LEONIS D. P. PP. XIII
LITTERAE APOSTOLICAE
QVIBVS
B. ALPHONSO RODRIGVEZ S. I.
COADIVTORI TEMPORAL! FORMATO
SANCTOBVM HONORES DECERNVN1YR
LEO EPISGOPVS
SERVVS S E R V O R V M DEI
A D P E R P i: T V A M R E I VI E M 0 R I A M
Prooemium.
Cum vitam ac vices intuemur hominum, qui sanctilale claruerunt, divinae sapientiae lege fieri videmus, ut qui impcnsius humilitatem coluerint, eos et uberiori gratlae suae copia Deus augeat, et gloriae magnitùdine apud homines etiain illustret. Nain quae slttlta sunt mundi elegit Deus, ut confundat fortid... ut non glorietur omnis caro in conspectli dus... ut quemadmodum scriptum est, qui gloriatur, in Domino glorietur (i). lu quo ut hi magis proficiant, sapientissimo Deus consilio aerumnis eos adversisque rébus aifligi sinit, quibus omne elatioris spiritus periculum absit et cbristiana humilitas alliores radices agat.
B. Alphon«i virtutes commeadantur.
Atque haec quidam in beato Alphonso Rodriguez perfecta fuisse comperimus, sive inopina'am studiorum eius abruptionem. sive adversam deinde in rnercatura fortunam, sive gravissimas quas usque pertulii tentationes, sive permolestas, quibus fuit obnoxius, corporis infirmitates recolamus. Quo factum est, ut qui ad suam gloriam euucta creavit, hunillimo ac fiJelissimo servo admhabilem virtutum praestantiam, caeleslium charismatum spiendore fulgentium, contulerit, qua cum Sanctorum principibus merito comparetur.