XIII. — De tempore interpretationis grece
Ac de libri quidem compositione hæc comperimus; de nepotis interpretatione, ipse in Prologo prodidit eam esse in /Egypto factam, octavo et trigesimo anno Ptolemæi regis Evergetis; quod multos fefellit : certum autem est duos fuisse Evergetas, horum postremum Ptolemaeum Physconem, cujus etiam nomine nummi cusi reperiantur addito Evergetæ titulo; atque hujus duo initia; alterum. proprium, quo regnare solus coeperit ; alterum commune cum fratre Philometore; cujus quidem regni cum fratre initi anno octavo et trigesimo, ante Christum centesimo trigesimo secundo, Jesu Siracidæ nepos suam interpretationem ediderit, Joanne Hyrcano Simonis Machabæi filio pontifice.
Et libri quidem auctor posteaquàm, ut fit persecutionum tempore, varias provincias oberravit, quod ipse testatur xxxiv, 49, in Ægypto consedisse, ubi Judaei mitioribus regibus uterentur, atque ibi obiisse videtur, egregio libro ibidem relicto, quem parüm vulgo notum, ut in eà regione, ubi inter Judæos quoque greca eloquentia obtineret, hebraica obsolesceret, longo tandem post tempore nepos reperit; quo quidem ex tempore Ecclesiasticus, sive Sapientia Jesu. filii Sirach, eodem nepote interpretante græcè innotuit : hebraicus textus magis magisque obsolevit ac tandem amissus est.
XIV. — De auctore et interprete S. Epiphanii et S. Joannis Damasceni loci.
De hocautem libro, deque ejus interpretatione, ae de Salomonis Sapientià, sanctus Epiphanius De pond. et mens., n. 4, eumque
IN ECCLESIASTICUM. 51
secutus Joannes Damascenus, De fide orthodoæà, cap. 1v, 48, perturbatè scripserunt; ex quibus inferas, et avum et nepotem utrosque Jesu nomine appellatos, nepotemque etiam fuisse Sirach filium; quod multi secuti sunt : nos rem non tanti esse ducimus, ut de eà litigare vacet : probare certé non possumus, id quod nonnullis placuit, librum nepotis interpretis potiüs quàm avi scriptoris nomine prænotatum fuisse.