‹ Œuvres complètes de BossuetChapitre 88 sur 588 · V. — Simonis primi ac successorum pacatissima tempora · texte numérisé non relu

V. — Simonis primi ac successorum pacatissima tempora

Ac Simonis quidem illius primi, ut et successorum ejus, tempora tranquillissima fuisse constat. Successere enim Eleazarus frater, sub quo Septuag. senum confecta interpretatio est, Manasses ; alii, sub quorum principatu Judaicæ res per totum ferè sæculum floruerunt; quae omninó ad eam pertinent pacem, quam instaurato templo diutissimam atque inconeussam futuram, Prophetæ quidem omnes, sed imprimis Isaias, magnificentissimè predixerunt; quà de re dicendum erit brevi, cùm jam ad Prophetas nostra promissa nos vocent.

Page 1