‹ Œuvres de Pothier (volume 4)Chapitre 10 sur 95 · PARS PRIMA , LIBER PRIMUS , TITULUS VI · texte numérisé non relu

PARS PRIMA , LIBER PRIMUS , TITULUS VI

De his qui sui vel alieni juris sunt.

I. De Jure personarum alia divisiosequitur; quod quaedam perso nae sui juris sunt, quaedam alieno juri subjectae sunt. L. 1, Gai., lib. 1, Inst.

Videamus itaque de his quae alieno juri subjeclae sunt. Nam si cognoverirous quae istae personae sunt, simul intelligemus quae sui juris sunt .* dispiciamus itaque de his quae in aliéna potestate sunt. Dicta L. 1.

li sunt qui, vel domini, vel parentis, polestali subjiciuntur.

SEGT. I. — De his qui dominicae potestati subjiciuntur.

II. Igitur in potestate sunt servi dominorum : quae quidem potestas Juris Gentiumest. Nam apud omnes peraeque sentes animadvertere possumus, dominis in servos vitae necisque potestatem fuisse : Et quodcumque per servum acquiritur, id domino acquiritur. d. L. 1, $ 1.

De acquisitione per servos, alibi latins : hic quœdam duntaxat nolanda veniunt circàjus vilœ et necis. *

III. Cum Romani a prisca Majorum virtute descivissent, et plures domini jure vitœ ac necis quod in servos suos habebant abuterenlur, levissima de causa cvt etiam sine causa in eos immaniler sœvientes x; servis adversus

1 Romanorum crudelitatis in servos 1 de Ira, cap. 40. et de Clément. n° 18. suos exempla vid. apud Senec. lib. 3. | Juvenal. Salyr. 6. Tertull. de Pallio.

APPENDICE AU TRAITÉ DE LA PUISSANCE DU MARI. 39

dominos subvenerunt Imperatores. Ex Seneca enim discimusy prœposilum fuisse Magistralum 1 qui de injuriis dominorum in servos audirel ; qui et sœviliam, et libidinem, et inprœbendis ad viclum necessariis avariliam compesceret: de Benef., lib. 3, cap. 22. Pariter docet nos Suetonius Claudium Imperatorem, cum quidam mgra mancipia tœdio medendi exponerent, sanxisse,eos qui ita exponerentur Liberos esse; quod siquis necare quem mallet, quam exponere, cœdis crimine teneri. In vita Claud. cap. 25.

Non multo post Lex Pelronia etiam subvenit servis. Nam post Legcm Petroniam * et Senatusconsulta ad eam Legem pertinentia, don unis potestas ablata est ad bestias depugnandas suo arbitrio servos tradere. Oblato tamen judici servo, si justa sit dornini querela, sic pœnae tradetur. L. 11, § 2, Ad L. Corn, de Sicar., Modest, lib. 6, Regul.

Hadrianus servos a dominis occidi vetuit, eosquefus&it damnari per judices, si digni essent ; eos lenoni et lanistœ vendi veluily causa non prœstita ; ergastula servorum tulil : ut refert Spartianus, in Hadrian., cap. 18.

Pariter Ântoninus Pius dominorum injurias advenus servos vindicavit.

Hinc Gains : Sed hoc tempore nullis hominibus qui sub Imperio Romano sunt, licet supra modum et sine causa legibus cognita in servos suos saevire. Nam et constitutione divi Antonini, qui sine causa servum suum occident, non minus puniri jubetur quam qui alienum servum occident. Sed et major asperitas dominorum ejusdem Principis Constitutione coercetur. Sup. d* L. 1, § 2.

Nam Si dominus in servos saevierit, vel ad impudiciliam, turpemque violation em compellat; quae sint partes Praesidis,ex Rescripto Divi Pii ad AElium Marcianum proconsulem Betia;manifestabitur;cujusrescripti verba hœcsunt: « Dominorum quidem potestatein in suos servos illibalam esse oportet, nec « cuiquam hominumius suum de trahi. Sed dominorum interest, ne auxilium « contra sœvitiam, vel famem,vel intolerabilem injuriam, denegelur bis qui « juste deprecantur. Ideoque cognosce de querelis eorum qui ex familia Julii « Sabini ad Statuam * confugerunt : et si vel durius habitos quam aequum estt a vel infamî injuria affectos cognoveris, veniri jubé ; ita ut in potestate dornini « non revertantur. Qui si me* Constitution! fraudem fecerit, sciet me ad mis - « sum severius executurum. »

Divus etiam Hadrianus Umbriciarn quamdam malronam in quinquennium relegavit, quod ex levissimis causis ancillas atrocissime tractasset. L. 2, Ulp., lib. 8, de Offic. Proeons.

Hoc jus confirmât Conslanlinus qui solam castigandi servos licentiam re- Hnquit, non etiam occidendi. Quod si servum dum eum castigat, dominus occident, prœcipit œstimari ex circumslanliis, an volunlatem illius occidendi dominus habuerit ' quœ voluntas non jyrœsumilur, si virgis aut loris usus est; secus si gravi fus le aut saxo. L. Un\cay Cod. de Emend. serv.

1 Intellige Praefectum Urbi*, ut videbimus ad titulum, de Officio Prœfecii Urbij lib. 1, lit. 12. An autem Augustus banc curam Praefecto mandavent , ut putat Lipsius ad hune Senecae locum,analiquis ex Successoribus ejus, non liquet.

* Hœc Lex est Petronia Cœsonia :

Petronio et Caesonio Consulibus lala anno U. C. 814. Petrus Faber censel legendum Post Legem Pœtiniam9 quam dicit Pœtinio et Aproniano Consulibus , temporibus Hadriani latam ; sed ejus sententia non videtur ulla probabili ralione juvari.

* Statua Principis erat asyhiin.

Page 1