XXX. — Corollaria quaedam
Nunc ex antedictis aliquot corollaria, quae huie operi lucem afferant, colligemus.
Primum illud: Omnia quæ communi theologorum sententià ad justificationem in sacramento pœnitentiæ impetrandam fisper nunt, sanctum et castum spirare amorem.
Incipimus autem ex fide, cujus hæc summa est : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam cternam ‘. Haze ergo fides Christianorum : hac fides in Jesum Christum , quam totam magister diligendi Joannes apostolus recollegit ac instauravit in hoc verbo : £f nos credidimus charitati, quam habet Deus in nobis *. Haec igitur fides ex sese in Dei charitatem provocat , dicente eodem Apostolo : Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos ?. Quare jubemur christiani, non tantüm credere Deo et credere Deum, quod, et dæmones
1 Joan., IJ, 16. — ? I Joan., 1v, 16. — 9 Ibid., 19.
credunt et contremiscunt *, quae est fides mortua : sed credere in Deum , qui, omni theologià attestante , post sanctos Augustinum et Thomam, , est affectus pius animae ex dilectione tendentis in Deum seque conjungentis Deo ut ipsa fidei ratio ex se apta nata sit ad inspirandam dilectionem castam.
Nec minüs ad eumdem affectum concitandum spes apta nata est : parique, imó etiam majore affectu speramus in Deum atque in illum credimus.
Hae igitur omnia charitatem spirant, ut profectó qui nullam piæ dilectionis, idem nullam quoque fidei ac spel rationem habeat sterili et infructuosà pœnitentià.
Tpsa etiam oratio, quam fideles omnes peccata confitentes in ipsum sinum sacerdotis effundunt, pium ubique ac vehementissimum ex.sanctà dilectione dolorem sonant. Hoc enim dolore percita fidelis anima primüm advocat suorum gravissimorum peccatorum testes , non modó ipsum Deum cordium scrutatorem, Sed etiam sanctos omnes, imprimis autem cum Paulo electos Angelos ?, totamque celestem aulam , Marià ipsà duce : quod facit et ad verecundiam et ad opem, mox eosdem adhibitura apud Deum optimos precatores : tàm ad illud devenit : quia peccavi nimis, meá eulpáà : bis terque illud ingeminans tunso simul pectore. Sic autem imitatur Peccavi illud Davidicum, quo statim ejus peccata translata sunt, tanquam eum eodem Davide diceret : Quoniam iniquitatem meam ego cognosco , et peccatum meum contra me est semper : tibi soli peccavi , et malum coràm te feci *. Sie enim explicatur , et in Dei amorem vertitur illud ipsum Peccavi. Nec minüs imitatur dolorem Publicani illius percutientis pectus Deumque exorantis, ac statim justifieati, quo nos etiam eniti par est: nec minüs proptereà fisos Ecclesiæ clavibus, quæ quod desit supplent. Hæc igitur, nullà licet dilectionis expresse mentione, tamen dilectionem insinuant. Hic enim agi omnia non vocibus, sed rebus et affectibus, et David, et Publicanus ille, et illa peccatrix ad Domini pedes, et alii veré poenitentes testantur : nec ullum in Scripturis reperitur exemplum peccatoris absque dilectione reconciliari Deo.
1 Jacob., 11, 19. — 21 Timoth., v, 91. — * Psal; 1, 5, 6.
CIRCA DILECTIONEM, ETC. ‘449
Quin etiam fateri nos oportet, ad amorem excitandum, terroris gehennæ maximam esse vim : imminutà quippè per inconcussos terrores concupiscentiæ vi, faciliüs justitia diligitur. Ergo ipse peceator, quó vehementiüs agente et impellente Spiritu sancto per metum commovetur, tantó est aptior ad concipiendos dilectionis actus. Hoc enim illud està sancto Augustino dictum, nempe ut ipse timor poenze, tanquàm seta linum !, amorem justitiæ introducat. Quare cùm hi terrores invalescunt, tüm tempus est opportunissimum, concussis jam peccati radicibus, insinuandi dilectionem, quæ tüm prono cursu in animum influat. Quare ista cognata sunt, et gehennæ metus et amandi cupido , nec à se dividenda : verumque est illud ejusdem Augustini de Deo, « qui solus timeri sine amore non potest?, » amore timorem proximè insecuto, atque ejus veluti extrema premente vestigia.
Ipsa denique synodus Tridentina id suadet , et attritionem ad charitatem trahit, cüm statuit eam ex duobus « communiter concipi, nempé ex turpitudinis peccati consideratione, vel ex gehennæ pœnarumque metu?. » Atqui turpitudo peccati, preter innatam sibi probrosam infamiam , quam animus ex sese horreat, alio quoque motivo odio haberi potest, nempè opposito illi turpitudini pulchri et honesti studio, cujus Deus et fons et regula ests Gehennæ quoqué et poenarum metus, si quantus esse possit elicitur, id habet luctuosissimum, quód nos alienet à Deo, quod ipsa per se charitas reformidat. Undé fit illud jam ex Catechismo Romano recensitum *, ut quemadmodüm debemus illud Deo ut illum . diligamus, ita peccata qua à Deo alienant eique adversantur , maxime detestari debeamus; quà parte nulla est attritio qua non in se habeat causas dilectionis admixtas.
Quod autem nune affectant quidam, ut inter attritionis motiva sive incentiva et causas, etiam referant salutis, beatitudinis, gloria desiderium , primüm quidem id faciunt nullà concilii Tridentini auctoritate fulti, cùm non alia ejus motiva commemoret quàm peccati turpitudinem et poenarum metum : cæterüm gloriæ desiderium suo velut cursu ad charitatem ducit : attestante con-
E August., in Epist. Joan., tract. Ix, .n. 4. — ? Lib. De quest. EP
quest. XxxvlI, n. 1. — ? Sess, XIV, Cap. IV. — ^ Sup., n. 21.