LEO PP. XIII
Dilecti Filii, salutem et apostolicam Benedictionem.
Mirum profecto videri non débet, Dilecli Filii, quod Populus antiquitatis su8b ad miraculum ostentator, hujusque gloriaB in doctrinis moribusque retinentissimus,^ despectui habeat recentiores nationes earuraque sapientiam. Et, cum ignoret veram Religionem ipsi hominum Protoparenti revelatam a Deo fuisse, catholicam aversetur Religionem, quam non antiques pleniorem explicationem arbitratur, sed reœntis sapientiae commentum.
Qui igitur insitum hune mentibus errorem, perspicuis argumentis, depellere studeat, egregiam profeclo conferl operam submoTendo gravissimo obstaculo Evangelii propagation! objecte.
Gratulamur idcirco vobis, Dilecti Filii, qui usi doctis disquisitionibus prseterilo saeculo instituas ab altero e Patribus Societatis Jesu missionariorum munere functis iis in regionibus, novaque diligentia versatis Sacris Sinarum Libris, vetustorumque sapientum operibus, clara ex ipsis Yestigia duxistis do^matum et traditionum Religionis nostrse sanctissimdB ; quse doceant, eam jandui nunciatam fuisse illis regionibus et antiquitate sua longe excedere scripta sapientum, e quibus Sinaa religionis suse normam ducunl et documentum.
Obsecundet Deus proposito studiisque vestris ; quse si, superno affulgente lumine, sapientum mentes illustraverint^ regiam profecto sternent veritati viam, innumerarumque animarum saluti prospicient.
Id toto corde vobis ominamur, dum divini Favoris auspicem Nostraeque paternae benevolentiaa pignus Apostolicam Benedictionem vobis, Dilecti Filii, peramanter impertimus.
Datum RomdB, apud S. Petrum, die 12 Augusti 1878, Pontificatus Nostri, anno primo.