‹ Œuvres de Fénelon, archevêque de CambraiChapitre 265 sur 334 · EPISTOLA IV · texte numérisé non relu

EPISTOLA IV

AD EMIMENTJSSDIIJM CâRDINALEM GAfiRI£LLI.

Eminentissime Domine,

Multa sunt qus per annum obstiterunt ne ad vestram Eminentiam scriberem; infirma scilicet valetudo, longum iter ad saiubres aquas factum,

varia responsa variis de Jansenismo scriptis excu-

denda. Prsterea rescivi epistolam ad me scriptam ab eminentissimo D. cardinaii Fabronio; vel interoeptam vel casu amissam fuisse. Quo quidem expérimente monitus, timui ne meae ad Eminentiam vestram litterae pariter interciperentur. Nunc vero amici quidam de bac ^e periti asseverant nullum subesse periculum , modo litterae per Franciam non transeant sed per Leodiensem viam , Germaniae veredariis committantur. Hissuasionibuseolibentius assentior, quod nonnulla quamprimum scribenda esse mihi videantur.

Minime decet, ni fallor, ut lateat Eminentiaâ vestrae quidquid eminentissimo D. cardinaii Fabronio respondeam. Enimvero tanta benevoientia me prosequi dignatus es, ut me totum meaque omnia tibi debeam, ac debere jubet. Primo ipsi explicatur hoc idem quod aDgre tulerat, nempecur de pastoral! corpore fusius, parcius vero de sede apostoiica in primo pastorali Documente dîxerim. Cum autem haec singula me jampridemad Eminentiam vestram scripsisse meminerîm, hic non esse repetendaputo. Postea vero ipsi candidissime declaratur quîd de auctoritate sedis apostolicae sentiam. Nimirum ea sedes exinstitutione Chrîsti erit omnibus diebus uS" que ad consummationem sœculi fundamentum , caput atque centrumuniversalisEcclesiae. Itaque quidquid promissum toti Ecclesiae, quatenus est integrura corpus , hoc idem promissum est huic sedi , quatenus fîindameoti , capitis ac centri munere functura est. Profecto, si immota sit moles imposita, necesse est ut fundamentum , quo moles nititur, in> motum permaneat. Profecto, si pastorale corpus nunquam est intermoriturum , necesse est ut caput immortalis hujus corporis nunquam moriatur. Profecto , si pastorale corpus jugi incolumîtate dona tur, necesse est ut purissima traditio, instar sanguinis in corpore humano nunquam non circulantis, a centro ad extrema, et ab extremis ad centrum, sine ulla intermissione circulet. Haec est forma pastorali corpori aChristo indita, quam corrumpî , vel interrumpi, vel alterari nefas essetnos supponere. Si fundamentum disjiceretur, rueret et moles im« posita : si periret caput hujus corporis, jaceret corpus déforme, detruncatum et exanime : si cormm* peretur centrum traditionis , quae per extrema circulât, corrumperetur cum suo fonte ac fomite, tota traditionis massa circulans. Procul igitur absit a nobis haec suppositio, promissioni repugnans,videlicet tnincum corpus a capîte, caput aut a corpore dissllire sive dissentire unquam posse. In corpore individuo una vox est , unum os , una mens , unns

AUCTORITATE. APPEiNDIX.

spiritas, qui individuam hanc eorporis capitisqne compagem régit. Quidquid sentit caput, sentit et corpus reliquum; quidquid sentit corpus, vicissim sentit et caput. Unde ex sententia capitis certissime coUigitur eorporis consensio; ac vice versa, ex sententia eorporis certissime ccMigitur coAsensio capitis indiTulsi.

Id autem discriminis est inter Ecclesiam hanc quae capitis ofQcio fungitur, et citeras omnes privatas ecclesias, quodcœterœ, singulatim sumpts, sint tantum partes intégrantes, ut aiunt schols, hœc autem singularis Ecclesia sit pars essentialis. Quid enim magis essentiale excogitari potest quam pars ea , quae fundamentum , c^put et centrum est ? Singulae alias abscindi possunt , quemadmodum pes aut manus corrupta resecatur. Sic plurimae illœ orientales ecclesis, qus tamdiu floruerant, in schisma et hsresim tandem prolapsae, jacent amputatœ et exanimes. At vero caput aut cor, sive centrum eorporis, est pars ita essentialis corpori, ut, ea resecata, nihil esset vitale residuum, nihil superes» set, nisi déforme et instituto ordini repugnans. Igitur iterum atque iterum respuenda est ea perniciosa suppositio, videlicet caput a corpore et a capite corpus dissentire posse. Ex ea suppositione, quasi fonte virulento ,'diffluunt innumerae qusstionés etargutiae; quas si radicitus resecueris, jam nulla aut pêne nullasupererit catholicos inter theologos aemulatio et discordia. Verum , ut exstirpetur infelix haec controversia, pauca restant, quae eliquari neoesse est , nempe quid sit ea sedes quae apo»tolica nuncupatur, et quae ab onmibus traditionis testibus tanta veneratione coiitur; deinde in quo praecise sita sit ea singularis promissio, qua constat hanc sedem nunquam convelli posse.

V Haec sedes est ea singularis Ecclesia, in qua Petrus olim sedit , et in qua , ut aiunt Patres , aeternum sedebit ipse, nimirum ea est Ecclesia quae Pétri suooessoresut suos peculiares episcopos agnoscit. Quemadmodum Neapolitana haec dicitur Ecclesia, quae Neapolitano clero constat; sic etiam Ecclesia mater ac magistra illa dicitur, quam suo clero eonstare patet. Porro perspicuum est sedem a sedentemultumdifferre; nec temere ab antiquis multo plura de sede quam de sedente praedicantur. Sedens moritur, sedens aliquando incertus est; sedes, etiamsi Tacet aut ab inoerto sedente occupetur, eademimmota manet, jugi et aequabili fastigio praeeminet; bac sede vacante, Ecclesia suo capite carere non potest. Ergo constat hanc sedem, sive quispiam sedeat, sive vacet, nunquam non esse caput universalis Eoclesiae. Idem dicas necesse est de fundamento ac centro : etiamsi per quinquaginta annos

Fà!tF.ljON. — TOMK I.

vacaret haec sedes , obstinato scbismate afQicta , nihilo tamen minus ipsa permaneret fundamentum, caput et centrum totiusEcclesiae. Ergo fundamenti, capitis et centri ofGcium atque auctoritas in sede manet, etiam si nullus sit sedens pontifex.

2^ Promissum est Ecclesiam super bac petra fun« datam nunquam quati posse , ita ut portae inferi , siveerrores, praevaleant. Promissum est Ecclesiam in ea forma esse permansuram incolumem, ita ut caput capitis officio , et reliquum corpus eorporis munere rite fungatur. Promissum est caput in hoc praecisesuo munere functurum esse, quod fides Pétri in sua sede nunquam defectura sit; imo fratres omnium gentium episcopos, si aliquando labore videantur, petrae soliditate confirmet. Fides autem non solum intus servanda , sed etiam exterius docenda promittitur. Quemadmodum promittitur pastoraii corpori fides , qua intus credant populi ; ita promitti* tur pastoraii corpori fides , quam pastores exterius doceant : Euntes, inquit Christus, docete omnes gerUes... ; et ecce ego vobiscum swh omnibtts diebus usque ad consunimationem sascuU, Itaque vi promissionis Christus docens erit una cum sponsa om" nibtu diebus. Haec autem ipsissima fides quam docebit pastorale corpus, nunquam deficiet in sede Pétri. Igitur nunquam deficiet in docenda fide sedes haec, in qua Petrus est caput pastoralis eorporis. Quod si promissio pastoraii corpori facta fidem docendam spectet , sequitur docendam fidem nunquam esse defecturam in ea sede; imo Petrum in sua sede gentes semper docentem, omnibus diebus confirmaturum esse fratres in docenda fide, si in eo munere implendo minus prompti sint.

Z^ Hispositis, liquet concilia non esse œcumenica, id est, concilio Ecclesiam universalem non rite repracsentari , nisi praesit ea sedes , sive Ecclesia , quae caeterarum omnium caput agnoscitur. Integrum Ecclesiae corpus constat capite et membris : ergo oportet ut repraesentatio caput et membra cohaerentia repraesentati ve complectatur ; alioquin repraesenta ret corpus acephalum. Absit tamen ut dicam concilium non esse œcumenicum, nisi adsit persona Pontificis, mortem obiisse potest, vel tempore schismatis potest esse incerta, vel potest in haeresim lapsa esse , ut plerique vestri Transalpini passim fatentur. At vero haec sedes sive haec principalis Ecclesia nequ« extingui , neque incerta esse, neque tota in haeresim corruere unquam poterit ; fides siquidem hujus sedis nunquam defectura est. Etiamsi complures hujus Ecclesiae ministri in apertam haeresim ruèrent , praeclpua tamen pars hujus Bcclesiae in fide docenda perstaret. Neque certe id conjectura assequor, quandoquidem id tum ex promissione Christi expressissima ,

DE SLMMI PONTIFICIS

tiim ex ipsa rei experîentia constat. Hinc proinissio nos certos facit fidem hujus cleri non esse defecturam : illinc experientia docet hune clerum Liberio aliquatenus labanti restitisse in faciem . Itaque, etiamsi persona Pontificis mortem obiret, et eomplures hujus Ecclesiœ ministri a vera fide desciscere viderentur, esset tamen necesse ut hsc prima et singularis £cclesia cœteris omnibus praeesse non desineret. Ea quippe Ecclesia per majorera sui partem in pura fide docenda omnibus diebus usque ad contummationem sxcttli permansura est. Si vero hœc principia con?eIlerentur, hujus Ecclesis primatus et capitis ofificium a Christo institutum funditus ruere mihi videretur.

4« Quibus quîdem explanatis minime desperarem de oonciliandis in temperata quadam sententia vestris nostrisque doctoribus. Hos tamen exceperim qui apnd vos personalem pontificum infallibilitatem affirmant , et nostrates pariter criticos , qui , effrenatœ critioes studio abrepti, sedis apostolics auctoritatem îndigno animo ferunt. Et haec sunt de quibus opusculum apparare inceperam ; at vero haec alienîssimo tempore perficere ac mittere inconsultum foret.

Ex dictis, jam omnîno patet quo filiali cultu et affeetu sedi apostolicaedevinctus sim; idcirco liberlus dicam quid sentiendum mihi videatur circa modum quo Gallicani cleri comitiaconstitutionem non ita pridem acceperunt '.

V Nibil insolitum sibi arrogant Gallicani antistites, dum doctrinale judicium sibi tribuunt. Procul dubio de fidei deposito loqudbatur Apostolus, quando in persona Timothei singulis epîscopis decebat : Depositum custodi, devUans profanas vocum novitates, etoppositionesfalsi nominis scientixi quam quidam promittentes circa fdem exciderunt*, Is idem apostolus episcopos sic allocutus est : Attendite vobiSy et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus postdt episcopos regere Ecclesiam Dei ^. Hac auctoritate fireti Gallicani prsesules, in accipienda olim Innocentii X contra Jansenium constitutione, hacc duo sibi arrogare non verebantur : 1« sibi vindicabant jurisdictionem ad judicandum , ut aiebant, in prima instantia, circa dogmata fidei; T ubi agebatur de interpretando Brevi apostolico circa heterodoxiam Janseniani libri , ne exspectata quidem summi Pontificis respoosione, declararunt ad munus episcopale pertinere,.. ut recens excita-

' Âgltor hic de generalibus cleii GallieaDl oomlUis anni t705, in qulbiu solemnUer accqjta fuit oonsUtatioClemeotia XI qiue Incipit : Fineam Domini. (Edlt. Yen.)

> /. rtm. yi,30, ai.

î Act. XX , as.

tas,., contentianes d^finiiiane sua cùn^seeteni. Adjiciebant se suojudicio decrevisse, etc. Hoc ad ipsum summum Pontificem scribere non sunt veriti , tametsi de caetero sedi apostolicae addictissimos eos fuisse nemo non videt. Igitur si Gallicani antistites , non ita pridem congrtgati , hoc solum munus sibi abjudicavenint, nempe judicandi inprima instantia circa fidem, nihil est in quo majonim fines excesserint.

S*" Affectaverunt , inquies , munus judicandi , post latam ab apostolica sede septentiam. Quid vero magis praeposterum? Quid canonico ordini magis repugnans, quam ea aliquot episcoporum arrogantia , ut , ne coacto quidem nationali vel provincial! concilio , de sententia a suprema sede lata iteram examinent et décernant? Qnandoquidem causa jam fînita erat , qua fronte eam instaurari et deouo discuti velint ? Porro tollenda est ea quas subrepsit aequivocatio. Verum quidem est causam ita esse finitam per judicium a sede apostolica pronuntiatum, ut nuJli catholico antistiti deinceps liceat de hac definitione ambigere, vel deliberare an respuenda sit. Si res ita se haberet, singula episcoporum conventicula , imo singuli in suis privatis sedibus episeopi possent de apostolics sedis judiciojudicaie; pênes illos esset deliberare, an judicium hujus sedis emendari, vel etiam absolute reprobari oporteret. Sic inferiores superioris tribunalis judicium sua censura abrogarent : quae quidem si valeant, omnia susdeque verti nemo non videt. At vero si dixerint episeopi se velle via judicii , pro credito sibi munere , eamdem senten* tiam unacum suo capite pronuntiare, nihil certe video quod sit ipsis exprobrandum. Nonne deoet, ut eluceat totîus pastoralis ordinis unanimis conseoao ? nonne decet ut omnia membra cum suo capite , una voce , uno ore, una mente , uno judicio décernant ? Quid incommodi est , si omnes pastores, quosposuit Spiritus sanctus episcopos regere Ecckdam Dei, et qui fidei depositum custodiendum acceperunt, una cum principe pastorum déclarant, hoc aut iliud dogma partem esse depositi guod commune asservatur ? Exemplo, ni fallor, peremptorio id omnino perspectum erit. Suppono condlium quod quingentis epîscopis constat , et cui praeest ipse Christi Yicarius per legatos : suppono sanctissimi Patris l^tos cum quadringentis et nonaginta pnesulibus jam locutos taxsse : restant decem episeopi qui suo extremo <^dine sententiam dicturi sunt. Nonne , pro antiquo et canonico oonciliorum more, unusquisque illorum dicturus est : Dqfiniens subscripsiî Neque enim dicti potest ultimos anlistites alia formula subseripturos esse , hac ipsa formula quausi sunt caeteri omnes coUegae qui in sobscribendo praecesserunt : atqui

AUCTORITATE. APPENDIX

deeem ilU antistites apprimesciunt idquod oboculos positum est; nimiram aperte Tident summum Pontifioem eum quadriogeatis el nonaginta pnesulibus hoc aut illud dogma jam asserere ac tueri; neque oerte fas est eos deœm a eaeteris omnibus dissentîre ac reoedere ; apertnm esset hoc schisma; apeita defectio , aperta hsresis. ErgO necesse est ut hi decem sua subscr iptione csteris adliereant; ergo nefas esset ut subscrîptiooem negarent, et veUent commuuem sententiam immutari , ergo ?elint , nolint , ne* cesse est ut ipsi non minus quam infima laicorum turba eommuni sanctioni docili et subdita mente obsequantur; ergo nefas esset ut deliberando dubitarent an commun! définition! jam conclamats assentirentur, yelcontradioerent. Neque tamen minus constat eos una eum eaeteris indi?iso judicio définitionem communem pronuntiare. D^firUeMsubscrip- $1, ait unusquisqueiUorum juxta ac caeteri qui praecesserant. Ergo evidentissime patet ad episoopos pertinere ut de fide definiant et judicent, etiamsi suprema et irreAragabilis auctoritas eorum suffragia jam pnevertcrit. Munus judicandi, quod ipsis asque ac eaeteris praeeuntibus coliegis competit, nullatenus imminuit necessitatemassentiendi, neque nécessitas assentiendi ullatenus imminuit judicandi munus.

8<> Quod si auctoritas sedis apostolicae eum quadringentis et nonaginta prsesulibus in legitimo concilio coactis, non adimit decem episcopis, infimo loco subseripturis, jus definiendi sive judicandi in subscribendo, luce meridiana clarius est eamden\8edem apostolicam idem jus definiendi non adimere triginta episcopis , dura ipsa baec sedes in sua constitutione pronuntiat. Enimvero dum episcopi , sive in concilie, sive extra consilium deposito consulere volunt , eodero jure donantur et pollent , ut testentur se hoc sibi ita traditum a majoribus, ad posteros ita tradere. Igitur si suam definitionem adjungere possunt definitioni latae ab apostolica sede et a quadringentis nonaginta praesulibus, qua de causa non possunt suam pariter definitionem summa eum reverentia pontificiaeconstitutioni adtexere?

4"* Exemplum aliud proferre mihi liceat : Petrus apostolorum princeps in concilie Jerosolymitano sententiam dixit; postea vero Jacobus judicis officie pariter functus est. Apud omnes indubitatum est Petrum , affiante sancto Spiritu , fuisse tum temporif omnino infallibilem; neque tamen minus caeteri apostoli tanquam judices una eum Petro con* vénérant, ut de eommuni deposito définirent. Mon dictum fuit a solo Petro : Visum est Spiritui sancto et mihi ; sed ab omnibus : / tsum est SpirUiU sancto, etnobis. Ea vox , nobis, demonstrat communem omnibus apostolis esse definitionem : Jacobus itaque

post Petrum infallibili auctoritate deflnientem, disserere, examinare et definire non est veritus. Ergo post latam a suprema auctoritate sententiam, singulis episcopis adhuc licet suam definitionem adjungere.

fi"* Yeniam oro , si tertio exemple hoc totum eonfirmare studeam. în multis generalibus cenciliis base fuit solemnis decernendi ferma , ut summiis Pontifex sententiam pronuntiaret« saero approbanteconcilio. Prefecto non alia erat Pentificis auctoritas, dum concilie praeesset et definiret, quam dum constitutionem premulgat. Atqui Pontifex nihil sibi derogari existimavit , quando suae definitioni abjecta est episcoperum omnium in concilie assidentiumapprobatio.Ergo pontificiaeauctoritati nullatenus derogatur, etiamsi ejus definitioni accesserit episcoporum in suis sedibus cemmorantium approbâtie. Porro liaecantistitum approbatio est definitio et judicium : sed necesse est ut ipsi ita approbent , definiant et judicent. Nécessitas ita judicandi non tollitjudiciivim et formam; siquidem necesse est ut judices quotîdie juxta evidentissimam regiae legis normam judicent , neque tamen minus Judicandi munere in hoc temporis puncto funguntur.

e>* Quam maxime vero sedis apostolicae interest , ut ipsa neget hujusmodi approbationes vel confirmationes episcoporum supremam hujus sedis aoctoritatem convellere; siquidem saepissime contigit ut décréta sedis apostolicae ab episcopis , sive in concilie sive extra cencilium, approbata et confirmata fuerint. Sic legimus Chalcedonense cencilium approbasse et confirmasse Magni Leonis ad Flavianum epistelam : sic legimus alia concilia confirmasse sedis apostolicae definitienes. Aiunt complures Cisalpini hoc fuisse certissimum fallibilis in pontificibus aucteritatis signum , quod eorum definitiones indiguerint cenciliorum confirmatione. Quid vero respondent Transalpini vestri? Respendent ejusmodi cenfirmationem aut approbationem nullatenus arguereinsujQicientiae vel fallibilitis pontificiumdecretum , sed eo tantum fine hoc fieri , ut omnibus perspicacissimis novatoribus, summe eum triumpbo catholicae fidei , perspectum sit omnino membra eum capite sue conspirare. Itaque, ne cencilium in confirmandis pontificum decretis videatur ipsa sedeapostolicasuperius, omnes Transalpini vestri tenentur dicere hujusmodi approbationes sive confirmatienes nullatenus arguere insufScientiae vel fallibilitatis décréta sedi apostolicae. His de causis minime pute summum Pontificem aegre tulisse quod cleri Galli- -■ cani antistites in accipienda constitutione sibi tri- ' buerint judicium, ut Ita dicam, approbativum sive confirmativum pontificiae deûnitionis.

7* Attamen non diffiteor Gallicanos aatistites , in recenti constitutione recipienda multo parcius de auctoritate sedis apostolics fuisse locutos , quam majores olim , dum Innocentii X constitutionem acceperant. In accipïenda Innocentiana constitutione aiebant majores : « Perspectum enim habebat non « solum ex Christi Domini nostri pollicitatione Petro • facta, sed etiam ex actis priorum pontificum... « judieia pro sancienda régula fidei a summis Pon- « tificibus lata super episcoporum consultatione...

« DIVIN iEQUE ÀG SUMUA PBB UNIYEBSAH Ec- « CLBSIAU AUCTORITATE NITl; GUI GHBISTIANI « OMNES EX OFFICIO, IPSIUS QUOQUE HBNTIS OB- « SBQUIUH PBjSSTÀBB TENEÀIfTUR. £à NOS QUO- « QUE 8ENTENTIÀ ÀC FIDE IHBUTI... C0N8TITU- « TIONEM DIVIIfl IfUHINlS INSTINGTU À BeàTI- « TUDINE YE8TBA GONDITÀBf... PROHULOÀIfDÀM « CUBABIMUS. Nos INNOGENTIO DECIHO , CUiUS Cl OBE PbTBUS LOCUTUS EST, UT LBONI PBIBIO àC-

« ûLkUÂT QUÀRTÀ sYifODUs, etc. siebaut majores, « cui refellendo revincendoque nihil opus sit mul- « tis rationibus, nihil disquisitione etiam mediocri « autlevi, sed sola pontificijb constitutionis,

« QUiE PBB SBIPS.4M BEM TOTAM APEBTE DIBI-

« MIT, LECTiONE '. » Aiebant majores de quaestione quam facti vocant jansenistae : « lis veroex ipsa cons- « titutionis lectione, atque insuper ex opère Janse- « niano quod etiam quantum ad quinque illas propo- « sitionesattinet studiose legerunt expenderuntque,

« QUAIfQUAM SOLA PBB SB AD IBSUFFICIAT GONS-

« TiTUTio, manifestum et perspectum fuit illas « quinque propositiones vere esse Jansenii, etc ». Itaque existimabant nihil disquisitione opus esse, neque esse qusrendam textus damnati evidentiam , sed posita soHus consUtutionis auctoritate y nemini licereut suae privats rationi, tantillumauscultet vel indulgeat; sed abdicata qualibet naturali evidentia et convictione animi ex intima, docilitate credendum esse id ipsum quod constitutio definivit. Sic quadraginta circiter antistites anno lé53; sic totidem postea anno 1654 conclamabant. At yerotum temporis majores alacri animo sanctissimum Patrem sic alloquebantur * : « Ut a capitibus suis fulminis apos- « tolici amoliantur ictum (licet obfirmato animo •> quinque propositiones Jansenio iterum abjudi-

« cent), AD FAGTI QUiESTlONBM, IN QUA ECGLESIAM

« FALLi possE poGENT, controvcrsiam deducere « nituntur. Quas ingeniorum versutias vera pruden- « tique yerborumcomplexioneinfregit Brève apos-

' Vide b*ABGENTiiÉ, Coll. Jmdic. etc.tm, part n, p. S76 ctseq.

> Anno I0D6. Vide D*ABGtirni«, loc eit. p. tto.

DE SUMMI PUNTinCIS

« tolicum, quod trieis illis syllabarum ad umbratfles « 8cholarumdisputationKre]egatis,DBGisiONiSQUB

« AUCTOBITATB AD fUBIS QUiESTIONBM BESTEIÇ-

« TA , doctrinam Jansenii quam opère suo illo expli- « cuit, in propositionum oonfixarum materia, pon- « tiûcia constitutione damnatum fuisse déclarât. » Tum certe prompti erant antistites in dicendo Brève aposUAicum, ut captiosa haec facti qusestio succideretur , et tota controversia resMngeretur adjuris quxstionem de haereditate docMnœ, quam Jansenlus opère Olo explicuU. Hincest quod majores huic doctrina Jansenians infensi, tum constitutioni , tum Breyi apostolico, tanto mentis obsequlo applauserint. At vero jam nonnuUi vulgo existimantur Telle majorum fundamenta sensim et clam convellere; ut autem mitius loquar, molliores sunt et novitatis minus impatientes : scilicet, volunt constitutionem non sufScere per se ad haereticitatem Janseniani textus definiendam, oontendunt vero id pendere ab evidentia, quae quidem si eyidentiœ vim habeat, lectoris mentem primo intuîtu convincit; nolunt autem hoc totum a sola auctoritate definientis pendere. Id certe in comitiis fuse explicari, actis solemnibus inseri, eaque addititia interpretatione constitutionis promuigationem restringi Mtagebant : at vero rex id fieri vetuit. Itaque nihil est mirum, si, intuitu tam optât» restrictionis, voluerint aliquid alienissimo tempore did de jure episcoporum , ad quos pertinet , post latam sedis apostolicae sententiam de dogmate fid^i , suum suffragium pontificis definitioni adjungere. Hinc est quod in laudanda constitutione et auctoritate apostolica, tam sicca, tam jejuna, tam parca fuit comitiorum oratio. Quod aegro et reluctanti animo dicitur, pronum est parce dicere.

8"" Verum quidquid de faliibilitate pontificia asserant, nihilo tamen minus SBque c«rtum est, ad episcopos , etiamsi yeri judices sint in dogmate definiendo, minime pertinere ut sedis apostolicae judicium suo privato examine reforment , et judicio posteriore convellant. Juxta Gersonii sententiam, quam acriores nostri Cisalpini sectantur, prîyati episcopi possunt quidem a Papa ad générale concilium appellare : tum vero procédèrent ut partes qu» de grayamine sibi illato conquererentur. At yero minime lioet ut tanquam judices de re a snpenore judice jam judicata ipsi denuo judicent , ac sucrions potestatis judicium annuUare prssumant. Saltem , quantum ad proyisionem , suprema est sedis apostolicae sententia, donec uniyersale concilium cogatur et pronuntiet. Et hsec sunt quse apud Cisalpinos acriores pontifidse infallibilitatis adversarios indubitata habentur. Itaque, etiamsi supponatur eorum sententia, citra omne dubium est aliquol

AUCTORITATE. APPËNDIX.

episcopU, extra générale ooucilium positis in privato conventu, non lîcere ut de judicio a sede apostolica prolato ipsi judicent. Alterutrum ab ipsis fieri necessum est, vel assentiantur définition! tanquam judices, Tel, si dissentiant, tanquam partes concilium modeste appellent.

9* Nihilo tamen minus eertum est ea quae a comitîis scripta sunt prsesules nunquam esse actis erasuros. Jamdudum soluta sunt haec comitia , neque pnecipui antistites ita affecti sunt, ut ejusmodi loeutiones emendare aut temperare velint. Pneterea, ut jam dixi, œquiTOca est locutio quae sanctissimi Patris animum offendit : in verum et optimum sen- Bum faeile vergit. Quod autem maximam doctrinse pemiciem jamjam imminentera nobis demonstrat, hoc est : omnes clari generis Juvenes , qui episcopalibus infulis vel aliqua alia ecclesiastîca dignitate donandi sunt, venenatis criticorum et maxime jansenistarumopinionibttsita passimimbuuntur, utEcclesiam matrem ac magistram, quasi invisam potestatemdeprimere studeant. Hinesanemetuendum est ne Franci , non solum ab eadem locutione deinceps non tempèrent, sed etiam lioentius ea abutantur. Rex vero Christianissimus, qui banc sedem a puero impensissime coluit , et etiamnum veneratur, quaestiones theologicas quae bine inde aoerrime disputantur eliquare non potest. Quamobrem, ubi de earedisputatur, oontinuo hocunum expedire putat, sdlicet ut prsecipuos tum ecclesiastiei oridinis prsesules, tum administros regni, et magîstratus supremos consulat, eonimque dicta sectetur. Si primates ecclesiastiei ordinis, gravitate, ingenio, noyarum opinionum odio, et studio colend» unitatis praepoUeant, omnia recte geruntur; sin minus, laici togati détériora quaeque suadent.

Quanquam hsec epistola jam limites multum excessit, mibi tamen temperare nequeo, quin mentionem faciam meae disputationis, quae cum D. episcopo Sancti-Pontii nuncacerrima est. Ipse episcopus per epistolam demonstrandnm susc^rat, quatuor episcopos, et xix alios qui ipsis opem tulerant, ita apposite obsequîosum silentium olim

propugnavisse, ut Clemens IX cum ils pacem occultam componere coactus fuerit : id totum pemegavi. Id totum, ni &llor, confutatum est ; quin etiam demonstravi causam bujus obsequiosi silentii in persona xl doctorum jam omnino profiigatam esse a constitutione apostolica, necnon et ab univers» Ecclesise consensu. Jam vero episcopus altéra récent! epistola me impetit, ita ut silentium obsequîosum nescio qua arte fucatum purgare velit : quaç quidem cavîllationes si tolerentur, aperto novato* rum ludibrio vertetur recens constitutio. Hanc epistolam modeste quidem, ut decet, sed peremptoria ai^mentatione, ut mlhi videtur, jamjam refello. Sed opers pretiumest animadvertere quam mollior et imbeciUior nunc jaceat in Francia ecclesiastica auctoritas, quam olim fuit, dum Alexandri VII constitutio de subscribenda Formula accepta est. Tum strenue procedebant ordine canonico ut quatuor episcopl constitution! inobedientes, et indulgentes obsequioso silentio , deponerentur. Nunc autem unus est episcopus, qui recentemconstitutionem suo fucato silentio palam deludit etirridet. Imo ite* rum atque iterum Qementi IX impingît turpem hano conniventiam, quam et ab ipso Clémente negatam ClemensnosterXI diserte abjicit et reprobat. Causam sedis apostolicae contra indignam hanc exprobrationem pro virili tueor. Verum nonne expedîret, ut prâcterea dupleiE epistola, quae tum doctrinae tum auctoritati tuendae infensa est, gravi sedis apostolicae censura notaretur? Si geminam hanc epistolam cum responsis meis conferre velis, luce clarius erit quanto cum dedecore et scandalo autistes Sancti- Pontii lectori, sibi, ettoti Ecdesiae illuserit, ne genuinum constitutionissensumacdpiat; factio autem janseniana triumphum sibi decretura est , si duplex haec epistola omnem sedis apostolicae censuram effugiat.

Oro veniam de prolixiore epistola. Id sane condonari potest quod rarissime fit , maxime dum fit ex intimo purioris doctrinae studio et singulari beneficentiae et benevolentiae vestrae existimatione. Absolutissima cum observantia et impensissimo animi cultu nunquam non ero, etc.

LETTRES SPIRITUELLES

Page 1