VII. — Liber Ecclesiasticus circa Simonis II tempora
Hzc igitur efficiunt, ne Simon primus is putetur fuisse, quem noster Siracides, ut ætati suæ proximum , commendaverit ; quin Eusebius Cæsariensis, vir in doctrinà temporum versatissimus , loco jam citato Demonstrationis evangelicæ, Jesum filium Sirach claruisse refert sub eo Simone, qui Oniæ ae Machabaeorum tempori proximus fuerit, quod Simoni Il, Oniæ tertii patri, congruit ; accedunt alii characteres aliàs observandi, queis Simon Ecclesiastici à Simone primo facilé dignoscatur.
VIII. — Nec tamen eo vivo. Primum , quód Ecclesiasticus mortuos tantüm laudaverit.
Sané Eusebius docet sub Simone II non tantüm vixisse Siraciden, sed etiam composuisse illam Sapientiam, qua» Panaretos appelletur. Verüm duo prohibent quominüs assentiamur. Primum, quód is scriptor eos tantüm collaudaverit, qui vità functi essent : Laudemus, inquit, viros gloriosos et parentes nostros, dim viverent -... omnes isti in generationibus... (sive in vità suà) gloriam adepti sunt, et in diebus ipsorum gloria: corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum in seculum, cap. xiv, 4, 7, 44; ac de Simone nostro speciatim, r, 1, 3 : Simon Oniæ filius... in vità suá suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum :... in diebus ipsius emanaverunt putei ; et caetera id genus, ut addaiur aliis, quorum memoriam commendabat.
48 PIUEFATIO
IX. — Alterum ; quód ejus quoque tempore pacalissimæ res fuerint.
Hüc aecedit alterum, quód Simonis etiam hujus tempora pacatissima fuerint, neque dent locum piis auctoris nostri lamentis ac precibus, quas mox retulimus. Quod enim subditur : Qui curavit gentem suam ; et liberavit eam à perditione , vers. 4, manifeste pertinet ad illum aliquot dierum, aut mensium metum ; quo Ptolemæus Philopator Ægypti rex, dedità Jerosolymà, templi. adytum contra vetitum legis aditurus , Simonis pontificis precibus repente mutatus, non modó à proposito destitisse, verüm etiam Judæis posteà benefecisse memoratur, ut ad hune locum dicemus : verbaque ipsa indicant, gentem non tam vexatam, quàm statim liberatam fuisse. Quare Ecclesiasticus nullas posteà turbas refert, ac levissimus motus altam in quietem desiit; quo fit, ut Simonis quoque secundi viginti anni (tot enim in pontificatu egisse memoratur) pars sit vel optima illius beatae pacis , quam Prophetae cecinerint.
X. — Onià III, Simonis II filio, pontifice, pax primüm; deindé vexatio à Seleuco ; tàm vel maximè ab Antiocho Epiphane.
Quin etiam vigebat illa pax, sub Onià III, Simonis hujus filio, cujus fausta initia memorantur his verbis: Cüm sancta civitas habitaretur in omni pace : leges etiam adhuc optimé custodirentur, propter Oniæ pontificis pietatem... fiebat ut et ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent... ita ut Seleucus (Philopator, Antiochi Magni filius, Antiochi Epiphanis pater) de redditibus suis prastaret omnes sumptus ad, ministerium sacrificiorum pertinentes (IY Mach., ur, 1, 2, 3). Cujus regis tempore sollicitari ccepit Oniæ et Judæorum quies, misso Heliodoro, qui depositas in templo pecunias diriperet, sacri loci majestate spretà (ibidem, 8 et seq.), quo ex initio pessum omnia ire, cædes perpetrari, omnimodis calumniis appeti sanctus pontifex , demüm ab Antiocho Epiphane pelli sacerdotio, ac suffecto impio Jasone, et post triennium magis impio Menelao, pollui sacerdotium, gentiles ritus induci, lex ipsa subverti, optimus pontifex per proditonem cædi (II Mach., 1v, 1, 2, 3, 7, 23, 33) : ex quo ea conse-
IN ECCLESIASTICUM. 49 cuta sunt, qu: Mathathiam, ejusque liberos Judam Machabæum, Jonathan et Simonem ad pia bella moverint.
Omninó in arcanis erat Judaicæ gentis, per antiqua Propheta- : rum, Danielis veró maximè, oracula reseratis, ut à Seleucidarum gente qua se diis æquiparaverat, atque ab Antiocho Epiphane, gravis illa persecutio oriretur : eujus initia ante Oniæ III necem, cüm Jesus noster cerneret, atque omnia in pejus ruitura facile provideret, has effudit preces; eaque memoravit ac scripsit, quæ
infandis temporibus congruisse vidimus , suoque loco clariüs ostendemus.
XI. — Sub Antiocho scriptus liber, in ipsis persecutionis initiis, Onià adhuc superstite.
Et pronum quidem esset, hujus scripti aetatem ad ipsa Machabaica tempora revocare, quibus vexatio gravius insurgebat : verüm illud obstitit, quód si pius scriptor post Oniæ III necem opus edidisset, cüm anteactæ ætatis illustres laudaret viros , neque hujus Oniæ parentem Simon præterisset, nullo modo prætermissurus videretur tantüm pontificem, provisorem civitatis , defensorem gentis, æmulatorem legis, quin etiam mortuum, exoratorem plebis, Judæque adjutorem , omni deniquè virtute commendatissimum , qualis iste Onias in Machabaicà historià describitur (1l Mach., 1v, 2; xv, 14) : eujus quidem silentii cüm nullam idoneam causam à nobis inveniri potuisse fateamur, Ecclesiastici scriptionem, primüm ad Oniæ III tempora conferimus , tüm in eos annos incidisse arbitramur, qui ab ipso persecutionis initio usque ad illius pontificis necem effluxerint ; hoc est, secundüm Usserianas rationes, ad annum ante æram christianam circiter centesimum septuagesimum primum; ab Urbe condità ferè quingentesimum secundum octuagesimum.
XII. — De Onià III, objectio ex Josepho; ex libris Machabaicis atque ipso Josepho soluta.
Nec me fugit à Josepho scriptum (Originum xu, 6) Jasonem Oniæ III fratri mortuo successisse : quod cum nostris rationibus non convenit; sed sacre historiæ Machabaicæ potior auctoritas,
TOM. II. i 4
50 PRÆFATIO
in quà libro II, cap. 1v, vers. 7, 34, Jasonem Oniæ viventi substitutum, sanctumque pontificem aliquantó post tempore Menelai . proditione è vivis sublatum esse scribitur; cui narrationi idem Josephus parüm sibi consentiens, libro de Machabæis (cap. 1 et 1v) subscripserit. | |
Stet ergo firma hujus libri ætas sub Onià IIl, postquàm ab altissimâ pace in diram vexationem sub Antiocho Epiphane, res Judaicas deductas esse constat.