‹ Œuvres complètes de BossuetChapitre 5 sur 588 · Quatenüs liber iste Salomonis habeatur · texte numérisé non relu

Quatenüs liber iste Salomonis habeatur

Librum hunc, regis Salomonis nomine, scriptum esse constat ex his verbis: Tu elegisti me regem populo tuo..... et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo, (cap. 1x, 7, 8) quem etiam multi Patres græci, latinique Salomoni tribuunt, atque apud Græcos Sapientia Salomonis inscribitur : qui titulus diutissime etiam apud Latinos valuit. Nam in Carthaginensi concilio III, cap. xrvir, et posteà in decreto sancti Innocentii I inter Scripturas canonicas quinque Salomonis libri recensentur. Primus Gelasius in concilio Romano I, decreto de Apocryphis sic inscripsit : Salomonis libri tres, Sapientiæ unus, Ecclesiastici unus : quam inscriptionem latini posteà secuti sunt codices. Eatenüs autem Salomonis esse creditur, quód ejus sensus, non tamen compositionem aut verba contineat : neque enim tantüm, ut ait Hieronymus (Praefat. ad Heliod.) graecam eloquentiam redolet, verüm etiam sapit sophisticen illam sanam et eruditam, qux sub Macedonum regum imperio, toto Oriente, ac presertim Alexandrie viguit. Deo enim visum est, hune etiam stylum, ab hebraicá licet. simplicitate abhorrentem, divinis oraculis conscribendis dicari, consecrari; ut Sapientia illa ccelestis, omnium hominum ac temporum sensibus et gustui sese accommodaret, quod etiam secundus Machabaicæ historiæ liber luculenter ostendit.

Page 1