‹ Œuvres de Bossuet (volume 4)Chapitre 225 sur 245 · APPENDIX QUARTA ET ULTIMA · texte numérisé non relu

APPENDIX QUARTA ET ULTIMA

Quôd bestia ac meretrix et Babylon Joannis nequidem ad Antichristum pertineant aut pértinere possint.

Id autem damus luce clarius bac unâ probatione : Antichristi persecutio postrema futura est in consummatione sæculi : sed bestiæ, meretricisve, sive Babylonis persecutio postrema futura non est in consummatione sæçculi : non ergo est persecutio Antichristi.

Major clara est duabus de causis : primum, quèd persecutio Antichristi ea erit in quä Satanas ad perdendoshomines, omnes vires, omnes fallendi artes expromet et efundet. Si enimille draco exaggerat iras, quia modicum tempus habet ‘, ut suo loco exponemus ; quant magis cùm nullum jam tempus habebit, et instabit supremi judicit dies ?

Altera causa est : quod ea persecutio postrema futura sit, cujus auctor Antichristus, totis effusis viribus, adventu Domini subito opprimetur, dicente Paulo : Et tunc revelabitur lle impius quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adyentüs sui?, sive illustri adventu suo, in glorià et majestate. At illa persecutio postrema futura est, quippe quam adventus Christi ultimus consequetur. Ergo Antichristi persecutio postrema futura est : major ergo certa et à nemine perneganda.

Jam minor, quod bestiæ et meretricis persecutio postrema fulur a non esset, haud minüs perspicuè conficitur. Ea enim perseculio postrema futura non est, quam mille anni, qualescumque sint, et post illos mille annos solutus Satanas consequetur : sed persecutionem bestiæ sive Babylonis mille anni, qualescumquesint, et post

1 Apoc. x11. 12. — ? II, Thess. 11. 8.

556 DE EXCIDIO

illos mille annos solutus Satanas consequetur, attestante Joanne his perspicuis verbis : Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus et Satanas, et lijavit eum per annos mille, et misit illum in abyssum, et clausit, et signavit super il- Lum, ut non seducat amplius dentes, donec consummentur mille anni *.

Qudd autem illi mille anni post bestiæ persecutionem eventuri sint, idem Joannes ostendit his verbis : Æt vidi sedes et sederunt super eas, et judicium datum est illis, et animas decollatorum propter testimonium Jesu et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam, neque imaginem ejus, nec acceperunt characterem ejus in frontibus aut in manibus suis, et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis. et cüm consummati fuervnt mille anni, solvetur Satanas de carcere Suo, et exibit, et seducet gentes *. Atqui illa adoratio bestiæ et imaginis ejus, ille character in fronubus et in manibus, ad persecutionem bestiæ spectant : ergo persecutionem illam mille anni et post mille annos solutus Satanas consequetur ; non ergo persecutio bestiæ est ullima, non ergo Antichristi est, nisi eo sensu qno omne superbum, omne impium atque truculentum Antichristus est, latè sumpto nomine, et quod illa omnia in figuram Antichristi illins magni et ultimi gesta scriptaque sint : quem in sensum intelligendi Patres ac theologi ; aut, quod absit, Scriptura solvitur, nec Joannis vaticinia sibi constant. >

Jam que futura sit ultima perseculio quam Antichristi esse, luce meridianâ est clarius , pro nostris viribus sao dicemus loco : hic sufficit demonstrasse persecutionem bestiæ, nec ad Antichristum pertinere aut pertinere potuisse; quod erat demonstrandum.

Rem licet aliter expedire paucis. Illa est persecutio ultima et An tichristi, quæ, soluto post mille annos Satanâ, eventura est; sed illa non est bestiæ, cm post mille annos à devictä bestiâ consequatur ; ergo besliæ persecutio non est ultima.

Addimus de secundà bestià cui protestantes vel maximè Antichristi sui romani personam imponunt : Antichristus is futurus est, teste apostolo Paulo, qui se gi et extollat super omne quod dicitur Deus aut quod colitur * : atqui bestia secunda, nedum se efferat super omne quod dicitur Deus, non se, sed primam bestiam adorare fecit *, quæ prima bestia et ipsa draconem adoraret. Non ergo Antichristus, quæ se tertio gradu post draconem et bestiam collocat ; tantùm abest ab eo, ut super omne quod colitur extolleret.

1 Apoc. xx. 2, 3.—?° Ibid, 4,7.— 311. Thess. 1. 4.— 4 Apoc.xrir. 19.

BABYLONIS. 557 Viderit ergo vir doctus, viderint cæteri quos sequitur prote- Stantes, quäm à vero aberraverint, qui ad Antichristum suum romanum pontificem, bestias illas ac maximè secundam referendam putarint : cùm has-bestias, qualescumque sint, nequidem ad Antichristum pertinere aut pertinere potuisse, luce clarius demonstratum fuerit, atque omnes vaticinii apostolici characteres, protestantium systemate ita esse deletos, ut nihil integri, nihil sani remanseril. -

Page 1