VI. — Gravis persecutio tempore Ecclesiastici
Per hane ergo altissimam pacem, cüm gentium reges populum sanctum, sanctam civitatem ac templum omni honore cumularent, nullus erat locus his Ecclesiastici nostri precationibus : /nnova signa et immuta mirabilia: qlorifica manum et brachium dextrum : excita furorem et effunde iram, tolle adversarium et afflige inimicum : festina tempus et memento finis : in irá ftamme devoretur, qui salvatur (à vulgaribus vite humane casibus) et qué pessimant plebem. tuam, inveniant perditionem : contere caput | principum inimicorum dicentium : Non est alius preter nos (cap. xxxvi, 6 et seq.) : quæ quàm aptè conveniant Syrorum regum
IN ECCLESIASTICUM. 47
superbie, ac diris vexationibus nemo ignoraverit qui Machabaicam historiam legerit.
Atque haee quidem Æcclesiasticus pro universà plebe postulat, pro seautem speciatim agit gratias, quód ad necem postulatus, non sit derelietus in tempore superborum; quód sit ereptus de tempore iniquo, ab iniquo rege atque à linguà injustá, cüm impii homines etiam ex Israeliticà gente, eos qui legem colerent, apud reges per calumniam adorti, majestatis reos agerent, ut saneto pontifici Oniæ III contigisse, mox relaturi sumus; quibus etiam temporibus sæpè se in vitæ discrimen adductum, Deique gratià liberatum, idem narrat Ecclesiasticus (xxxiv, 13).