TOM. Y
cilio, id recti sanique moris esse, si Christiani « suam ipsi socordiam excitando et sese ad currendum in stadio cohortando, cum hoc, ut imprimis glorificetur Deus, mercedem quoque intuentur æternam ! : » qui finis expressissimè ad charitatem spectat.
Addamus et istud , ex sancti Thoma expressà doctrinà ?, fidem ac spem ab ipsá dilectione præcisas , ac per mortale peccatum Znformes jam factas, nec esse virtutes. Eumdem angelicum Præ- ceptorem mox docentem audivimus, «attritionem non esse virtutis actum, » idque « ab omnibus dici : » nec dolorem ex peenarum metu ortum «pænitentialem esse ?. » Ergo ex illis præcisè motivis, secluso diligendi studio, stare non potest virtus pœnitenti: , quam tamen in sacramento praeire oportere, et omnes theologi sentiunt, et sacrosancta synodus sepiüs definivit, ut diximus *. ;
Deniquè in animo semper habere debemus apostolicum illud : Finis præcepti charitas * : quo constat, omnia praecepta ut regina sus ac fini ultimo charitati servire : quare ex omni parte causis amandi cireumdati, amandi studium omittere non possumus. Hæc doctrina quam tradimus : jam veró procedamus ad tertiam partem hujus opusculi, atque objecta solvamus.