‹ Œuvres complètes de BossuetChapitre 7 sur 588 · III. — Libri divisio in duas partes; prime partis documenta · texte numérisé non relu

III. — Libri divisio in duas partes; prime partis documenta

Sapientie liber duas habet partes. Prima est commendatio sapientiæ usque ad caput 1x, quo capite incipit prolixissima, atque ad finem usque libri deducta precatio ; quà prisca historia recolitur, atque in tuendà pià gente, ejusque hostibus ulciscendis , divinæ justitiæ ac sapientiæ arcana, ab ipsà rerum origine reserantur.

Prima illa pars duo habet imprimis, quibus hujus libri divina ae prophetiea commendetur auctoritas; alterum est de Christo patiente manifestissimum vaticinium, consonum Evangelistis, nec semel à veteribus memoratum (cap. 11); alterum, de increatæ Sapientiæ nativitate ac dotibus preclara documenta qua Salomonica illustrent, ipsi Paulo facem praeferant, ut suo notatur loco (r, vir, vin).

Hüc accedunt egregia illa; mortem non à Deo, sed à peccato esse , et diaboli invidià introductam, (1, i1), et tamen usque adeóbeneficentia vertere, ut cità morte eripi ab hujus vitæ malis ac periculis, pars sit vel maxima divini muneris, (rv).

Quem ad locum pertinet illa perspicua, ae Veteris Testamenti conditionem propemodüm supergressa, de future vitæ bonis atque suppliciis revelatio, qua evangelicæ veritati viam parare videatur, Deo ita providente, ut quo propior erat Christus, eù copiosiüs atque illustriüs arcana cœlestia panderentur (cap. ni, v).

Insigne etiam illud de casti connubii, imó etiam de sancte continentiæ fructibus, deque imminente adulterorum soboli ul-;

IN LIBRUM SAPIENTIÆ. 3

tione (ut, rv). Neque prætermittendum id, quod est vel maxi-' mum, et ad hujus libri assequendum institutum , imprimis memorabile, nempè hune directum esse, ae veluti inscriptum, dedicatumque regibus, optimatibus, judicibus. Undé illud initium : Diligite justitiam, qui judicatis terram (x, 1), patefacto etiam arcano, potentes potenter tormenta passuros, et judicium durissimum : his qui præsunt fieri (v1).

Page 1