‹ Œuvres de Fénelon, archevêque de CambraiChapitre 228 sur 334 · CAPUT IV · texte numérisé non relu

CAPUT IV

Hœc BeUarmini assertio probatar ex ipsa promlssione

Christi.

Christus ait : TuesPetruSj et super hancpetram œdificabo Ecclesiam meam, et partes inferi non prasval^nmt adversus eam '. Et alibi : Rogavi pro te, Petre , ut non d^fidatfides tua, et tu aliquando conversus cor^firma fratres tuos ».

Apud omnes fidèles in confesso est, ex ea Christi promissione exscuipi hoc fidei catholics dogma, nimirum hanc esse formam Ecclesis a Christo inditam, ut Petrus in sua sede sit semper ministerialis petra, fundamentum, caput atque centrum Ecclesis universalis, atque adeo hujus sedis fidem nunquam defecturam esse. Neque enim si Pétri fides in illius sededeficeret, infidelis haec et impia sedes dici posset ministerialis petra, sive fundamentum , quo posito ports inferi nunquam prsvaleant. Neque vero hsc sedes , si aliquidhœreticum definîret a tota Ecclesia cred^£?tfm> dici posset caput atque centrum in do* cenda vera fide. Neque in ea suppositioneetiam recte diceres Pétri fidem in sua sede nunquam defecturam esse; quandoquidem vera fides cum bac hsrelica definitione conjungi non possit. Neque Petrus, tune temporis in sua sede semper vivensacdocens, fratres labantes confirmaret , imo Petrus fratres recte sentientes in illud hœreticum a se definitum trahere niteretur. Imo fratres Petrum labantem confirmarent et corriperent. Quid vero absurdius esset , aut ineptius , quam ea fides nunquam deficiens in sede , qus tamen fidem totius Ecclesis per suam hsreticam definitionem extinguere conaretur? Ergonecesse est, ut critici negent banc Christi promissionem spectare sedem apostolicam , aut fateantur ex ea promissione demonstrari sedis apostolics fidem

1 MaUh, XVI, is.

> ijuc. XXII , 9S-

DE SUMMI PONTIFIGIS

ad confirmandos fratres nuDqaam defecturam esse » atque adeo nunquam haoe sedem posse d^finire cUiquid fuBretiatm a tota Ecclesia credendum,

Profecto si sedes apostolica sic blasphemaret contra veram fidem, etiamsi iof^prudens et recta intentione id faiceret , jam non esset apostolica , jam non esset sedes Pétri. Imo esset cathedra pestilenti», et contact oentrum. Tum certe hase sedes yincalam unitatis ultro abrumperet contra omnes a se dissentientes ecclesias. Non ignoraret quidem alias omnes a se dissentire. Enimvero ipsa ^ utpote centrum et caputuniversalisEcclesiae, nunquam ignorât, quid cetera membra , intima ac jugi fidei atque disciplinae societate sibi connexa, circa fidem sentiant. Exempli gratia, quo pacto fieri posset, ut ea centralis Ecclesia ignoraret, quid Italicœ, quid Germanicœ, quid Gallicae, quid Hispanic» ecclesiae de divinitate Christ! , de necessitate interioris gratis et de transsubstantiatione sentiant. Ergo si sedes apostolica dissentientes omnes ecclesias a sua communione depelleret , jam non esset caput atque centrum , imo a toto Ecclesiae corpore prudens ac volens dissiliret. Tum certe reliquae omnes ecclesiae tenerentur recedere abea blasphémante, et cogente omnes ad conclamandam blasphemiam.

Neque dixerishuicsedi latere aliquando posse , an reliquae ecclesiae dissentiant. Nampraeterquam quod haec supina ignorantia competere non potest huic centro et fonti , a quo tota tradltio , instar sanguinis circulantis in extrema membra, nunquam non dima? nat, et ad quod hanc ipsissimam traditionem nunquam non refluere necesseest , insuper quid futurum dices , si sedes apostolica tandem aliquando senserit omnes ecclesias a se dissentire? Si illud haereticum a se deGnitum pertinaciter confirmet, eam in schismate et in haeresi obcaecatam, contumacem, et obduratam fingis. Horrendum dictu! At vero si illud haereticum abdicet , et definitionem a se pronuntiatam condemnet , in confesse erit , Petrum non con- Crmavisse fratres , sed indiguisse ut conûrmaretur et emendaretur a fratribus. In confesse erit Petrum in sua sede contra Gdem impiumdogma fratribus suasisse:' In confesse erit Gdem Pétri in sua sede aHqtumdo defecisse. In confesse erit Petrum non fuisse tum temporis /)«^ram ministerialem , supra quam aedlGcata sit Ecclesia , et centra quam portae inferi non praevaleant. Imo portae înferi hanc petram tum temporis cemmovissent, ut Ecclesia super hanc petram fundata quateretur. Ergo si valeant Christi promissaad stabiliendam sedis apostolicœ auctoritatem , necesse est ut ea auctoritas inconcussa seraper nianeat. Ergo necesse est ut unusquisque fidelis nunquam non dicere possit : Petrus estpetra sttper

gtiamjwidata ut EcckHa; ita ut sedes apostolica sit fundamentum quo innixa est Ecclesia, et portaa inferi nunquam praevaleant contra hoc fondamentum. Ergo apostolica sedes donatur fide quas nunquam defectura est , et qua fratres episcopi omnium ecclesiarum aetemum oonfirmaodi sunt.

Page 1