CAPUT XXXV
Eiaminatiir <iaa ratione sedes apostolica conciliorum definitiones confirmet.
Jamvero ex superius dictis facile liquet qua de causa concilia nulla essent etiamsi constarent quingentis circiter episoopis, ut Ariminensis, et Coustantinopolitana IcoQomachonun synodus constabant, nisi acoederet universalis Ecclesis confirmatio. IVibil est quippe, juxta juris regulam, definitum a procuratoribus, quod non oporteat ratum fieri, siveconfirmari, ab îllis qui procurationes ipsis credidenint. Itaque repraesentatio corporis Ecclesiae, qus capite et membris constat, définit ex nomine tum capitis tum membrorum , et vi procurationum tum capitis tum membrorum , quas prœ manibus gestant. Unde necesse est ut sententia, lata ab ejusrtiodi procuratoribus, rata fiât ^ tum a capite, tum membris unanimi studio conspirantibus.
I^eque unquam supponi potest, ut jam sexcenties inculcatum fuit, ut membris definitionem confirmantibus , solum caput eaih confirmare noiit. Tune enim dissentirent, et a semutuo dissilirent caput et reliquum corpus quod quidem supponere nëias esset.
Necesse vero est ut supponas totum universaUs Ecclesis corpus, ex institutione Christi esse omminoin fide declaranda individuum. Unde si caput aliquid definierit, non dissentiet reliquum corpus, utpote inseparabile. Vicissim, si corpus aliquid definierit , non dissentiet caput a corpore indivulsum. Ubicumque, ait sanctus Hieronymus *, corpus fuerit congrégation; illuc congregalnmtur aquilx ; id est, ubicunque fiierit caput atque centrum Ecclesiae, illic congregabuntur et membra, ut idem sentiant.
Verum si in materia disciplinœ, quae libéra est, concilium aliquid sanciret quod repugnaret sedi apostolicae, aut sedes apostolica aliquid sanciret quod repugnaret concilie , tum certe caput atque membra paci componend» ita studerent, ut sibi mutuo pacis intuitu obsequerentur. Hoc autem imprimis attendendum est, quod si supposueris concilium et sedem apostolicam dissentire , necessum est ut dicas concilium esse bac in parte detruncatum, etcareresuo capite. Tum certe repraesentare non potest integrum universalis Ecclesi» corpus, atque non est in bac parte générale, ac legitimum totius Ecclesis concilium.
At contra , sedes apostolica semper est per se ipsam verum ac proprium universalis Eeclesiœ ca-
t J7fitl' ad Damai, jam laud. supr.
put. Quid ergo mirum, si mutilata et detruncata atque adeo falsa universalis Ecclesiae repraesentatio , non est proponenda vero ac proprio ejusdem Ecclesiae capiti?
Cujus quidem rei insigne exemplum occurrit in synodo Ghalcedonensi. Concilium, in sua ad sanctum Leonem papam relatione de omnibus gestisgeneraliter, ita loquebatur < : « Confirmavimus autem « et centum quinquaginta sanctorum Patrum regu- « lam... quae precepit, post vestram sanctissimam « et apostolicam sedem , honorem habere Constan- « tinopolitanam (quae secunda est ordinata ).. .. Quae « adconfirmationem ecclesiasticae ordinationis defi- « nivimus , haec sicut propria et amica , et ad deco- « rem convenientissima , dignare complecti , sanca tissime et beatissime Pater. Qui enim locum « vestrae sanctitatis obtinent... bis ita constitutis « vehementer resistere tentaverunt....Quidquid rèc- «titudinis a filiis fît, ad patres recurrit, facien- « tes boc sibi proprium. Rogamus igitur, et tuis « decretis nostrum honora judicium ; et sicut nos « capiti in bonis adjecimus consonantiam , sic et « summitas tua filiis quod decet adimpleat. Sic enim « et pii principes complacebunt , qui tanquam legem « tuae sanctitatis judicium firmaverunt. » Quid , « quaeso , voce magis demissa dici potuit a tanta synodo? quid obsequentius erga sedem apostolicam, cu}us summitas diconcïlio supplicî voce compellatur ? Tota synodus Leonem alloquitur, ni JUios patrem rogare decet. Quid vero reposuit tantus pontifex? Haec ad Anatolium-Constantinopolitanum scripsit, utejusambitionemretunderet* : « In totius Eccle- « siae perturbationem superba haec tendit elatio , « quae ita abuti voluit concilio synodali, ut firatres « infidei tantummodo negotiumconvocatos , et defi- « nitionem ejus causae , quae erat curanda , perfiinoa tos , ad consentiendum sibi , aut depravando tra- «duceret, aut terrendo compelleret. Inde enim « firatres nostri , ab apostolica sede directi , qui vice « mea synodo praesidebant , probabiliter atque cons- «tant«r illicitis ausibus obstiterunt. > En audis Leonem , qui definita in concilio , summa cum auctoritate nulla esse déclarât, ^ulla tenus imminui patitur ea quae Petro tributa est dignitas. « Mihil , « ait ', Aiexandrinae sedi ejus, quam per sanctum «Marcum Evangelistam beati Pétri discipulum «meruit,pereatdignitatis.... Antiochena quoque a Ecclesia , in qua primum , praedicante beato apos- « tolo Petro, christianum nomen exortum est, in pa-
> ConcU. Chalced. pari, m, cap. il, t iv, p. 837.
* Ibid. cap. V, p. 844.
3 Ibid. part, in, cap. v; t. nr, p. 846.
DE SUMMI PONTinCIS
« tenue ooQStitutioEiisordine p6rseveret,et in gradu « tertio coUocata, nunquamsefiat inferior. ■>
Haec autem adjicit. ' « Persuasioni enim tus in « nullo penitus suffiragatur qaorumdam episcopo- « rum ante sexaginta, ut jactas, annos facta subs- « criptio, Dunquamque a prœdecessoribus tuis ad « apostolicassedis transmissa notitiam, etc. » Itaque nulla judicat, et veluti infecta ea singula quse ab apostolîca sede non confirmantur.
Meque glorietur Constantinopolis se esse novam Romam , et imperialem urbem. Enimvero ad Marcianum Augustum Léo liaec scripsit * : « Alia ta- « men ratio est rerum sœculariiun , alia divinarum : « nec praeter illam petram , quam Dominus in fun- « damento posuit, stabilis erit ulla constructio.... « Non dedignetur regiam civitatem , quam aposto- « licam non potuit facere sedem. »
Ne dixeris autem haec singula a Leone fuisse dicta ex aactoritate Nicsnae synodi, quam nulla alia antiquarepoterat. Enimvero Gbalcedonense concilium oonstabat omnibus communionis catbolics partibus. Unde aperte constat, quod, si sedes apostolîca sancitis in gratiam Constantinopolitanseecclesiae annuisset, canonice oblitterata fuisset et revocata defiùitio Nicaense synodi de ordine patriarcharum. Quis enim in dubium revocat universalis Ecclesiae corpus posse, unanimi consensu, ea singula revocare, et irrita facere, quae circa discipIinaAi et citra fidem in concilio œcumenico ordinata sunt.' Ergo sedes apostolîca tum temporis sola fuit quac Chaicedonensem definitionem irritam ac nullam faceret. Hinc stabat numerosissima synodus generalis : illinc reclamabat sola sedes apostolîca : vi hujus reclamationis res a concilio definita infecta manet, et nulla habetur, donec tandem aliquando renuens 9postolipa sedes annuerit.