‹ Œuvres de Fénelon, archevêque de CambraiChapitre 230 sur 334 · CAPUT VI · texte numérisé non relu

CAPUT VI

Hoc idem confinnatur mitltiplici comparaliooe.

Ktiamsi constaret, idquod falsissimum est, nempe verba promissionis solum primatum exprimere, nihilo tamen minus indefectibilitas, quam tueor, hinc plane demonstraretur. Enimvero sedes apostolica non potuit donari primatu perpetuo, et nulla intermissione îmminuto, quin donetur et indefectibilitate , de qua non disputatur. Hoc quidem multiplici exemplo patebit.

l"* Suppono promissum fuisse a Deo per exprèssam revelationem, quemdam hominem ad extremum usque vitae punctum nunquam hsreticum fore; sed contra membrum fore Ecclesise catholicse, ita ut sineulla intermissione sit crediturus ea singula, quae ad veram fidem pertinent , et nunquam ab ea sit recessurus. Nonne luce clarius est, hune virum nun*

quam asserturum esse aUquidhssreIkvm quod cupiat a tota Ecclesia credi tanquam fidei dogma, neque alios omnes a sua communione pulsnrum , si drca illud hsBreîicum ab eo dissentiant. Profecto si homo ille posset haereticum dogm'a ut catholicom palam amplecti et docere, dici tamen posset, hune hominem nunquam fore haereticum , quippe qui simul atque ab Ecclesia emendaretur , bono animo ejuraret errorem : vemm nullatenus dici posset, hujus hominis fidem in docendo , nullo temporis intervallo defecturam esse, eumque primum semper fore in fide docenda.

2'^ Suppono a Deo expresse revelari , quamdam ecclesiam , exempli gratia Mediolanensem , aut Neapolitanam , ad ultimum usque mundi diem sine ulla intermissione fore unam ex ecclesiis catholicis, et haeretica labe immunibus, quae membra sunt Ecciesiae uttirersalis , et quae sedis apostolicae communione gaudent, ita ut vera fides docenda in ea nunquam deficiat. Suppono banc ecclesiam per hoc singulare privilegium eximi a sorte tôt ecclesiarum , quaeamissa vera fide, et rupto unitatis vincuio, in schisma corruerunt. Ejusmodi sunt Alexandrina , Constantinopolitana, Ephesina, aliaeque plurims Orientales olim florentes ecclesiae. Si quaedam privata ecclesia gauderet hoc singulari privilegio, quo tôt infelices illae Orientales caruerunt , nonne cons* taret , banc particularem Ecclesiam nunquam definituram essealiquidluBreHcum^ neque abcissuram esse a sua communione caeteras dissentientes.

Quod si nullatenus dubitares de fide aetemum docenda ab illa ecclesia particulari , eo quod rêve* laretur, eam usque ad mundi finem fore unam ex universalis Ecclesiae membris, quae gentes veram fidem doctura sunt, quanto magis necesse est ut credas banc singularem Ecclesiam, cui promissum est, eam fore ad finem usque saeculi , ministerialem petram , iîindamentum inconcussum , centrum illibatae traditionis , et fidei docendae caput, nunquam definituram esse aliquid haereticum, ita ut dissentientes omnes eoclesias a sua communione resectas declaret. Si pollicitatio absolut» perpetuitatis in ratione membri Ecclesiae, facta huic privaU^homini, vel huic privatae ecclesiae, nostram quaestionem dirimeret, quanto magis perpetuitas promissa in ratione capitis , fundamenti , centri , atque fontis , pro fide docenda, controversiam dirimit.

Pariter suppono divinitus promissum fuisse ailquam aroem munitissimam , praeruptaquadam rupe fundatam, nunquam posse ulla vi ruere : nonne constaret hoc fùndamentum , scilicet rupem , esse perpétua firmitate inconcussum? Quomodo enini nutare posset fùndamentum , quo firmatur tota ha^c

J)E SUMMt PONTIFICIS

aedîflcii moles nunquamquatieQda? Si nutaret fundamentum , quanto magis nutaret moles ab eo firmata! Pariter suppono promissum esse, corpus cujusdam hominis foreimmortale, nomie ex ea promissione constaret capitis hujus corporis immortalitas ? Noone constaret immortalitas cordis , in quo veluti in centro flueret ac reflueret jugi circuitutota sanguinis massa? Igitur perspicuum est fundamentum eadem perpétua firmitate, centrum et caput eadem immortalitate donari , qua tota Ecclesia donatur»

CAlPUT VII.

Super ea quœsUone narrator controYersia domini Bossaeti , episoopi Meldensis, adrersus dominumde Choiseul, epi8oopom Tomacengqn.

Dominus Bossuetus, episcopus Meldensis, non ita prideni def unctus, coram testibus fide dignis mîhi saepe narravit ea qu» gesta sunt in generalibus cleri Gaiiicani comitiis anno 1682. Haec autem habebat ejusmodi narratio.

Dominus 'de Choiseul, episcopus Tornacensis, delectus fuerat ut cleri Gaiiicani declarationem de pontfficia aoctoritate scriberet. Scripsit , lecta est. Contînuo Meldensis restitit in faciem, eo quod apostolicam sedem juxta ac personas pontiûcum haeresim amplecti posse declararet. Atqui nisi id dixeris , aiebat Tomaceosis , Romanam infallibiiitatem, velis, polis, adstruas necesse est. Neque tu, instabat Meldensis, negare potes fîdem Pétri in sua sede nunquam esse defecturam : id ex promissis aperte constat ; id ex traditione universa lucidissime patet. Si res ita sit, aiebat Tornacensis, tribuenda est absolutissima , non homini quidem sedenti , sed sedi , infalUbilitas : atque adeo fatendum est singula décréta , quae ab apostoiica sede émanant , esse prorsus irreformabilia , et infallibili auctoritate firmari. Objectionem ita solvere conabatur Meldensis. Indefectibilis quidem est hujus sedis fides, neque tamen infallibilia sunt illius judicia. Quomodo probas, aiebat Tornacensis, indefectibilem esse hujus sedis fidem? Id probo ex promissis Christi aiebat Meldensis; quandoquidem Christus expressissime dicit : Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. En haec est fides Pétri in ejus sede nunquam defectura. Si nosces aliquam uspiam gentium ccciesiald , cui promissum esset a Christo, fidem ejus nunquam esse defecturam ; nonne crederes, juxta promissum, fidem ejus nunquam defecturam esse? Si huic ecclesiae promissum esset , eam semper fore unam ex eoclesiis catholicis, et hseretica labe expertibus, nonne tibi omnino constaret hanc ecclesiam semper fore

catholicam, atque adeo indefectibilem in catholica fide? Quanto magis id te credere oportet de sede apostoiica, cui promissum est eam semper fore non solum unam ex catholicis ecclesiis, sed primam omnium catholicarum, ita ut sit œtemum fundamentum, caput atque centrum catholicitatis, ad devincendas portas inferi , et confirmandos fratres. Dam Tero Tornacensis hœc singula argute refellere niteretur, acrius urgebat Meldensis. Responde, aiebat peremptoria voce, an sedes apostoiica fieri possit hsretica,necne; id est, an possit, necne, haereticum dogma obstinato et contumaci animo contra dissentientes omnes suae communioms Eeclesias tueri ac definire, ita ut alias sibi adversantes excommunicet? Quidquid dixeris erit contra te. Si dixeris apostolieamsedem posse fieri hœreticam, et in tueoda sua bsresi schismaticam; ergo, per te, fieri potest ut caput Ecclesiœ a corpore divellatur, et corpus detnincatum fiât exanime ; ei^o, fieri H^otest ut centrum unitatis fidei , sit fidei corruptae atque hœreseos centrum. At vero , si dixeris hanc sedem in fide, eujus centrum est atque caput, defîcere non posse; ergo , indefectibilis est hujus sedis fides.

Respondebat Tornacensis : Ipse, ipse videris quid tu tibi ipsi reponere debeas. Tuum estaeque ac meum captiosam hanc objectionem solvere. Ex confesso , hoc argumentum nihil probat, quandoquidem nimis probat. Enimvero si probaret aliquid , certissime et evidentissime probaret infallibilitatem sedis quam tu mecum negas. Si fides sedis indefectibilis est, necesse est ut haee sedes nihil unquam contra fidem definiat. Quid enim a vera fide magis déficit, quam hsretica contra fidem definitio? Atqui Transalpini , dum infallibilitatem asserunt, nihil aliud volunt praeter hanc conclusionem , scilicet apostolicam sedem nihil unquam definire posse contra catholicam fidem, atque adeo Papam ex cathedra solemni ritu definientem nunquam contra fidem errare posse. Cave igitur ne gladio tuo te jugules , et stabilias hoc ipsum quod confutare hactenus studuisti. Meldensis reponebat : Iterum atque iterum moneo , distinguendam esse ab infallibilitate judiciorum in docenda fide, sedis indefectibilitatem in fide tenenda. Porro fides hujus sedis indefectibilis est , ut ex promîssione Christi et traditione Ecclesiae patet; at vero judicia sedis non sunt infallibilia. 0 rem prorsus incredibilem, aiebat Tornacensis! Quo pacto fieri posse existimas, ut quispiam homo qui nunquam in fide deficeret , falli posset in declaranda recta sua fide, quae ex liypothesi nunquam esset defectura? Monne in fide deficeret, si haeresim pro vera fide credendam esse putaret , et definitiva sententia pronuntiaret ? Quod si haeresim pro vera fide credendam

AUCTORITATE. CAP. VIIL

esse nunquam putaret , quomodo circa fidem posset «rrare ? Profecto eo mitiori indefeetibilitatis nomine, ipsissimam quam negas Transalpinorum infallibilitatem nobis insinuas , et tibi ipsi periculosissime illudis. Igitur, assigna prœcise ac nitide in quo differre possiut tua hœc indefectibilitas, et illa infalli« bilitas Transalpinorum.

Tum Meldensisdicebat, promissum quidem fuisse apostolicœ sedi , eam aetemum fore Eoclesiœ catholie» fundamentum, centrum atque caput; atque adeo eam nunquam fore schismaticam aut haereticam, quemadmodum plurim» Orientales ecclesiae, quae catholica communione oiim gaudentes, in schisma et in hsresim tandem proiapsaB sunt. Ex promissis constat ( hae sunt Meldensis voœs ) id nunquam eventurum sedi apostolicae. Enimvero si sedes illa circa fidem erraret, non erraret pertinaci et obstinato animo : a cœteris ecdesiis ad rectum fidei tramitem cito revocaretur. Simul atque sentiret se errare, abdicaret errorem. Unde etiam si bono animo forsan aliquando erret, âttamen schisma et haeresim usque ad consummationem saeculi declinabit. Itaque haec sedes in judicando falli quidem et errare potest circa fidem; sed error ille venialis esset 9 neque tamen fides Pétri in bac sede deficeret; quandoquidem haec sedes constantissime vellet purissimœ omnium sus communionis ecclesiarum fidei adhsrere. Non erraret cum pertinada, nunquam vincuium communionis abrumperet. Animo et affectu semper esset catholica , unde nunquam hœretica esset. Itaque expressissimis promissorum vocibus penitus adhsreo , indefectibilitatem asserens; neque tamen admitto commentitiam banc Transalpinorum infallibilitatem.

Finita bac inter utrumque antistitem altercatione, Tomacensis a scribendâe declarationis officio sese abdicavit. Meldensis vero huic muneri obeundi suffectuSf quatuor propositiones, uti etiamnum extant, continue scripsit.

Et bsc sunt qu» nonnulli testes fide digni adhuc superstites, a Meldensiepiscopo sœpissime narrant! mecum audierunt.

CAPUT vni.

Refellitur Meldensis episoopi opinio.

Duo sunt , qu» ex liquidissimis promissionis vocibus demonstranda aggredior, ut fundîtus mat totum hoc Meldensis episcopi systema.

1** In pollicitatione Christi , fides promittitur £cclesi», non solum ut recte credat, sed etiam ut recte doceat gentes. Eunies docete omnes génies : et ecce ego volHscum sum, Itaque Chris-

tus pollicetur se futurum cum Ecclesia docenie, sive Ipsum perpetuo docturum esse cum ea; unde promissio quam maxime spectat hoc munus docendi gentes. Quod si, ex jam concessis, promissum est fidem Pétri in sua sede nunquam esse defecturam , concludi necesse est Petrum nunquam in docenda vera fide esse defecturum , atque adeo illum in sua sede semper docturum esse veram fidem. Atqui indefectibilitas in docenda vera fide, et infallibilitas in definienda vera fide, unum et idem sunt. Ergo minus appositô Meldensis indefectibilitatem ab in«» fallibilitate distinguere studuit. Ergo jure merito Tomacensis contendebat, Meldensis indefectibilitatem in Transalpinoram infallibilitatem aperte relabi. Luce meridiana clarius est, quempiam homineminfallibilem esse in fide definienda, si in docenda fidesîtindefectibilis. Atqui, ex confesso, apostolica sedes in fide docenda est indefectibilis. Ergo in&llibilis est id fide definienda.

Si extra promissa vagari liceat, posset quidem fieri ut sedes apostolica, per aliquot temporis intervalium , tUiquod hsereticum dogma tanquam catholicum pio animo et veniali errore amplecteretur. Posset etiam fieri ut illud haereticum tanquam verum fidei dogma a tota Ecclesia credendum définiret Posset denique ita esse affecta , ut illud hœre- Ucum respueret statim atque constaret ei esteras omnes suae communionis ecclesias in hoc a se dissentire. Absit certe ut hoc totum fieri posse negaverim, si de re in se absolute spectata, et seorsim a promissis disputetur! Sed haec promissionis vocibus minime aptari possunt. Neque enim promittitur tantummodo Christum futumm esse cum Ecclesia credente : futuras promittitur Christus cum Ecclesia docente. EwUes docete :... et ecce ego vobiscumsum, Unde liquet ( nisi forma a Christo indita corrumpatur) Christum semper affuturum esse Petro in sua sede docenti omnes gentes , ne fides ejus deficiat in confirmandis fratribus, qui sunt omnium gentium episcopi. Non sufficit igitur, ad promissionem implendam, ut sedes apostolica semper recte credere velit , et recte credat intra se. Insuper oportet ut semper gentes recte doceat, et fratresconfirmet. Profecto autem indefectibilitas in recte docendo gentes, et in confirmando fratres episcopos, id totum adstmit quod Transalpini temperatae sententiae studiosi infallibilitatis nomine petunt.

1* In promissis Christi fides promittitur Petro, sive sedi apostolicae, ita ut in docenda recta fide nuUa vel tantula intermissio admîtti possit. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usqub àd consummationem SACULi. Nulla igitur dies erit, in

DE SUMMI PONTIFICIS

qaa tec forma a Christo indita corrumpi vel tantulum alterari possit. Omnilms diebus usque ad cansummationem sœcuUj ne uno quidem excepto die, vel minutissimo temporis puncto, Christus aderit Petro in âua sede docenti gentes; ne fldes eju8 deflciat, atque ut fratres episcopos confirmet in recta fîde.

Cave igitur ne contra promissum dixeris, sedem Pétri aliquando definire posse aUquid haereticum a tota Ecdesia credendum , absdssis a soa communione omnibus aliis ecclesiis quse ab îpsa dissentirent. Ne dixeris banc sedem nihilo tamen minus nunquam fore schismaticam et haereticam, eo quod simul atque suum errorem adverteret, hujus pœniteret eam ; imo îpsa palam buuc suum errorem detestaretur, et Eoclesiœ catholicae obtemperans dicta negaret, et affirmaret negata. EnimTero, in ea suppositione, Cbristus Petro in sua sede gentes docenti non adesset omnibus di^us usque ad sxcuU coHswnmaiUmem, Sed contra, per tôt dies Christus abesset ab apostolica sede perperam docente, quot essent dies in quibus haec sedes aliquid hare^cum a tota Ecdesia credendum d^finiret.

Neque certe Christus adesset ut fides Pétri nunquam in sede deficiens fratres confirmaret. Etenim , in suppositione a Meldensi facta, id verum non e9set ; imo Christus a eapite et centro Eoclesiae aUquid hwreticum d^iente tum temporis procui abesset. Tantummodo verum esset Christum, post aliquod absentiae intervaUum, reversurum esse, ut hse sedes docilis, et commissi erroris pœnitens, a fratribus ipsa oonfirmaretur. Tum sane non capitis praeeminentis munere , sed membri inferioris ac subditi , et quidem corripiendiofficio fungeretur.Tum forma toti Ecdesis oorpori a Christo indita interrumperetur. Quod ex confesso supponi nefas est.

Luce vero meridiana clarius est banc commentitiam promissionis interpretationem verbi Christi aptari non posse. Enimvero Christus duo dixit , quœ sibi mutuo perfectissime congruunt : alterum est, quod Petrus sit petra stq)ra quamfondata Ecclesix moles sternum sit inconcussa : alterum est quod Petrus factus petra immobilis , et in fide indeficiens, fratres sit confirmaturus. Porro Ecclesia huicfundamento superstructa non potest esse in Gde docenda firmior, quam fundamentum quo facta est firma; neque firatres possunt esse in fide definienda firmiores, quam Petrus a quo confirmandi sunt. Itaque promissioni répugnât, ut fundamentum in fide docenda deficiens a mole superstructa firmetur, et ut Petrus aliquid hœreticum definiens a fratribus 3d veram fidem revocetur.

Neque unquam in sua poUicitationne dixit Chris-

tus : Eunles docete omnes gentes : quod si a fundamento, eapite et centro docend» fidei paulisper abfuerim, quam primum revertar : at vero si, me absente. Pétri fides in ejus sede deficîat, née fratres confirmet, imo illos in errorem trahit aUquid hssreticum a tota Ecclesia credendum dejiniendo, brevi mora ad banc sedem rediero, ut ab aliis ecclesiis emendata patiatur se a fraitribus confirmari. Non sic Christus , non sic; sed absolute pronuntiat se afifuturum omnibus diebus, ne excepto quidem yel tantulo temporis puncto , usque ad consummationem ssbcuH, cum eapite et cum membris; ita ut caput capitis , et membra membrorum munere rite fungantur ; ita ut membra sufajaceant, et caput praeeminat; ita ut corpus episcoporum recte doceat, et apostolica sedes indeficienti fide fratres confirmet.

Itaque si verba promissionis, absque ulla cavillatione, aut verborum contorsione, perpendas , evidentissime constabit, f fidem qu» in hac sede nuuquam defectura est, esse fidem in doeendo gentes, et in confirmando fratres episcopos, 3<> banc fidem nunquam esse defecturam , ut ne ulla quidem unius diei metuenda sit intermissio. Unde liquet Petnim omnibus diebus ita fratres confirmaturum , ut nullo vel minimo temporis puncto ipse indigeat ab îllis confirmari , nedum revocari ab hseretica doctrina ad fidem catholicam.

Si haec sedes aliquid hssrelicum a tota Ecclesia credendum definiret, periret sane tum temporis in hac sede vera fides, saltem in doeendo; periret unitas doeendae fidei ; cujus vinculum abrumpefetur. Atqui unitas quam maxime in eadem fide docenda consistit. Ergo periret unitas. Hinc ea sedes dissentientes ecdesias excommunicaret , et percuteret anathemate. Hinc esters omnes ecclesi» , ne eUiquid hœreticum credendum ut fidei dogma amplecterentur, oogerentur ab ea sede desciscere , eamque gravissime monerent, ut quamprimumresipisceret.

Neque cum Meldensi dicas eam sedem tune itave fore affectam, ut falsum dogma bono animo et veniali errore amplecteretur , atque ut aliarum ecclesiarum mônita docili mente susciperet. Sic enim haec sedes circa fidem definire consuevit, ut minime parata sit palinodiam decantare , et ejurare sententiam solemni ritu emissam. Imo ita sibi ipsi constat, ut sua judicia retractare nolit. Audi Zozimum , Africanae huic percelebri Ecclesiae scribentem* : « Quamvis patrum traditio apostolicae sedi auctorift tatem tantam tribuerit , ut de ejus judicio discep* « tare nullus auderet.... tantam enim huic apostoio

■ Kpitt x,adamc, CaHkag, Gooc. I. Il, p. 1672.

AUCTORITATE. CAP. VlII.

« (Petro) canonicaantiquitasperseiftentias omnium « Tohiit esse potentiam , ex ipsa quoque Christi Dei « nostri promissione, ut et Hgata solveret , et so- « luta vinciret ; par potestatis data conditio in eos « qui sedis hsereditatem, ipso annuente, meruis- « sent.... Cum ergo tantae auetoritatis Petrus caput « sit,.. nonlatet vo8,8ednostis,fratrescharîssimi, « et quemadmodum saœrdotes scire debetis : tamen « cum tantum nobisesset auetoritatis , utnullus de « nostra possit retractare sententia, nihil egtmus, « quod non ad vestram notitiam nostris ultro lit- « teris referremus, etc. » Gelasius vero, Zozîmi vestîgiis incedens, italoquebatur» : « Numquid- « nam licet nobis a venerandis patribus damnata « dtssolvere , et ab îUis excisa neèiria dogmata re- « tractare? Quid est ergo quod magnopere prœca- « vemus , ne cujuslibet hsresis semel dejecta per- « nicies ad examen denuo venire contendat? Si qus « antiquilus a nostris majoribus cognîta, discussa, « refutata sunt, restauranda nitamur. Nonne tpsi « nos, quodabsit, et quod nunquam catholica pa- « tietur Ecclesia , adversariis veritatis universis « contra nos resurgendi proponimus exemplum?... « Numquid aut snpientiores illis sumus , aut poteri- « mus firma stabilitate constare, si ea qus ab illis « constitutasunt subruamus? » Ita Gelasius contra Pelagianos in Dalmatia repullulantes , etasede apostolica absque generali concilio damnatos. Meque ▼ero dicas Gelasium hic loqui de catholica Eccle- Ha, Mam luce clarius est eum loqui de apostolica sede , quœ , juxta vulgarem ipsius sedis locutionem , appeilatur nomine catholic» Ecclesiae. De arbitrio tamen libero, et graiia Dei, inquit Hormisdas ad Possessorem », qvid romana , hoc est catholica , sequiotwr et asseveret Ecclesia , licet in variis libris , etc. Nec temere ita locuti sunt veteres Patres, siquidem aliquatenus tota est Ecclesia in centro su» communionis , ut lineœ in centro circuli conveniunt. Uanc vero aequabiiitatem immotam , et variare nesciam sibi arrogat haec sedes; unde absurdum esset dioere banc sedem ita esse a£fectam ut dogmata a se deGnita ejuratura sit, si alix omnes ecclesiae judieent eam definivisse aUqtdd hxreti- Clan. Dogmata a se definita dtssolvere et retractare nescit. Neque fas est ut doctrina ab bac sede damnata ad examen denuo venire contendat,... Id nunquam catholica patietur Ecclesia ; quippe quœ nunquam a suo capite ac centro disjungitur. Ne- « que id mirum tibi sit. INam patrum traditio , et « eanonica antiquitas, juncta Christi promissis, « aipoBUAvDSB sedi auctoritatem tantam tribuemnt,

> Mpiêt, y, ad Honar. Daim. Ep. Conc t. IV , p. 1 172. * Md, LXX, ad Ponei». Coqc. tom. iv, p. 1(33.

» et tantam voiuerunt esse ejus potentiam, ut de « ejus judicio disceptare nullas auderet, et nullus « de iIHus possit retractare sent^tia. » Zozimo autem atque Gelasio concinentem Agathonem audire est dum legatos ad sextum générale concilium mittit : « Fidei confessionem, inquit <, offerre debeant, a non tamen tanquam de incertîs contendere, sed a ut certa atque immutabilia compendiosa definia tione proferre. » Superius vero ita scriptum legimus * : « In quantum eis duntaxat injunctum est, ut « nihil profecto présumant augere,minuere vel mu- « tare , sed traditionem hujus apostolicae sedis , ut a a praedecessoribus apostoHcis pontificibus instituta « est, sinceriter enarrare. » Sic fuit ab initio, sic « ad finem usque fùtura est haec sedes. Unde sibi ipsi aperte itludit Meldensis, dum in eo ultimum Ecclesiae praesidium ponît , nempe quod si caput atque centrum in fide docenda pereat , brevi reviviscet ; quod si erret circa fidem , suos errores docili animo quamprimum ejurabit. Hancdocilitatem, inferioribus congruentem et necessariam, quasi alienama se mater ac magistra Ecclesia procul depellit.

Ea'igitur domini Bossueti Meldensis episcopi opinio evidentissime répugnât, tum vocibus promissionis a Christo factae ; tuin etiam uni versae tradîtioni , ut infira demonstrabitur ; tum denique ipsi docilitatis animo quem sedi apostolicae maie tribuit, et quem ipsa procul a se a mandat.

Itaque de hoc commento recte dici potest , hoc ipsum quod Augustinus Juliano exprobravit^: Mira a suntquae dicitis : nova sunt quaedicitis, falsa sunt a quae dicitis : mira stupemus , nova cavemus, falsa convincimus. >»

Sed haec est quam maxima utllitas hujus controversiae, Tornacensem inter et Meldènsem episcopos, quod exeorum propositionibus conflari possit invictum pro sede apostolica argumentum. Major a Tornacensi stabilitur; minorem tuetur Meldensis ; conclusio nostra est , neque potest declinari.

Indefecttbilitas fidei in sede apostolica (si sitvera et nunquam intermissa in docendo indefectibilitas}, inquiebatTornacensîsipsissîma est quaratemperata Transalpinorum schola adstruere studet , sub alio minus mitigato infallibilitatis nomine. Atqui indefectibilitas fidei in bac sede, reponebat Meldensis ^ a nemins docto et catholico negari potest.

Ergo , inquimus , hoc donum a Deo promissum , quod Cisalpini indefectibilitatem vocant, Transat» pini vero infallibilitatis nomine appellari volunt, a nemine docto et catholica negari potest.

» EpiA n, Conc. C. P. III, AeU iv; l. vi, p. «88. » Ihid. I , C<mc. C. P. III, Act. iv ; t. vi, p. «34. » Cont. JhL Hb. Mi , cap. m, n® »i l. x.

DE SDMMl PONTinCIS

Page 1