II. — De auctore et ætate libri incompertum
De auctore libri nihil est memorie proditum, preter illud beati Hieronymi, loco mox laudato. Nonnulli scriptorum veterum, ilum esse Judei Philonis affirmant, illius scilicet, quem Josephus (lib. I Cont. Appion.) Demetrio Phalereo supparem memorat: neque quidquam comperimus, quo ea conjectura firmetur. De Philone vero Alexandrino, scriptis post ram christianam
TOM. II. i 1
2 PRAEFATIO editis notissimo, quod nonnulli memorant confutatione non eget; aded et ætas, et auctoritas, et ipse stylus discrepant. -
De scriptionis tempore æquè incompertum. Sané Ecclesiastici liber ad ea pertinet tempora, quæ Machabaicis propiora videantur, dt suo ostendemus loco. Sapientiæ liber nullam præfert temporum notam, neque quidquam aliud, quàm quód ante Ecclesiasticum in Scripturarum canone collocetur : quanquam Hieronymus in suà Praefatione testatur se vidisse codices, in quibus Sapientia sub Ecclesiastt nomine secundum obtineret locum, Ecclesiastico Siracidæ Parabolarum titulum preferente, addito et altero Cantico canticorum, ad Salomonis exemplum. |