APPENDIX TERTIA
Quod primatus papæ atque Ecclesiæ romanæ, nec sit, nec-esse possit bestiarum saneli Joannis, aut Babylonis, aut etiam Antichristi character.
Vir doctus hæc scribit, ac probandum suscipit ; « Quod Anti- » christi nomen romano pontifici convenire , theologi nostri, tam » reformati, quam qui, Lutherani vocantur, judicaverint hactenus. * » Cujus appellationis causam, et ipse et protestantes in primatum papæ passim rejiciunt : et ipse vir doctus affirmat « in » Bonifacio HIT, plenius se exeruisse Antichristum, ed quod à » Phoca imperatore delatum ttulum œeumenici seu universalis » episcopi ac capius omnium Ecclesiarum avidè arripuerit. » Rectè omnino si dicus aliquid probationis addiderit. Certum est autem de œcumenici titulo inter Bonifacium IE, et Phocam gestum dietumve nihil esse. De capite Ecclesiarum, nimis profectù hospes est in PP. lectione vir doctus, si nesciat et rem et vocem ab ipsà christianitatis origine celebratam. Vel synodum Chalcedonensem. audiat scribentem Leoni papæ, ipsum, ut membris caput præsedisse ;
t Apoc. 1, 9.—-72 C1. Gr.
BABY LONIS. 553
nec immerito ab eodem Leone tantà fiducià toto orbe laudante et approbante dictum : Romam per beati Petri sedem caput orbis effectam. Audiat et antea Ephesinam synodum, in damnato per Celestinum papam Nestorio eadem prædicantem : audiat antea quoque Pelagianam hæresim ab Innocentio et Zozimo romanis pontificibus esse damnalam, confirmatis à Petri sede synodis africanis. Unde Prosper cecinerit illud heroicum : Sedes Roma Petri, quæ pastoralis honoris
Facta caput mundo, quidquid non obtinet armis Relligione tenet,
Audiat ab ipso Cypriano agnitam et commendatam Petri cathedram et Ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotii exorta sit. Erat ergo à primis usque temporibus in Petro stabilita Ecclesiarum princeps , quà præside vigeret consensio et communio omnium Domini sacerdotum. Hæc certa et vulgata, nec à viris probis neganda, ex innumeris delibavimus, ut vir doctus, quâ est modestià et animi sincerilate, fateatur in Petri cathedra caput exterioris ministerii semper esse agnitum ; Christo reservatum spiritûs interioris ac vitalis influxum. Quæ si ad Antichristi regnum pertinent, jam pridem de Ecclesià conclamatum est.
Quid quod nec illud verum est quod ab ipso retulimus : Lutheranos atque reformatos , in eamdem de papà antichristo convenire sententiam.
Anno 4530, in ipsà præfatione confessionis Augustanæ, principes ac civitates Carolo V supplicant ut de convoeando quamprimum generali concilio cum Romano pontifice tractet , ad quod concilium et ipsi appellaverint, et appellationi hæreant. Altera pars protestantium quæ se à confessione Augustanâ separabat, eadem in Argentinensis confessionis peroratione professa est. Non autem ad concilium antichristi provocabant. Ergo neutlra pars protestantium de papà antichristo convenerat.
Anno 1537, in conventu Smalcaldensi, Martinus Lutherus multa atrociter in romanum pontificem invectus, quem etiam Antichristum appellat , « edidit articulos exhibendos concilio per Pau- » lum II Mantuæ indicto et quocumque loco ac tempore congre. » gando ; cùm, inquit ', nobis quoque sperandum esset, ut ad » concilium etiam vocaremur ; vel metuendum ne non vocati dam- » paremur. » Sic ergo laborabant , auctore Luthero, ut coram Antichristo ejusque concilio ubicumque et quandocumque convocando causam dicerent, ab eo condemnari vererentur.
Præf, ad art. Smalc.
BossueT, t, 11.
554 DE EXCIDIO
In eodem conventu Philippus Melanchton, unus Lutheranorum modestissimus juxta et doctissimus, suâ quoque subscriptione testatus est posse romano pontifici permitti in episcopos superioritatem, quam alioqui jure humano haberet. Sic in Antichristo humanam quidem, sed tamen legitimam super episcopis potestatem agnoscebat, eamque firnfandam asserebat , nedum ab eâ ut antichristianâ abhorreret.
Qui autem eam eo humano jure stabilitam admittunt, ii sanè si divina reperiatur esse tantum bonum ab ipsis agnitum, firmiori auctoritate niti, non debent invidere rebus bumanis.
At enim conditionem addebat si Evangelium admitteret. Reetè : berne enim de Antichristo sperabat , quidquid Paulus Apostolus de illius perditione certä edixisset.
Idem Philippus Melancthon, datis ad Joannem Bellaium litteris, monarchiam ecclesiasticam, si non esset, stabiliri oportere admonebat, conjungendis animis et sanciendæ Christi paci : atque eâ accessione Antichristi, si Deo placet, augebat imperium , et ad Christi regnum, quod pax est et charitas, aptum judicabat.
Ex parte eorum quos reformatos vocant, Hieronymus Zanchius, quo nullus erat doctior, hæc edidit in præfatione confessionis fidei anno 1585, apud Grot. op Theolog. t. 111, p. 636. « Singulari » Dei benefcio hoc adhue boni in Ecclesià romanà servari nemo » non videt, nisi qui videre non vull : quèd nimirüm sicut sem- » per, sit nunc etiam constans et firma in verà de Deo , deque > Christi personâ doctrinæ professione. Christum agnoscit et » prædicat pro unico mundi redemptore. » En idololatras et Antichristos novos tam benè de Deo et Christo sentientes et quidem semper et verè invariatà fide ; « quæ causa est, imquit, eur » Ecclesiam hanc pro Ecclesiàä Christi agnoscam !. » Addit esse Ecclesiam, « quæ fandamentum fidei servet, quod est Christus » verus Deus et verus homo, verus et perfectus servator ; ita ut » in sammam doctrinæ apostolicæ quæ in symbolo traditur, con- » sentiatur. »
Neque dissimulabo interim à Zanchio Romam ita agnosei Ecclesiam, qualis ab Oseo et aliis prophetis Ecclesia Israelis sub Jeroboamo et cœæteris fuisse describitur : quo nihil est iniquius comparatum, cum Ecclesia Israelis nec Deum patrum suorum, nec Mosem ejus interpretem, nec ipsum adeù legis antiquæ fundamen- {um agnoverit.
Pergit porrd Zanchius® : « Si Roma correcta ad primam formam
: Præf. art. var. — 2 Art. x1x.
redeat, nos quoque ad illam revertamur, et communionem cum » e in suis porro cœtibus habeamus : (quod ut fiat orat) ac tandem siè subscribit ego Hieronymus Zanchius septuagenarius cum totà me familià testatum hoc volo toti Ecclesiæ Christi in » omnem æternitatem. » Quæ de Antichristo vovere et dicere nulla ratio sinit : mihique persuasum omnino est, si qui sunt inter adversarios pauld graviores, cæcis licet præjudiciis acti, tamen Ecclesiam romanam fidei fandamenta custodientem ut christianam agnoscere, et ex quibusdam antiquæ fidei reliquiis occulte rejicere, imo despicere eos qui de Româ antichristianâ per Joannem designatà fanda atque infanda deblaterant.
Nec mirum cüm doctissimus Verensfelsius ne unum quidem verbum ex Apocalypsi produxerit, quod adversüs Ecclesiæ romanæ primatum contorqueri queat.