XXVIII. — Idem ex primà secundo, quæst. CXIII, art. 3, c
Jam ex primà secunde, q. CXIIL, ubi de justificatione agitur, pauca sed illustria sumimus, imprimis illud : «Ita infundit donum
gratis justificantis, quód etiam simul cum hoc movet liberum arbitrium ad donum gratiæ acceptandum, in his qui sunt hujus motüs capaces, » art. 3, c. En illa acceptatio sive susceptio libera gratie, quam Tridentina Synodus decernebat. Gratia autem justificans, de quà hic agitur, necessarió cum charitate conjuncta est, sine quà non potest esse justitia. Ergo illa susceptio est actualis et libera susceptio et acceptatio charitatis, in eamque consensio : qui motus charitatis est.
Sed ne ratiociniis sit opus, sanctus Doctor clarè exprimit charitatem his verbis: « Quód motus fidei non est perfectus , nisi sit charitate informatus : undè simul in justificatione impii, cum motu fidei, est etiam motus charitatis, » art. 4, ad 4. Subdit : « Movetur autem liberum arbitrium in Deum , ad hoc quod ei se subjiciat.: undé etiam concurrit actus timoris filialis et actus huinilitatis. » Sie actus charitatis, et ex eà profectus actus timoris filialis, cum actu fidei concurrit ad justificandum hominem.
Tertius locus : « Quód per cognitionem naturalem homo non convertitur in Deum, in quantum est objectum beatitudinis et justificationis causa , » ?bid. ad 2. Ad charitatem autem pertinet moveri in Deum ut est objectum beatitudinis, ut sanctus Doctor asserit, secundà secundæ, Q. XXIII, qua est de charitate : et in eà questione centies. Nec minüs est charitatis respicere Deum «in quantum est justificationis causa, » hoc est, «in quantum est fons omnis justitiæ, » ut saneta Synodus loquitur. Quod etiam incidit in illud Apostoli, in quantum est justus atque justificans eum qui ex fide est *, ut suprà diximus.
Denique, eàdem Q. CXIIL, art. 5, quaeritur : « utrüm ad justificationem impii requiratur motus liberi arbitrii adversüs peccatum? » Respondetur autem requiri expressissimum motum charitatis, « e quód ad eumdem actum pertinet, prosequi unum og hositorum et refugere aliud : et ideo , sicut ad charitatem pertinet dilizere Deum , ita etiam défestán peccata, per quae anima separatur à Deo, » ibid. ad 1. Hactenüs ex primi secundae.
1 Rom., 11, 26.
CIRCA DILECTIONEM, ETC. 445