Vita viri
ECCLESIASTICUS.
diet : et fructus sensüs illius fideles sunt.
Vir sapiens implebitur benedictione : et beatificabunt illum omnes qui vident. .
Vita viri in numero dierum :
dies autem Israel innumerabiles sunt.
Sapiens in populo suo hæreditabit fidem : et nomen ejus vivet in æternum.
Fili, in vità tuà tenta animam tuam : et vide quid malum ei, et non des ei :
Non enim omnia omnibus expediunt : et non omni animæ omnia placent.
Noli esse insatiabilis in omnibus deliciis : et non te effundas
super epulas.
In multis enim escis erit labor :
et insatiabilitas appropinquabit usque ad choleram.
Propter edacitatem multi obierunt: qui autem attendit , adjiciet vitam.
ne te ipsum respexeris tam brevis ævi futurum, sed rempu-
blicam, quæ est immortalis; apud quam nomen tuum in eternum vivet, vers. 29. 30. Tenta animam tuam : quod est, nosce teipsum : ef si fuerit nequam ; si in malum propendere videris, ne permitte eam sibi. 32. Usque ad choleram : torsiones ex bile et cholerà ortas. Allegoricé : ut nimiis epulis, ita à nimiis voluptatibus abstinendum.