‹ Œuvres complètes de Bossuet (volume 3)Chapitre 202 sur 257 · TERTIA ET POSTREMA PARS · texte numérisé non relu

TERTIA ET POSTREMA PARS

I. — Objectiones tres : prima ex eo quód attritio voluntatem peccandi excludat, ex concilio Tridentino.

Objiciunt, primo sie : Attritio ea est quæ ex solo metu concepta voluntatem peccandi excludat. Atqui ea exclusio ad justificationem in sacramento penitentie impetrandam sufficit. Ergo ad eam sufficit attritio.

Majorem probant ex ipsius concilii Tridentini verbis; 2 ex auctoritate sancti Augustini sæpè id asserentis : putà eùm dieit : « Non bona desideras, sed mala caves. Sed ex eo quód mala caves, corrigis te et incipis bona desiderare. Cüm bona desiderare

1 Sess. VI, cap. XI. — ? Prima secunde, quest. Lxv, art. 4. c. et ad 4; quaest. LXXI, art. 4. c.— 3 Sup., n. 35, S. Thom, Suppl., quæst. 1, art. 2, obj. 2; ibid., quaest, I1, art. 1.— * Sess. VI, cap. VI; et sess. XIV, cap. I.— 5 I Tim. I, 5.

CIRCA DILECTIONEM, ETC. 454

cœperis, erit in te timor castus ! :» multaque in hune sensum. 3° Ex ratione certà, nempè ex discrimine inter metum ab hominibus et metum ex Deo sive divini judicii. Cüm enim homines non penetrent arcana cordis, nonnisi externos actus cohibere possunt : Deus autem omnia cordis arcana pervadit. Ergo metus ex Deo cordis quoque motus occultissimos et intimas cogitationes cohibet; ac peecati voluntatem in ipso fonte extinguit, hoc est in ipsis intimis cordis penetralibus. Sic majorem probant; minorem veró sic : sublato enim obice, sua remanet sacramento efficacia, cüm ex Tridentino «gratiam conferant non ponentibus obicem, et quantüm est ex parte Dei. » (Sessione vir, can. vt et vir.) Atqui exclusà voluntate peccandi obex tollitur : Iniquitates enim vestra diviserunt inter vos et Deum vestrum ?. Et iterum : Considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus est, vità vivet?. Ergo sua constat sacramentis efficacia, adeóque plenus per sacramentum justificationis effectus.

II. — Responsio : ubi de aversione et conversione perversà, eorumque remediis.

Magna mihi copia est disserendi de attritionis naturá, et secundüm antiquiores theologos, et secundüm recentiores ; et quærendi imprimis, an ut metu concipitur ex suá solà vi, an ex comitantibus et adjunctis peccandi voluntatem excludat : an tantüm ex ejus vi id fiat quod ait Augustinus, ut «volentem peccare, » hoc est profectó ex ipsà jam voluntate peccantem , « interiorem animum non sinat * : » hoc est, non sinat in actus exteriores seu magis expressos prorumpere; et an, si excludat peccandi voluntatem, id efficere possit durabili statu sine eà tristitià quae secundüm Deum stabilem, ex Apostolo, ac firmam penitentiam operetur *; an tantüm dispositione mobili et, fluxà, peccantibus in vitia prono ac prompto animo relapsuris. Sed ne eatin longum nostra disputatio, quam brevem et præcisam esse, et ex concilii Tridentini decretis constare volumus, uteumquè habeat major propositio, minorem negamus; nempe sufficere exclusam pec-

Tract. 1x, in Epist. Joan., n. 2, Pi 1, 8. — ? Isa., LIX, 2. — 9 Ezech.. xvi, 28. — ^ August., serm, CLXI, n. 8. — 5 II Cor., vii, 9, 10.

452 DE DOCTRINA CONCILI TRIDENTINI

candi voluntatem , eüm ipsa Synodus talem exclusionem «non sufficere , » sed «disponere ac viam parare » dixerit! ; ut toties praemonuimus, nec tantüm ex gestis, verüm et ex ipso tenore ver- : borum quibus decreta contexta sunt.

De obice quod dicunt, vanum est. Duplex enim obex in peccato : primus ex aversione à Deo, alter ex conversione ad creaturam : et hanc quidem exclusa peccandi voluntas forté sustulerit : aversionem veró à Deo nonnisi conversio ad Deum, hoc est ipsa dilectio. Non ergo exclusa peccandi voluntas tollit omnem obicem, quin imó non tollit maximum : est enim obex maximus aversio Dei sive peccatum in quantunr est offensa Dei; quod sie probat sanctus Thomas : «Quia homo debet magis Deum quàm se ipsum diligere; ideo plus debet odire culpam in quantum est offensa Dei, quàm in quantum est nociva sibi*. » Quare ad tollendum verum et maximum obicem, necesse est ut aliquid dilectionis interveniat.

Instabis : Exclusà peccandi voluntate, manere sanè aversionem à Deo, sed habitualem, ad quam tollendam dilectio habitualis per sacramentum infundenda sufficit. Respondeo : Sufficit non in quantum est habitus, sed in quantum certis actibus sancte dilectionis comitata procedit. Si énim charitas tantürn daretur ut habitus, daretur mortuo modo, qualis est in dormientibus. Atqui non sie datur in justificationis actu : nam ibi debet esse voluntaria susceptio sive acceptatio infuse charitatis, ut suprà ex Tridentino et ex sancto Thomâ diximus; ex quodam actuali motu liberi arbitrii se convertentis ad Deum. Ergo charitas habitualis, non ut est habitualis, sed ut est conjuncta cum actu, sufficit ad tollendam aversionem à Deo.

Jam ad Scripturæ locos : Sole iniquitates dividunt inter nos et Deum : sanè. Ergo sufficit exeludi peccandi voluntatem : quatenüs quidem dividit , et est offensa Dei dissolvens amicitiam , quod: ex antedictis sine aliquo dilectionis motu esse non- possit : fatemur; et sic objectus Scriptura locus nobis commodo vertit.

Ex Ezechiele autem : Avertens se ab omnibus iniquitatibus quas operatus est, vitáà vivet *. Fateor; si et illud adjungat ibi-

1 Sess. XIV, cap. IV.— ? Suppl., quist. rr, art. 4, ad 4.— ? Ezech., XVIII, 28.

CIRCA DILECTIONEM, ETC. 453

dem positum, atque à Tridentinà synodo allegatum ! : Projicite à

vobis iniquitates vestras, et facite vobis cor novum et spiritum novum *, inducto quodam saltem dilectionis initio.

Cüm vero, teste Psalmistà, his duobus justitia christiana

constet : si declinemus à malo, et faciamus bonum *: ad illud

quidem voluntas non peccandi forte sufficiat : ad hoc autem requi-

ritur ut saltem incipiamus diligere justitiam ejusque fontem Deum.

III. — Altera objectio, ex naturà et vi dilectionis, jam sepe resoluta.

Neque veró metuendum est, ne evacuetur sacramenti efficacia, si præmitti oporteat aliquem incipientis licet, fidei tamen et spei superadditz dilectionis actum : neque enim id metuit synodus Tridentina, ejusdem efficaci: et simul incipientis illius dilectionis assertrix. Frustrà ergo objiciunt illud de sacramentorum efficacià , et synodum cum synodo pugnare faciunt magno veritatis ac ecclesiastice dignitatis damno.

At enim , inquiunt , habent charitatis actus non ex gradu, sed ex naturà, ut et peccatum expellat, et animum conjungat Deo. Sie Patres, ipse Augustinus pro justis habet indistincte qui amore justitiae teneantur. Nos autem ad ea objecta ex antedictis facile respondemus , imó etiam sæpè respondimus. Neque enim sanctus Thomas voluit justificari peccatorem ex eà dilectione, qui quidem, eó quód sit remissa, ejusdem licét generis, non tamen ad rationem charitatis et perfectæ contritionis assurgat : neque, quod majus est, concilium Tridentinum peccatorem statim justificatum docet per incipientem dilectionem illam, sed profectó per eam quæ sit charitate perfecta. Etsi enim dilectio ex sese ad id tendit , ut nos conjungat Deo, non proinde omnis id efficit ad dilectionem nisus, licèt ille nisus sit aliqua dilectio, sed incipiens, non justificans; inchoata et preparatoria, non consummans , ut sæpè diximus, imó veró, ut sancta Synodus decernit. Ac si res altiüs perscrutanda esset, non equidem crediderim omnis dilectionis expertem fuisse eum, qui vitæ æternæ cupidus ae de mandatis à Domino interrogatus, magnâ fiducià respondit : Magister, hec omnia observavi à juventute med *. Neque id ab eo ficto

1 Sess, IV, cap. 1V.— ? Ezech., XVIII, 31.— ? Psal. xxxi, 19.— * Marc., x, 20, 21.

454 DE DOCTRINA CONCILH TRIDENTINI

animo dictum fuisse satis indicant verba Evangelii : Jesus autem intuitus eum , dilexit eum * : videbat enim in illo aliquod piæ ae sanctæ dilectionis initium; interim quàm suis pecuniis jam tüm animo inhæreret, quippe his prohibitus ne vocantem Dominum sequeretur, sequentia declarant. Procul ergo à justitià abesse videbatur. Quid ille, qui tantà vi, tanto affectu dixit : Bene , magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus : et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu , et ex totà animá , et ex totà fortitudine : et diligere proximum tanquäm seipsum, majus est omnibus holocautomatibus et sacrificiis ? ? Hic ergo veritatem illam tenebat mente penitüs comprehensam, et in illam inelinabat animus ; cui tamen nihil aliud Dominus respondebat, nisi illud : Non es longe à regno Dei * : ut accessisse tantüm, non tamen pervenisse videatur. Nec si quis alicujus studio tenetur ob ejus merita et præclaras virtutes , ideó amicus ejus aut est aut futurus est. Etsi enim illud studium ejusdem generis est ae ipsa amicitia jam pectori infixa, .nondüm eam firmitatem et stabilitatem obtinuit qua amicitia nomine commendetur. Atque, ut alia ejus ferè generis exempla referamus , non si quis caste virginis honesto quodam amore accendi ecpit, eam proptereà deperire, aut connubio stabili jungi sibi velit. Nec si sanctus Augustinus pro justis habet eos, qui amore, qui delectatione justitiae leneantur, proptereà necesse est statim atque incipit Deus placere, dulcescere, delectare, ut idem Doctor loqui amat, uno velut ictu confectam esse rem, ac perfectum opus justificationis nostra ; habent enim ista quamdam latitudinem et pro actuum perfectione et gradu suos effectus. Quin in omni virtute aliud est ejus actus transiens ae disponens; aliud actus firmus et stabilis, tantæque virtutis, ut statim in habitum vertat. Homo autem justificatus non est tantüm homo justè agens dispositione et actu mobili, sed stabili modo : nec statim uno actu ad habitum motus, nisi sit ille actus eà vi præditus, quà aptus natus sit, Deo bene vertente, ut transeat in habitum justitie ; cujus generis actus nec philosophia ignorat, nee theologia refugit. Sit ergo dilectionis ac:us statim justificans, is qui est ejusmodi , ut quasi suo 1 Marc., x, 20, 21. — ? Marc., xu, 32, 33. — 3 Ibid., 34.

CIRCA DILECTIONEM, ETC. 455

jure postulet habitum charitatis infundi ; non autem id postulat quivis dilectionis actus, sed is tantüm qui firmo et valido consistit gradu. :

At enim, inquies, is actus quem ponimus , validus ac firmus est, quippe cüm, ut sæpè diximus , validum ac firmum inducat propositum implendi mandata ac diligendi Dei. Certé ; sed distinximus : firmum ac validum in ratione propositi ac desiderii , non proindè in ratione habitüs consistentis. Est enim ille amoris actus prævius sive incipiens, per sese et in ratione amoris , exilis et tenuis, ac facilé mutabilis; sed fide sustentatus ac timore vallatus , fractis cupiditatibus ac vitiosis habitibus, velut illisis fluctibus, se tuetur, et ipsi charitati habituali et perfectae liberéque acceptandæ viam parat.

Atque hae quidem alibi diligentiüs expendemus , quæremus-

que quid sitillud à beato Augustino toties inculcatum : « Omnes amare aliquid : : » quo proindé necesse sit, ut nullo vel tenui momento interposito, aut in amore creature tanquàm in luto haereamus , aut ad diligendum Deum saltem initiali quodam amore adsurgere incipiamus. Nune autem cüm in eo simus, ut Tridentina decreta certa per sese et firma pensemus, ab aliis abstinemus, nec necesse habemus hic quidem recludere traditionis fontes. . Quód autem dicatur ommis charitatis actus ex sese et naturà seu vi suà nos Deo conjungere , ex eodem concilio ita interpretamur , ut preter vim naturà insitam charitati , simul ex speciali institutione Christi adjungendum intelligatur pœnitentiæ sacramentum, idque non tantüm necessitate praecepti, sed etiam necessitate sacramenti et medii : resque ita ex concilii decretis temperanda, ut incipienti dilectioni providerit Deus per necessarium sacramenti actu suscepti presidium; contritioni veró charitate perfectae reservavit, ut adjuncto sacramenti voto statim hominem Deo reconciliaret.

IV. — De loquendi modo : et an sit necessarium; ut preparatoria et incipiens dilectio, charitatis nomine absolute appelletur.

Ne tamen, vetante Paulo, contendamus verbis ad subversionem

- 1 Serm. XxxIv, n. 2, in Psal. cxxxvi, tom. v, col. 171, et alibi.

audientium : si quis recusarit aliam vocare charitatem quàm eam. quæ diffusa sit in cordibus nostris per Spiritum sanctum , atque his inhæreat, sitque habitualis, quæ facilé ex habitu, gratiae concomitantis auxilio, actus perfectæ charitatis eliciat : haud iniquo animo ferimus. Sanè admonuimus ex concilii gestis, plurimos è Patribus atque Theologis in explicando illo praevio incipientis dilectionis actu, non reformidasse charitatis vocem. Nec prætermisimus sancti Thoma locum in quo abstinere ab eà voluisse visus. Utcumque est, certum illud , ne de vocibus litigetur : modó ne extinguant in pœnitentibus per gratiam revicturis illos actus quos post sanctam Synodum memoravimus, aut eos, incipientes licét ac præparatorios sive. dispositivos, ad Deum summé ac super omnia diligendum ferri, idque omninó velle, atque adeó ad ipsam reduci charitatem, ut suprà est expositum, nemo negaverit.

Page 1