Et pars Dei, Israel facta est manifesta
16. Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dci : et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum.
17. Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei.
18. Eleem osyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis, quasi pupillam conservabit.
19. Et posteà resurget , et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum, et convertet in interiores partes terre.
20. Pœnitentibus autem dedit viam justitie, et confirmavit deficientes sustinere, et destinavit illis sortem veritatis.