Sedis apostolicæ jussu hanc Historiam susceperit, ejusdem approbatione ediderit, visis perpensisque actis synodalibus munierit ; eo presertim consilio, ne falsa et aliena tantæ Synodo supponerentur atque imputarentur : qui etiam futurus est hujus tractationis fructus.
Quo in argumento ita versari nos oportet, ut à Cardinalis sententià ipsa Synodi gesta diligentissime secernamus, cüm illa sit, magni licet, sed tamen privati doctoris, hie ipse Concilii sensus.
Ergo ad sessionis vi cap. vr hoc dignum observatu refert : timore et fiducià constitutis, eó processum esse à Patribus, ut hoc adderent, quod nempè, his positis, «incipiunt diligere Deum tanquam omnis justitiae fontem, et proptereà moventur adversüs peccata per odium aliquod et detestationem. » Caetérüm narrat Cardinalis, «quod ad Dei dilectionem attinet, in primà formulà nullam hujus actüs mentionem factam : sed admonitos Patres à quatuor gravissimis auctoribus, ut adderetur etiam aliquis charitatis actus, idque ita approbatum et confectum fuisse'. » Ex quo plané constat , voces illas de diligendo Deo ut justitiae fonte, « ad
1 Lib. VIII, cap. xii, edit. Roma, 1656, p. 714, 715.
quemdam charitatis actum apponendum, » ex Patrum instituto fuisse additas : adeó non refugerunt, quod nune recentiores faciunt, quin in justificationis dispositionibus aliquem actum charitatis agnoscerent, ut eum potiüs studiose apponendum curarent.
Quam sententiam à viginti tribus Patribus expressè approbatam, cüm aliis non placeret, memorat Cardinalis acriter «à theologis fuisse defensam , qui hoc etiam scriptum reliquerint , non ibi actum de ipso habitu charitatis; sed quia in illà parte ubi de pœnitentià (disponente ad justificationem) agebatur, nulla erat amoris facta mentio, visum esse , cum actis fidei et spei addendum etiam dilectionis actum aliquem, cüm poenitentia , si tota timoris esset sine amore justitiæ, aut dolor de peccatis totus esset ex metu, et non ex Dei offensà, » infructuosa esset. Certum ergo est, studiose additum de amore justitiæ, qui ad actum charitatis pertineret , ac sine illo actu irritam ac sterilem poenitentiam futuram fuisse: quo quid est clarius?
Quin etiam Cardinalis id firmat ex actis in castello Sancti Angeli diligenter asservatis, in quibus hæc verba reperiuntur : « Similiter propositum est, an peccatorum detestatio in præparatione spem praecedat? Et post accuratissimum rei examen, fuit conclusum : Quantumvis aliqua peccatorum detestatio spem przecedat , nihilominüs sequi posteà eam peccatorum detestationem, quæ ad justificationem disponat, de quà sessione vr , capite vr, eo quod sine aliquà spe ac dilectione fieri non possit !. »
His ergo clarè liquet, in ipsà Tridentinà Synodo nemini dubium fuisse, quin actus ille dilectionisin Deum ut omnis justitiae fontem, ad aliquem charitatis actum per sese referretur, idque omnind constare ex intento Patrum et theologorum defensionibus, atque ex ipsius Concilii gestis.
Procul ergo facessant illa recentiorum theologorum objecta , dilectionem illam ad amorem concupiscentiæ seu spei ablegandam esse; imÔ Tridentini Patres aliquem dilectionis actum, ab ipsà spe contradistinctum decernunt et agnoscunt. Ac reverà theologi, cüm de dilectione absolute loquuntur, nihil aliud quàm illam in charitatis actu repositam intelligunt. Quin Patres PAR
! Lib. VIII, cap. xii, edit. Rome, 1656, p. 714, 715.
CIRCA DILECTIONEM , ETC. 431
nullà unquàm amoris illius spei et concupiscentiæ mentione dilectionem agnoscunt, non eam quam cum spe confundant, sed eam quam spei addant ac distinctè superponant.
Facessat etiam illud à quibusdam inventum de dilectione Dei, ut est fons justitiae , non posse pertinere ad charitatem; cüm hzc spectet Deum ut in se perfectum, nullo respectu ad nos. Quod ita à theologis intelligi constat, ut nosipsos propter Deum,non autem Deum propter nos diligamus , omniaque nostra ad eum, ut in se est absoluté et propter se, referamus : non autem ut ab amandi causis sive motivis excludamus ea qua nos adjungunt Deo, Deumque nostrum faciunt. Nam nemo negaverit, ad Deum ex charitate diligendum pertinere illud Davidicum : Diligam te, Domine, fortitudo mea : Dominus firmamentum meum et refugium meum, Deus meus'. Quas voces ex intimo sensu mandati charitatis : Diliges Dominum Deum tuum ?, depromptas esse constat : ac proindè ab amandi causis nonnisi per manifestum errorem secludi ea quae ad nos etiam spectent; quasi etiam istud : Deum tuum, in ipso dilectionis mandato tam expresse, tam directé ab ipso initio positum, non referatur ad nos : qua tam absurda sunt ac toties confutata, ut jam nec memoratu digna sint.
Quin ex antedictis constat, Tridentinos Patres ad ipsum charitatis actum retulisse celebratissimum illum ex S. Augustino amorem justitie, quo nempe diligatur Deus ut ipsa justitia, attestante Prophetà : Eft hoc est momen, quod vocabunt eum , Dominus justus noster ? sive justitia nostra. Et iterum : Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitia ^. Esto fortè de templo, propter inhabitantem Deum : quantó magis de ipso Deo dictum. Denique illud : Nomen meum Sol justitiæ”; hoc est profectó fons luminis; lumen ipsum idemque illuminans, justus atque justificans, ut suprà ex Apostolo retulimus.
XXI. — Gesta sessionis xiv, cap. 1v, ex eodem Cardinali. De sessionis xiv actis, primum illud ex doctissimo Cardinale
1 Psal. XV, 27. — ? Luc., x, 2. — 9 Jerem., XXIII, 6. — * Jerem,, XXXI, 23. — 5 Malach., 1v , 2.
referemus : inter articulos sive hæreticorum errores de quibus deliberandum esset, istum recenseri : « Contritionem quz disponitur per examen , per recollectionem aut per peccatorum detestationem, non disponere ad gratiam Dei, nec remittere peccata, sed potiüs facere hominem hypocritam et magis peccatorem, eamque contritionem esse dolorem coactum, non liberum. » Hic igitur diligentissime observandus est ipse haereticorum error, quem Synodus damnare voluit, ut scopo quó tendebat cognito , totam ejus mentem facilé assequamur.
Id autem alterà observatione firmamus ex ipsis Cardinalis verbis ; nempè ita memorat : « Reverà, quantüm ex Actis comperit, theologorum intentum fuisse, ut damnarent haereticorum sententiam , qui pænæ metum ut malum reprobarent, non autem ut deciderent quaestionem scholasticam , an talis timor non.solüm sine contritione perfectà, de quà vix ulla contentio fuerit , verüm etiam sine ullo studio excitandi amorem imperfectum, sufficiat ad impetrandam in ipso sacramento remissionem peccatorum ?. » Undè constat in hàe sessione xrv à Synodo vixdüm esse tractatam, nedüm definitam putemus eam de quà nunc agimus quæstionem.
Tertió observamus, ex lisdem gestis, in eà sessione adeó temperatum fuisse « ab eo articulo, ut vix aliqua hujus significatio fuerit in duabus singularibus et oppositis opinationibus : altera qui amorem negabat necessarium ; altera ad aliud. extremum opposita, quæ contritionem perfectam necessariam statueret *. » Quo perspicuum est procul à vero aberrare eos, qui suæ de sufficientià ortæ ex metu attritionis opinioni, hujus decreti auctoritatem obtendunt. Quartum et ultimum , idque manifestissimum ex eodem Cardinale accipimus istud : in decreto de doctrinà primüm fuisse posita duo : alterum , «contritionem eam quam theologi attritionem dicerent, eo quód imperfecta esset, conceptam. esse ex solà consideratione turpitudinis peccati, aut gehennæ metu ' ; alterum eamdem attritionem esse sufficientem ad Ponitenti. sacramentum : » quæ duo in ipsà Synodi definitione
1 Lib. XII, cap. X, p. 399. — ? Ibid., p. 1003, — ? Ibid. — * Ibid. — 5 Sess. XIV, Cap. IV; Pallavicini, ébid., p. 1006.
CIRCA DILECTIONEM , ETC. 433
sublata sunt : cùm, loco illius sententiæ : « ex solà consideratione turpitudinis peccati aut gehennæ metu concipi attritionem ; » ipsa Synodus non ex eà consideratione sold, sed ex eà communiter concipiin suà definitione reposuerit. Quod autem attritionem sufficere esset positum, id à sanetà Synodo aded esse rejectum, ut illud sufficere in ipsum disponere fuerit commutatum.
Ex his ergo perspicuè demonstrantur duo, qua jam asseruimus: primum, ut mentem atque intentionem Synodi assequamur, spectandos esse errores Lutheranos, quos Patres condemnare voluerunt; alterum, studiosé evitatum fuisse ipsum sufficientiæ in attritione vocabulum : quæ quidem manifesta erant ex tenore decreti : nunc autem, ex Actis à doctissimo Cardinale relatis, ad certissimam et ineluctabilem demonstrationem adducta sunt.
XXII. — Referuntur quidam Patrum ac Doctorum sententie in sess. xiv, ex eodem Pallavicino : utræque sessiones inter se conferuntur.
Verüm ad majorem rei evidentiam placet referre quasdam sententias in ipsà Synodo dictas. Prima est Jacobi Lainez, ad sacramentum requirentis « poenitentiam , timorem, dilectionem , contritionem, absolutionem ! : » quo satis indicat dilectionem timori additam, et indè profectam contritionem , quippe ex aliquà "poe tione conceptam.
Clariüs à Ferrusio Hispano, episcopi Segoviensis theologo , dilectio requisita ex verbis Dominicis : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multim *. Ubi vox illa : Dilezit , præterito tempore, antecedentem dilectionem infert. Addebat Ferrusius eódem pertinere illam Pauli secundum Deum, hoc est secundüm Deum amatum, fristitiam ? ; « undé, inquiebat, Augustinus negaret absque amore dari gratiam : primam occurrere fidem ipsam ; ex quá peccati detestatio , mox erectus animus in spem, füm amare incipiat; undè prima gratia, » seu prima justitiæ infusio. Hæc summa doctrinæ Ferrusii. |
Aiebat alius, « primüm dolere homines propter poenam, exindé propter Deum , posteà confiteri. » Alius requirebat , «ut rem ne-
1 Sess. XIV, cap. Iv ; Pallavicini, tbid., p. 1003.—? Luc., vir, 41.— 31I Cor. VIL, 10.
434 DE DOCTRINA CONCILH TRIDENTINI
cessariam, primó peenz timorem , detestationem , fidem, ex quà spes oriatur , et ex hâc dilectio. » Ceteri in eumdem fer morem. Et quidem duæ tantüm extitere suprà memorata sententiæ singulares; quarum altera amorem excludebat omnem, altera perfectum necessario reposcebat. Quibus constat, uno forté dempto, requiri ab omnibus ipsam timori, fidei ac spei dilectionem superadditam , eam assidue in ore Theologorum ac Patrum haberi ; ejus frequentissimam , imó perpetuam in hàe quoque sessione, uf etiam in sextà, fuisse mentionem.
Quæ cüm ita sint, ex optimo actorum relatore constat quód de dilectione in sessionis xiv decreto taceatur, non indé ortum esse , quód ea prætermitteretur, sed quód supponeretur; nec opus fuisse, ut hic de eà specialis quaestio sive tractatio haberetur, nempe alibi transactà re : neque ex pœnitentiæ naturà, sed ex communioribus de justificatione decretis ac principiis repetenda.
Nec Patres metuerunt, ne, si dilectionem præparatoriam ut necessariam admitterent , justificatione jam per illam inductà, sacramentorum efficientiæ detrahere viderentur, aut eam hæreticorum more, ut acceptæ gratiæ pignus, non ut accipiendæ causam agnoscerent. Non id, inquam, metuebant, qui dilectionem illam ubique sonarent, atque inculcatam vellent. Quo metu si tenerentur, primum ipsi Baptismo metuendum esset, pari utrinqué incommodo parique futuro errore, si Pœnitentiæ tantüm, non autem ipsi Daptismo consulerent. Atque hæc sunt , quæ ex gestis Pallavicini Cardinalis repetenda esse duximus.
XXIII. — Ex Catechismo Romano ad Parochos quaedam recensentur.
Auditis Synodi decretis ac perquisitis gestis, ad introspiciendam penitüs saneti Concilii mentem , Catechismi quoque Romani ad parochos ejusdem jussu editi, sententiam recensemus, nec immeritó , cum ipse titulus Catechismi satis indicet doctrinam vel maximé necessariam ibidem esse traditam. Hzec igitur habet sub titulo de Penitentie Sacramento : quae nos ex editione Romaná exseripsimus, eà quz post confeetam Synodum prima est edita *.
1. Ac primum fundamenti loco ponit ipsam nominis notionem , . ? Edit, Rom., 1566, p. 160.
CIRCA DILECTIONEM, ETC. 435
ubi illud legitur : Peenitentiam eam, quam fertiam vocat , haberi « cüm, inquit, non solüm admissi sceleris causà intimo animi sensu dolemus, vel ejus doloris externum etiam aliquod signum damus; verüm unius Dei causà in eo moerore sumus. » Atque hane, inquit, «tertiam (peenitentiam) tum ad virtutem pertinere, tüm sacramentum esse dicimus. » Ubi notanda illa verba : Unius Dei causd, qua ex sequentibus declarantur.
2. His ergo generatim de penitentie et virtute et sacramento dictis, jam illud de pœnitentià, ut est virtus, secundo statuit - « Quia hujus virtutis actiones tanquàm materiam præbent, in quà pœnitentiæ saeramentum versatur, ideû nisi priüs quæ sit pœnitentiæ virtus recte intelligatur , sacramenti etiam vim ignorari necesse est *. »
3. Undè tertió docet « intimam animi poenitentiam, quam virtutem dicimus, esse illam, cùm ad Deum nos ex animo convertimus. »
4. Quid sit autem illud : « Ex animo converti, et quibus gradibus ad hanc divinam virtutem liceat ascendere , » quarto loco commemorat. Primüm nos præveniri à Deo corda nostra convertente. Tüm adesse fidem, « quà ad Deum animo tendimus. » Hinc « motum timoris consequi, supplieiorum acerbitate proposità. » Deindé, « accedere spem impetrandæ à Deo misericordie. » Quibus constitutis subdit : « Postremó charitate corda nostra accenduntur , ex quà liberalis ille timor probis et ingenuis filiis dignus oritur : atque ita illud unum vereri, ne quà in re Dei majestatem lædamus, peccandi consuetudinem omninó deserimus. » Undè concludit : « Hisce quasi gradibus ad hane præstantissimam pœnitentiz virtutem perveniri.» Hüc ergo pœnitentem contendere necesse est; ut profectó constet, ex mente Catechismi , nonnisi horum conjunctione haberi integram veramque penitentiam , quam praeire oportet ad sacramenti fructum.
5. Sic ergo explicatà illà quam dixit intimá ponitentiá , sive animi conversione , quintó pergendum erat « ad externam , in quà , inquit, sacramenti ratio consistit, » docendumque per eam « haberi externas quasdam res sensibus subjectas, quibus decla-
1 Cat. Rom., p. 160, 161.
436 DE DOCTRINA CONCILIT TRIDENTINI
rantur ea qua interiüs in animá fiant, » hoc est profectó illud intimum anteriüs positum , quod fide, spe et charitate constaret. Quod confirmat his verbis : « Deindé quod caput est, cùm illa quæ extrinsecüs tüm à ponitente, tùm à sacerdote fiunt , declarent ea qua interiüs efficiantur in animà : » nisi ergo vere insunt uti declarentur, fides, spes , charitas, vanam et falsam penitentiam esse constiterit.
6. Neque proptereà credendum est, ante absolutionem vi contritionis semper condonata esse peccata : imó sextó statuendum est hane formulam : Ego te absolvo, non minüs vere pronuntiari à sacerdote de illo etiam homine, « qui ardentissimæ charitatis vi, accedente tamen confessionis voto , peccatorum veniam à Deo consecutus sit : » ubi notandum est illum ex voto sacramenti justificationis effectum referri ad. ardentissimam charitatis vim : ut profectó constet, aliis qui non statim ex ipsà contritione gratiam consequuntur, defuisse, non contritionem cum incipiente «charitate sive dilectione » conjunctam; sed tantüm « ardentissimam contritionis illius vim, » quam non incipientem, sed. charitate perfectam à Synodo appellatam sæpè vidimus.
7. Hine septimó subdit: « Quanquam si id minüs consequi nobis liceat ut perfecta sit, vera tamen et efficax contritio esse potest : » ubi vera contritio à perfectà perspicue distinguitur.
8. Et ultimó illud concluditur: « Ex fidei catholicæ doctrinà omnibus eredendum et constanter affirmandum ; si quis ita animo affectus sit, ut peccata admissa doleat simulque in posterum non peccare constituat, etsi ejusmodi dolore non affieiatur, qui ad impetrandam veniam satis esse possit; ei tamen , cùm peccata sacerdoti rité confessus fuerit, vi clavium scelera omnia remitti ac condonari : » quod et Patrum traditione certà, et Concilii Florentini decreto sancitum sit.
Hae igitur Catechismi Romani summa doctrinæ est: undé liquet in eo diligentissime esse versatum , ut sacramento sua constaret efficientia, idque seduló actum, ne in Pœnitentiæ sacramento requiri videretur illa completa ac perfecta contritio quae statim justificet : quare charitas ea quam scilicet cum virtute poenitentiæ præire voluit, incipiens , inchoata, non proindé necessario
CIRCA DILECTIONEM, ETC. 437
perfecta sit. Cæterùm de attritionis ex solo timore conceptæ sufficientià nullum verbum, in quo nunc omnem reponunt sacramenti efficaciam : et tamen prætermissum in eà tractatione : in quà ea quae essent populo prædicanda ut maximé necessaria, tradi oportuisse vidimus.
Hzec igitur doctrina est, quam in catechismis christianz plebi tradi necesse sit : præire oportere cum fide et spe motum propter Deum ex ipsà charitate , non tamen necessario perfectà illà et ardentissimà quz sola justificet cum sacramenti voto, sed qua tamen ad Deum summé et unicé diligendum impellat; et ideó quoque peccata detestetur , quód , ipso Catechismo teste, « ut maximé diligendus est Deus, ita quz nos alienant à Deo maximé detestari debeamus !. »
Hie autem ultró confiteor non omnes catechismos ita esse compositos, ut hane doctrinam explicent : nec deesse, qui solo terrore contenti, spem etiam pretermittant, à Synodo Tridentinà sessione quoque xiv tam diligenter expressam, his vocibus, « cum spe venie ?. » Quare negare non possumus in ipsis catechismis interdüm praetermissa quaedam imprimis necessaria, neque tantüm in hoc argumento , sed in aliis vel maximis : eó quód in illà doctrinæ summä puerilibus animis vulgaria queque et capitalia tradenda susciperent, quibus intenti quaedam reservarent , aliis iisque amplioribus tractanda documentis. Nec pudeat confiteri quamdam forte indiligentiam accuratiore operà sarciendam. Nunc autem diligentiores Episcopi haec etiam addunt, eam formam secuti, quam Romanus ille ac totius velut Ecclesi: Catechismus , auctore Concilio, ad ejus mentem ediderit.