Vita viri in numero dierum
dies autem Israel innumerabiles sunt.
29. Sapiens in populo hæreditabit honorem, et nomen illius erit vivens in eternum.
30. Fili, in vità tuà tenta animam tuam : et si fuerit nequam, non des illi potestatem :
31. Non enim omnia omnibus expediunt, et non omni anime omne genus placet.
32. Noli avidus esse in omni epulatione : et non te effundas super omnem escam :
33. In multis enim escis erit infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram.
34. Propter crapulam multi obierunt: qui autem abstinens est, adjiciet vitam.