CAP. XXXIV
vocatio ill^erat ejusdem onmino juris, quo synaxes quotidlans et synodi qusedam provinciales , quas invitis principibus interdum celebratas iegimus.
a"" Si persecutores principes insidiandi animo jussissent episcopos in concilium properare , epîscopi licite potuissent convocationem banc fuga eludere. Contra vero, si principes vetuissent episcopos in sunmio christianae rei periculo concilium celebrare, licite pariter potuissent, imo debuissent omnes, invitis principibus, etobjecto certs necicapite, cogère concilium , et fidei labandi consulere. Itaque nul la est in principibus laicis potestas convocandi concilia; nuUum quippe habent dominium in administrationem mère spiritualem, quae solis episcopis a Christo Domino concredita est.
4** Aliquatenus tamen dici potest ad sœculares principes , si modo christiani sint et catholici , pertinere ut Ecclesiam benigno affectu provocent ad concilia cogenda; sed haec est tantum pia monitio, et pollicitatio benefica, ut certiores sint episcopi se fovendos ac tutandos esse a laica potestate , si vel int ad dirimendas novatorum controversias concilium celebrare. lUa autem suasio, si ve monitio ( modo citra jussionem absolutam fiai) , catholico principi competit. Ejus est enim monere episcopos, ut controversias reipublics^nfestas quamprimum amputent, eu* jus est rempublicam administrare ac tueri. Verum quantumvis ipsius principis sit monere et instare, ipsius tamen non est judicare an vere expédiât necne ut Ecclesia quidquam de fide pronuntiet; siquidem ad solam Ecclesiam pertinet jus decernendi quid ad servandum fidei depositum congruat, vel alienum sit. Unde patet Justinianum imperatorem iniquissime vexasse Vlgilium papam , ut generalis synodus oongregaretur. Ea certe synodus , quae annumeratur ut quinta, oecumenica habetur, non ex auctoritate Imperatoris perperam cogentis, neque ex Patrum numéro qui paucissimi sunt, sed ex auctoritate sedis apostolicœ , totiusque Occidentis , vi cujus tandem confirmata est. Ergo laici principes moneant et instent, atque intérim novatores per magistratus coerceri curent. In hoc obsequantur votîs episcoporum, ut reipublicœ Incolumitati consulant; sed caveant ne Ecclesiam invitam adigere velint ad celebranda concilia.