‹ Œuvres complètes de Bossuet (volume 3)Chapitre 199 sur 257 · XXIX. — Idem ex tertià parte · texte numérisé non relu

XXIX. — Idem ex tertià parte

: Jam ex tertià parte, quo loco expressè tractatur de sacramento penitentize, deque peenitentià ut est virtus praevia ad illud sacramentum, hac habemus : Primüm , « quód penitentia est virtus specialis ! : » in quà quippe sit « specialis ratio actüs laudabilis , Scilicet operari ad destructionem peccati praeteriti in quantum est Dei offensa ?; » ac posteà, « quód pœnitens dolet de peccato commisso, in quantum est offensa Dei ?; » id autem est charitatis. Undé, art. 5, in eorp., enumerantur sex actus poenitentis. Primus est animi cooperantis cum Deo « convertente; secundus, est fidei ; tertius, timoris servilis; quartus, spei, sub spe scilicet veniæ : quintus, charitatis, quo alieui peccatum displicet secundüm seipsum, et non jam propter supplicia ; sextus, timoris filialis propter reverentiam Dei.» Ergo ex sancto Doctore, in penitentie virtute, actus charitatis eique conjunctus filialis timoris actus intervenit. Atqui sine penitentie virtute, pcnitentide sacramentum esse non potest. Ergo sine charitate eique conjuncto timoris filialis actu, sacramentum illud esse non potest. Undè subdit, ad 4,

-—« quód peccatum priüs incipit displicere peccatori propter suppli- <ia, qua respicit timor servilis, quàm propter Dei offensam vel peccati turpitudinem , quod pertinet ad charitatem. » Ergo iterüm pœnitentiæ virtuti, adeóque sacramento actus quidam charitatis adjungitur, non autem ille actus perfectæ charitatis, qui stam justificat, ut dietum est : ergo incipiens et præparatorius , qualem sepe memoravimus.

-: Hine articulo 6 , in corp., idem sanctus Thomas docet , « quód actus et habitus charitatis simul sunt tempore cum actu et habitu penitentie. » Subdit : « Nam, ut in secundà parte habitum est *, in justificatione impii simul est motus liberi arbitrii in Deum (qui :est actus fidei per charitatem formatus) et motus liberi arbitrii in peccatum (ut est offensa Dei, ut vidimus), qui est pœnitentiæ actus. » Ergo iterifm ac tertid, non est sacramentum istud sine chaififatis actu.

1 TII part., quæst. LXXXV, art. 7. c. — ? Quæst. LXXXV, art. 2. c, — ? Ibid. art. 3. c. — * Primá secundae, quest. CXII, art. 3 et 8.

Quæstione verd LXXXVI ejusdem tertiæ partis, art. 3, in c., « peecatum mortale non potest sine verà peenitentià remitti , ad quam pertinet deserere peccatum, in quantum est contrà Deum : » et quidem « contrà Deum super omnia dilectum , » ut habetur in sequentibus.

Denique ejusdem questionis LXXXVI, art. 6, item in c. : « Sieut remissio culpæ fit in baptismo , non solüm virtute form, sed etiam virtute materia, scilicet aquae , principaliüs tamen virtute formæ, ex quà et ipsa aqua virtutem recipit : ita etiam remissio culpae est effectus pœnitentiæ , principalis quidem ex virtute clavium, quas habent ministri, ex quorum parte accipitur id quod est formale in hoe sacramento (ut suprà dietum est) : secundarió autem, ex vi actuum poenitentis, » quos inter enumeratus est poenitentiæ virtutis actui conjunctus charitatis actus.

Idem autem ad 4 : Nempe, inquit, in justificatione « non solüm est gratiæ infusio et remissio culpæ, sed etiam motus liberi arbitrii in Deum , qui est actus fidei formate, et motus liberi arbitrii in peccatum, qui est actus pœnitentiæ. »

Ex his igitur patet, concurrere ad justificationem liberi arbitrii actum ex charitate profectum; eique tribui minüs quidem principaliter, sed tamen conjunctim et necessarió, remissionem peccati, ut dictum est.

Sané fatendum est videri sanctum Doctorem de iis actibus locutum, qui justificationis actum comitentur , non qui antecedant et preparent. Verüm id sufficit. Nam primum certum erit , sine actu charitatis justificationem non posse transigi , quod illi refugiuut. Deindé ex illo actu veræ ac plenæ charitatis cum justificatione conjuncto , certa erit consecutio ad anteriorem actum , quo anima preparetur, ne fiat tam subita sine congruà dispositione mutatio. Deniquè illa dispositio congrua in eo est, quód amor imperfectus, needüm ad rationem perveniens charitatis , antecedat ac præparet perfectum in ipsà justificatione futurum charitatis actum, ut superiori capite ex sancto Doctore retulimus.

Non ergo immeritó diximus tantam esse sacrosanctæ Synodi Tridentinæ cum sancto Thomà doctrinæ consensionem, ut ex hác illa quodam modo contexta esse videatur. Nam, ut alia omitta-

CIRCA DILECTIONEM , ETC. 447

mus, qu: non sunt ad hunc locum necessaria , quæque diligens lector per sese facilé recognoscet, in id concinunt , ut cum sacramento penitentie simul pœnitentiæ virtutis actus conjungendus sit, in quo actu penitentie inesse necesse sit aliquid charitatis , quo anima poenitens, et ad gratiam se moveat, et eam voluntarie suscipiat et acceptet : neque tamen proptereà omnis illius dilectionis actus statim justificet, etiam cum sacramenti voto, sed id contingat tantüm , cüm perfecta est charitas. Itaque , ex sancto Thomà , in justificatione impii necessarió intervenit et voluntaria illa ex libero arbitrio per motum charitatis susceptio gratiæ, et prævius quidam, nec statim justificans imperfectioris dilectionis sensus : quae sunt precipua, quantüm ad hunc attinet locum , fidei Tridentinæ capita.

Hactenüs sanctum Thomam cum Synodo contulimus ; neque difficilis esset ejusdem sancti Doctoris cum Catechismo Tridentino collatio : sed nobis ea suprà indicasse suffecerit. Cæterùm de varietate quàdam operis in Sententias ac Summa , locutione magis quàm re, non est hic disserendi locus.

Page 1