‹ Œuvres complètes de Bossuet (volume 3)Chapitre 197 sur 257 · XXIV. — Contrariæ sententiae duo incommoda proponuntur · texte numérisé non relu

XXIV. — Contrariæ sententiae duo incommoda proponuntur

Contraria veró sententia, quc in suscipiendo pœnitentiæ sacramento nihil doceat intervenire charitatis, sive castae dilectionis propter Deum ejusque justitiam sempiternam, preter alia quae diximus, duobus insuper laborat incommodis. Primüm , ut christianus non modó nullo unquàm vel semel edito charitatis actu , sed etiam nullà Dei toto corde diligendi curà, nullo vero conatu ;

1 Cat. Rom., p. 169, — ? Sess, XIV, cap. IV.

nullà hujus rei consequendz voluntate, possit fieri non modó justus, verüm etiam salvus : quo omnis omninó, et in sacramento et extra sacramentum obligatio diligendi Dei solvitur; tantumque mandatum, non ad vitæ christianae necessitatem , sed ad consilium et ad perfectionis memoriam in Lege et in Evangelio remaneat. Alterum incommodum, « ut non sit illieitum in sacramentis conferendis, sequi opinionem probabilem de valore sacramenti, relictà tutiore : quod utrumque, et ex sese est pessimum, et decretis pontificiis ex adverso pugnat *.

Ecce enim queritur, quisnam dolor de peccatis sit materia necessaria saeramenti pœænitentiæ : an ille ex solo gehennae metu : an ille etiam ex incipiente saltem dilectione ortus : unde, teste Synodo Tridentinà , exoriatur motus « adversüs peccata per odium aliquod ac detestationem? » Ergo de ipsà sacramenti materià quæritur. Sequenda ergo pars tutior. Tutius autem est diligere incipere : nullum in eo periculum. Ergo vel id sequendum : vel in Innocentiani decreti perspicuam condemnationem incurris.

XXV. — De precepto amoris ad penitentiam maxime pertinente, ubi tractatur locus concilii Tridentini : Et facere quod possis, etc. Sess. vi, Cap. xi.

De primo autem incommodo circà ipsum de Dei summá dilectione mandatum, hæc subjungimus. Quæ doctrina illius mandati obligationem solvit, aut etiam eam ad paucos actus redigit , eam vidimus ex Alexandro VIII non modó esse falsam, sed etiam hæreticam. Atqui hüc tendit sententia, quae à pœnitentiæ sacramento omnem etiam incipientem dilectionem excludit. Quod ut perspicuè pateat, placet hanc unam proponere quæstiunculam : an ab obligatione communi diligendi Dei eximantur ii, qui per peecata mortui gratià exciderunt.

Si eximi putas, rogo iterüm paucis: Quo jure, quo titulo? An eó quód peccaverint, non sunt christiani, non sunt saltem res Dei, non sunt opus Dei, creaturæ Dei ad eum diligendum à Deo institut: ? Absit. Ergo lege teneri, necesse est ut dicas.

An fortè respondebis, teneri quidem ex sese, sed peccatis irre-

1 Alex. VIII, sup., cap. 1; Innoc. XI, prop. I.

CIRCA DILECTIONEM, ETC. : 439

titos ad tam sublimem actum non posse consurgere? Atqui tüm locum.habet Tridentinum illud ab Augustino, atque ab omni Pairum traditione repetitum : « Et facere quod possis, et petere quod non possis, et adjuvat ut possis t. » -

Ne veró suspiceris nullos occurrisse casus, quo positivum amoris actum exercere teneretur, id velim cogites, laxissimos auctores concessisse saltem, ne ultrà totum rigorosè quinquennium ab amore cessaretur. Atqui ille peccator tot annis obduruit, ut nihil ex Evangelio tenere videatur prater illud Apocalypsis : Qui in sordibus est, sordescat adhuc ?; etillud : Sus lota in volutabro luti *. Ergo dàm huie luto hæret, vel centies adfuerit oportet casus obligationis ad amandum Deum : ergo et casus et tempus vel amandi Dei vel petendi amorem. Ac si ad extremum urgeas illud de praecepto positivo , nempè id fiet, ut nec credere, nec sperare, nec judicia divina contremiscere, nec horrere seipsum, aut de peenitentià curare debeat: nisi positivos inter actus unum amorem seligas ad quem liceat nobis esse tardissimos, cüm eontra sit. Rogo autem, cüm illa obligatio semper incumbat, cur tempus illud excipias, quo ad Ecclesie claves et ad pœnitentiæ sacramentum accedit, et pro peccato suo cogitare ccepit? Non potest, inquies. Potest ergo magis excitare gehennæ metum : nec in eo provehendus est Spiritüs sancti motu et impulsu speciali, ut est à Tridentinà synodo definitum? Nempe, inquies, impellit Deus ad illum terrorem cui resisti sine gravi culpà non potest. Non ergo Deus ad amorem ipsum impellit peenitentes? non corda intüs ciet? aut veró peenitens ad id unum obsurduit? Quin ipsi doctores, nedüm ad amandum erigant, magis deprimunt mentes, eüm docent lege amoris non teneri. Id quidem, quid est aliud quàm cæci cæco ducatum præstent *? Quod cüm sit absurdissimum, iterüm inculco : vel amet vel amorem petat, et petendo amare incipiat, ut Synodus statuit.

At nimis laboriosum est. Ad id respondere piget. Sed ST respondent omnes : Hoc actu nihil duleius, quo omne jugum leve, omne onus suave fiat. Imd cüm penitentia laboriosus sit baptismus , ideoque primis sæculis Ecclesia catholica tot ac tantos labo-

1 Sess, VI, cap. XI. — ? Apoc., xxit, 411. — ? II Petr., 11, 22. —4 Matth. XV, 14.

440 DE DOCTRINA CONCILH TRIDENTINI

res, tamque diuturnos imponeret pœnitentibus; ed magis necessarius, qui tantum onus levaret, sanctæ dilectionis fructus.

XXVI. — De incipiente dilectione , comparatà cum eà contritione quam Synodus dixit charitate perfectam.

Nunc, ne quid effugiat inquisitionem nostram, diligentiüs considerandum est, quid sit illa quam sæpè memoravimus incipiens: dilectio, et 'quomodà secernatur ab eà contritione quam Synodus vocat charitate perfectam. Multum enim inter illas interesse discriminis, vel hinc constat, quod incipiens illa dilectio ad justificationem preparare dicatur tantàm; qua per contritionem charitate perfectam jam plena et tota inducatur.

Sané incipit diligere qui desiderat, qui petit, qui enititur ut dilectionem habeat. Neque enim quis fidem aut petit aut desiderat, aut ad eam enititur, nisi ex quibusdam fidei initiis : ita de dilectione dicendum est. An autem jam habeat dilectionem, qui cupit, vult et petit : Quis sapiens, et intelliget. hac *? Habet enim suo modo, quippe desiderans, petens et enitens ex quibusdam sanè dilectionis initiis. Nondüm autem habet, ut habere oportet ad justificationem actu obtinendam. Nondüm enim plenè habet, qui desiderat, qui petit, qui enititur ut habeat. Quis ergo ejus status? Nempé is quem ex sacro Concilio delineavimus. Nam. et petit quod nondüm potest, nempè ut diligat : et facit quod potest; desiderare enim optat, enititur: necdüm plenè fruitur amore justitiae, sed ad eam tamen præparatur.

An autem is impleat summum illud de dilectione mandatum ? implet et non implet, sed diverso sensu. Implet sanè suo modo, qui, cüm omnes adhibeat quas tunc habet vires, et jam totis viribus diligit , et tamen non plenè diligit, cui vires ad id præstandum desint. Is ergo et intelligit præcepti necessitatem ; et ideó conatur, ut impleat: et suo modo implet, qui quod potest jam. incipit, et ad justitiam capiendam se accingit ac praeparat. At is qui nihil tale cogitat, solo poenarum timore concussus, nec se ad implendum summum de dilectione mandatum disponit ut debet, qui nec desiderat, nec conatur, nec petit; adedque nec se præpa- 33 Psal, cvI, 43,

CIRCA DILECTIONEM, ETC. 441

rat, ut in eo fiat illa, quam à Synodo postulari vidimus, « voluntaria susceptio donorum quibus homo efficitur ex injusto justus, et ex inimico amicus. »

An ergo vult ille noster dilectionem summam ? Vult plane, ad quam enititur totis quas tunc habet viribus; non vult autem , qui adhuc et deesse sentit, et habere desiderat. Deniquè in motu est ad amandum, potiüs quàm ab ipso amore possidetur qui firmo licét amorem habendi et exequendi proposito, eum et vult et habet per modum cujusdam transeuntis dispositionis, nondüm autem per modum fixi jam stabilisque habitüs, quæ plena justitia est. Etsi enim, quod diligentissime observari volumus, illa diligendi et mandatum charitatis implendi voluntas suo quodam modo firma sit, non tamen ad eam pervenit firmitudinem, quz sit habitualis. Undé firma est, sané in ratione propositi, desiderii, nisüs, sive incipientis voluntatis, non autem in ratione jam comparati et constabiliti habitüs. Quo loco valere videtur illa Scholae distinctio, aliud esse virtutem quamdam, puta dilectionem, in fieri, sive in motu, ut diximus; aliud in facto esse. Quo etiam pertinet illud Dominicum : Si quis diligit me, diligetur à Patre meo, et ego diligam eum * : quod sanè sit illius jam facte dileclionis, qua ipsam justificationem, hoc est, summam cum Deo conjunctionem inducat per charitatem illam, quce, Apostolo teste, nunquàm excidit * : quippe qui in ratione habitüs firmissima, ad id valet, ut nos in æternum conjungat Deo, nisi ab eà spontè deficimus.

Contingit autem, ut volens et enitens et petens , rem ipsam interdüm nescius assequatur : contingit, inquam, ut concupiscens desiderare justificationes *, prono velut cursu reverà desideret: et ut hic quoque valeat notum illud ac tritum Gregorii Magni, nempe ut « dilata desideria crescant, et crescentia capiant *. » Sic autem ex igniculis occulte serpentibus ac velut hàc illàe discurrentibus, flammescit verus ignis, qui jam intima corda corripiat, his insideat, haee possideat, solo Deo teste : atque hæc illa contritio est vera et stabili charitate perfecta, quæ statim justificet

1 Joan., XIV, 21. — ? I Cor., xir, 8. — ? Psal. XVIII, 20, — * Hom. xxv, in Evang.

eum solo sacramenti voto. Quandó autem id contingat, aut quomodó, quàm expedito à concupiscentià et inolitis cupiditatibus animo, aut quàm intenso, quàm fixo dilectionis gradu, sciri nec potest nec expedit. Sufficit autem ut fieri certà fide credamus, neque ulteriüs progredi cæci et curiosi conemur.

Sic, teste Joanne perfecta charitas foras mittit timorem , eum qui penam habeat * sive inquietudinem et anxietatem quamdam : certum istud. Quo autem et quàm intenso gradu is effectus consequatur, nos fugit ae Deo suum opus inspicienti relin-

quendum.

. XXVII. — Sancti Thome doctrina Concilio conformis, de dilectione in sacramento penitentie requisità : primüm ex Supplemento.

« Hanedoctrinam anteSynodum Tridentinam sanctus Thomas tradidit. Primüm, in Supplemento Summe, ex 1v, in Sententias repetito. Tüm in ipsà Summd, prima secunda ; deniquè in tertià parte.

Ergo in Supplemento, haec tria statuit : primüm, in sacramento poenitentiae contritionem amoris expertem esse non posse, probatut ex hislocis. Primus : « Attritionis principium est timor servilis; contritionis autem, timor filialis, » quem charitatis esse constat, Q. I, art. 3, Sed. contrá : quin etiam suprà inter objectiones dicit, et in responsione supponit « attritionem non esse actum virtutis; » subditque : « Ut ab omnibus dicitur; » ut hæc sententia, nemine discrepante, ut certa valeat: at veró, q. I, art. 2, objectione 2, « Contritio est actus virtutis; » ibid. Sed contrá.

Secundus locus, q. II, art. 4, Sed contrà : « Peenitens... non dolet de poenà ; et sic contritio, quae est dolor peenitentialis, non est de pænà. » Et in corpore: « De malis pœnæ potest esse dolor, sed non contritio; » pœnitentialis illa et ad virtutem pœnitentiæ pertinens, alio ergo motivo concepta.

Esse autem charitatis heec probant tertius et quartus locus : Omnis dolor in amore fundatur, sed amor charitatis, in quo fundatur dolor contritionis, est maximus, » Q. III, art. 4, Sed contrà. Et iteràm, art. 3, object. 3: « De peccato præcipuè est

1 I Joan., 1v, 18.

CIRCA DILECTIONEM, ETC. 443

eontritio, secundüm quod avertit à Deo; » quod est charitatis, et in responsione concessum manet.

. Hoe primum ex Supplemento. Alterum , non omni contritione, quæ sit ex amore, remitti peccata. Primus locus, isque evidentissimus : « Quód intensio contritionis potest attendi dupliciter : uno modo ex parte charitatis : ... et sic contingit tantüm intendi charitatem in actu, quód contritio inde sequens merebitur non solüm culpa remissionem, sed etiam absolutionem ab omni pœnâ; » Q. V, art. 2, in corp. Item q. X, a. 5, e.: « Contigit autem quandóque, quód per contritionem præcedentem peccatum aliquod deletum est quoad culpam; » ergo iterüm atque iterüm contingere docet , id quod non semper eveniat. Quà etiam voce in eumdem finem usos esse Tridentinos suo loco observavimus : sed ex sequentibus maxime stabilitur inter sanctam Synodum et sanctum Thomam doctrinæ cognatio.

Sic ergo hoc tertium ex sancto Doctore constitutum : indè contingere ut non omnis contritio justificet, quód amor in eà contentus ad perfectionem non pervenerit : pro quo est hic locus evidentissimus ac longe certissimus : « Dolor potest esse adeó parwus, quód non sufficiat ad actum contritionis, ut si minüs displiceret ei peccatum, quàm debeat displicere separatio à fine : sicut etiam amor potest ita esse remissus, quód non sufficiat ad rationem charitatis, » (). V, a. 3. c. En amor non justificans nec conterens, eù quód ad rationem charitatis non devenerit: non quidem quód sit alterius generis aut alterius objecti, sed quód in eodem genere et eodem objecto sit remissus. Ergo non perfectus, sed tantüm incipiens : quæ nostra, imó sacri Concilii sententia est.

Sic ergo omnia constant : nempé et contritionem charitate fundari et peccata remittere : non aliter tamen quàm si tantus sit amor, ut ad rationem charitatis adeóque et contritionis devemerit. Mitto alios locos, eod. art., ad 4; et q. X, art. 1, c., et alibi passim. ' |

Page 1