Etfactum estprsQlium magnum in cœlo
Michael et angeli ejus prœliabantur cum dracone, et draco pugnabat, et angeli ejus.
8. Et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in cœlo.
9. Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem, et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt.
10. Et audivi vocem magnam In cœlo dicentem : Nunc facta est salus, et virtus, et re^num Dei uostri, et poteslas Christi ejus, quia projectus est accusalor fratrum nostrorum, qui accusabat illos aute conspectum Dei nostri die ac nocte.
11. Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum teslimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque ad mortrm.
12. Propterea lœtamini, cœli, et qui habitatis in eis. Vœ terrœ et mari, quia descendit diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet.
13. Et poslquam vidit draco quod projectus esset in terram, persecutus est mulierem quœ peperit masculum.
14. Et datœ sunt mulieri alœ duœ aquil» magnœ, ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus, et tempora, et dimidium temporis, a faoie serpentis.
15. Et misit serpens ex ore suo post mulierem, aquam tanquam flumen, uteam trahi faceret a flumine.
16. Etadjuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et absorbuit flumen quod misit draco de ore suo.
17. Et iratus est draco in mulierem, et abiitfacere prœlium cum reliquis de semine ejus, qui custodiuut mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi.