DISSERTATIO
Quaeris a me, iV., quid sentîam de summorum Pontificum auctoritate. Praesto est responsum. Ea , quam amplector sententia, ita in medio posita est, ut noo desperem Transalpinos vestros nostrosque Cisalpinos doctores, eo temperamento conciliari posse; oeque tamen spero criticos in eam sententiam descensuros esse : sobrie sapere noiunt ; temperata quseque aspernantur. Nîhil est abnorme ac devium, quod illis non arrideat. Nîhil est arduum, quod tueri non audeant. Hos sane plus quam hœreticonim sectas Ecclesiae metuo ; siquidem catbolico nomioepersonati, intra septa Ecclesiae impunegrassantur. Hos saspe numéro audivi dicentes , Romani gentiiis imperii caput in causa fuisse, cur romani pontifices christianae reipublicae primatum affecta- Terînt , et credulum vulgus superstitioso cultu accepisse, quasi Christi institutum, ambitîosam banc tanti fastigii invasionem. Hos ad meliorem frugem revocare quivis alius speret ; certe non ego. Eos tantum bic compellare sat erit , qui pacis et unitatis amantes, fatenturapostolicamsedem ex institutione Christi sternum Ecclesiae catholicae fere fundamentum , caput atque centrum .