‹ Œuvres de Saint François de SalesChapitre 56 sur 64 · BREFS DE SA SAINTETÉ CLEMENT VIII · texte numérisé non relu

BREFS DE SA SAINTETÉ CLEMENT VIII

Dilecto filio Francisco de Sales, Praeposito Cathedralis Ecclesiae Genevensis, CLEMENS PAPA OCTAVUS.

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

* Narravit Nobis vir religiosus Frater Spiritus, ex Ordine Capuci- * Vide Epist. xcm. norum, verbi Dei concionator, de tua pietate et zelo divini honoris, quod pergratum Nobis accidit. Idem autem quadam nostro nomine exponit, quae ad Dei gloriam pertinent quaque Nobis cordi sunt maxime. Tu fidem illi cumulatam habebis, perinde ac Nobis ipsis ; eamque diligentiam adhibebis quam a tua prudentia et erga Nos atque hanc Sanctam Sedem devotione expectamus ; tibique paterne benedicimus.

Datum Roma, apud Sanctum Marcum, sub annulo Piscatoris, die prima Octobris, anno millesimo quingentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus nostri anno quinto.

SvLviUS ANTONIANUS.

Revu sur le texte inséré dans le I°" Procès de Canonisation.

Dilecto filio Francisco de Sales, Ecclesiæ Genevensis Praeposito, CLEMENS PAPA OCTAVUS.

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

* Fidei Catholicæ studium et zelum salutis animarum servo Dei et * Vide Epist. xcm. in sortem Domini vocato plane dignum, in tuis litteris perspeximus ;

* Vide p. 370.

* Vide p. 371, not. (1).

et quid hactenus egeris in negotio illo de perdita ove ad Christi ovile reducenda, cognovimus.

Tuam, Fili, diligentiam et sedulitatem in Domino commendamus, et quamvis ea res, cujus felicem exitum valde optavimus, non mediocrem, ut scribis, difficultatem habeat, quia tamen Dei opus est, cujus gloriam quarimus et cujus misericordia atque auxilio nitimur, te propterea magnopere hortamur ne eam curam deseras, neve cesses quod semel inchoasti, Dei adjutrice gratia, urgere. Speramus enim quod /abor tuus non erit inanis in Domino.

Quod ad populos illos attinet, quos Catholicæ religionis restitutionem avide expetere significas *, id quidem perjucundum Nobis accidit ut ea de re scribamus in eam sententiam quam res postulat et tu admones *. Tu interea quod potes presta, Deo juvante ; et Nos tibi paterne benedicimus.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die vigesima nona Maii, anno millesimo quingentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus nostri anno sexto.

SYLVIUS ANTONIANUS.

Revu sur le texte inséré dans le I** Procès de Canonisation.

Page 1