‹ Vie d'Antoine Du PratChapitre 59 sur 71 · FIN · texte numérisé non relu

FIN

LETTRES DE JACQUES SADOLET, ÉVÊQUE DE CARPENTRAS, A ANTOINE DU PRAT, CARDINAL ET ARCIIEVÊQUE DE SENS.

i. Jac. Sadolet. cpisc. Carpent. Antonio Prato, episcopo sennonesi S. M. E. cardinali S. P. D.

Ouo tempore Romam à summo pontifice ex meâ Narrât mise-

*- . i i riam siiam et

ecclesiâ evocatus accesseram, eâ conditione eram pro- |ratuuturcquê

Antonio Pra-

fectus, ut constituas rébus moi muneris (eram enim d1gn»utefeptâ illi à consiliis, ut tu scis) liceret mihi ad meam ccclesiam reverti, et in eà die jam debitum, et nuper inchoatum Deo omnipotenti famalatum impendere. Quod et posteà feci optimâ pontificis voluntate, ità apto teinpore atque opportune-, ut facile appareretjusta et recta cupientibus libenter Deum opein ferre. Vigenti enim diebus ipsis ante sum elapsus, quam illa clades, hor-

liOS APPENDICE.

ribilisque calamitas lîrbi Romae incideret. Qua et si meœ quoque fortunée omnes dissipatse fuerunt : salus tamen mea, et libellas raihi incolumis retenta est. Mea igitur causa dolendum mihi non fuit, neque enim admodùm sum jacturâ rei familiaris commotus, alienam autem vicem quin dolerem humanitatis causa facere non potui. Gravi itaque mœrore et acerbissimis animi angoribus ex multorum mihi amicissimorum, acsummi prsecipuè pontifîcis incommodis fui affectus : quem ego (Deum immortalem contestans) virum bonum, eumdemque prudentem pacisque imprimis •amantem esse semper cognovi : verum aliquorum minime prudentium consiliis parùm felicem. Sed mihi ad meam ecclesiam jam reverso tua amplitudo proposita imprimis fuit. Arbitrabar enim mei ofilcii esse, meœque perpétuas erga te observantiœ, aliquid ad te scribere, ex quo et mea fidelis tuorum erga memeritorum memoria, et maximarum clarissimarumque virtutum tuarum admiratio tibi significaretur : egoque quod diù antè cupiebam, amplificatse dignitati tua3 gratularer : cujus ipse quoque pro virili meâ parte, si non adjutor (tua enim summa et prsestabilis virtus atque auctoritas meo adjumento non egebat) at certe conscius, et cliligens minister extitissem. Accidit autem propter mea plurima incommoda, maximasque omnium rerum dilïicultates, ut ab hoc scribendi officio usque ad hune diem fuerim retardatus. Gratulor igitur tibi, verèque et ex animo gratulor, quod hune istum amplissimi sacerdotii honorem ità es adeptus, non ut gratise ille datus, sed ut virtuti tributus fuisse videatur : ut in eo non favor, sed meritum, non muncris, sed prsernii ratio, non voluntas dantis, sed accipientis dignitas, fuerit spectata. Qui quidem honor in te collatus, mihi ipse honestior

4PPENDICB. /jOO

atqiye insignior multo videtur esse factus. Nara quod

ad honorem ipsum attinet, multi srcpe indigni illuin obtinuerunt. Sed haberb usum rerum maximarum, fugerc infamias et turpitudines, abstinerc alienis, justitiam colère, negociorum maximorum et curarum altissimarum auctorem esse sàpientem , ingenio, integritate, doctrinâque preestare, veri hi honores, vera ornamenta sunt.Quae cùm in te mea sententia permaxima sint, magis honori ipsi propter te, qua? tibi propter honorem ducimus gratulandum. 1 lie enim judicare tantummodô habet cjus hominis, in qnem collatus est, virtutem et dignitatem, in quo fallere sœpe est solitus. Tu vero elTecisti, non ut nunc demùm vere judicet, sed ut plus in te ctiam prœstare, quam in aliis promitterc possc videatur. Sed hase clariora, quam ut inulta egeant prœdicatione, parciùs attingenda sunt. Tantum à Deo immortali est postulandum, ut tibi istum honorem fortunet et perpétuas felicitati jubeat esse : quod nossummà cum benevolentiâetamore erga te eumdem ipsum Deum supplices deprecamur. De me autem ipso hoc tibi habeo dicere : cum tua erga me vetusta mérita gratà mihi recordatione in animo semper versentur, non posse me oblivisci quantum tibi debeam. Ita(}uelaboro dies ac noctes, ut aliquo modo possimin te videri gratus. Et quoniam cœterarum facultatem rerum fortuna mihi ademit, illud quod propriumest mihi ab Deo omnipotente donum, quod ego sacris literis et praBstantissimis disciplinis apprime deditus, colère scribendo nonnihil possum hominum de me et de ipsâ virtute benemeritorum memoriam : totum tuas laudi et amplitudini defero. Etenim hanc voluntateni meani si non fueris aspernatus, dabitur aliquandô nobislocus, ubi memorem me tuorum erga me meritorum et tu

ipsc agnoscas, et ventura postcritas intclligat. Valc amplissime patrone, et tuo patrocinio nos favere non desine. Carpent. vu idus sept, mdxxviii.

2. Jac. Sadolct, episc. Carpent. Antonio Prato, S. R. E. cardinali S. P. D.

comtnen- Ouia notum est meum erga tuam amplitudinem stu-

dat Antonio de *- .

Franciscuma™ dium, et increclibilis tui nominis observantia : ideô fit, alpirantem.^t ut cruidam hommes, de tua in me vicissim voluntate

ei procuret mu- -i

ckSrasïïcumcc" conjecturam facientes, cupiant tibi per me commendari. Quibus ego profecto hoc officium humanitati debitum non negabo : dum illud prius tester, in cunctis qua3cunque à te petiero, ità mihi cupere morem geri ; si ea tibi et facilia factu, et œqua atque honesta esse videbuntttr. JoannesFraxinus, guihas litteras tibi reddidit, civis est Avenionensis, in primis honestus et bonus, mihi autem et sua causa, et suorum necessariorum et cognatorum, quos ego mirifice diligo, valde charus atque jucundus. Is ad nostrum hoc vita3 genus, et ad sacerdotalem ordinem aspirans, cupcret ecclesiastica aliqua vectigalia consequi : quod dilïtcillimum sibi putat fore, nisi sacerdotiorum in regno obtinendi aliquam facultatem sit n'actus. Eam porro arbitratur se tua unius ope atque nuxilio consequi posse. Itaque eum tuaa bonitati, beneficentiaB, humanitatique commendo : ut per te, perque tuam gratiam ac benignitatem , optatum exitum votorum suorum consequatur. Quod faciliùs eiïi-

APPENDICE. Ml

ccre pôtéris, quocl et ipso mediocria postulat, et tua ctiam limitandi ac definiendi futufa est potestas. Ego, si hoc in illum beneficium meà commendatione adductus contulcris, non mediocri me ipsum beneficio abste afïectum esse arbilrabor. Erit enim heec significatio tua3 erga me voluntatis, non modo honori mihi et ornamento apud hasec nationes, sed animo etiam meo praccipuè grata : quippè qui fructum mese in te summsB observantiœ summique amoris non alium prorsùs quœro, quam amorem ipsum tuttm: quo ut perpetuo dignus sim, omnibus meis studiis atque officiis diligentissimè providebo : tuorumque erga me meritorum memoriam gratô semper recordatione prosequar. Tu ut nos diligas , habeasque in numéro tuorum omni animi cura et studio abste peto. Yale. Carpent. xv calend. marlii aidxxix.

). Jac. Sadolct, opisc. Carpent. Antonio Prato, S. II. E. cardinal) S. P. I).

Mea tuarum maximarum occui)ationum cogitatio scni.it An-

° tonio de Prato

facit, ut minus ggepe ad te litteras dem, quam cuperem. sfnemAqu^- Sed ubi nominis tui honor agitur, non puto me alie- ^H'i'e'iHi num ab officio facturum, si qua3 tuas dignitati conve- SS235S àtslnirc arljitrer, libéré ad te scribam. Sumus in maximo mœrore omnes, quibus rectus regendi ordo, et justitia cordi est, ex Cossinerii Aquensis prœsidis, viri clarissimi et sanctissimi morte. Qui his regionibus et populis abs

llïH APPENDICE.

te prœpositus, tanquam è cœlo nobis missus, novœ intcgritatis et justitiœ lumen quocldom omnibus ostcndebat : suamque propè inauditam virtutem cum tuâ maximâ laude et istius Régis admirabili gloriâ, laborc et vigiliis suis, omnium hominum tempori et commodo expositam habebat. Qui alieno sanè tempore nobis ereptus est : suo ipse profecto non mediocri bono, sed cum nostro gravi iucommodo. Quanquam ego eum de facie non noveram, verum ità se gerebat in eo munere, quod illi abs te commissum fuerat, ità œquitatem, veritatem, imbecillitatem, adversùs injuriam, mendacium, violentiamque protegebat, ac tuebatur, ut quotidiauis illius laudibus, et commemoratione clarissimorum operum calèrent aures mese, in quo egregia quaedam juncta erat commendatio nominis tui, cum incredibili cunctorum erga te benevolentia. Sic enim omnes judicabant ad tuas cœteras virtutes, quœ uno omnium ore celebrantur, prudentiam, gravitatem , integritatem, doctrinam, quae ità in te elucent, ut solus propè omnium hominum tantis curis et negotiis, qua3 gubernas, habeare par, hanc quoque accedere laudein dignam sapientiâ tuâ, ut non solùm per te, sed per alios etiam, velles populorum et gentium saluti ac tranquillitati esse consultum. Gùm enim cerneremus omnes, quam tu curarn suscepisses, ut optimus nobis rector pra?ficeretur : et tuam providentiarn de nobis agnoscebamus, et in te amore incredibili accensi ferebamur. Ac nostra quidem erga amplitudinem tuam voluntaseaclem futura est, eademque de tuis virtutibus opinio. Sed tu in quo spes nostrœ sitse sunt, cujus fiducia cuncti in tanto dolore aliquantùm acquiescimus ; per Deum ipsum immortalcm, qui ha3C facta et opéra in primis intuetur, qui te meritù voluit tanta potestate

APPENDICE. /l13

esse praeditum, ut istam tuam mcntcm tôt sapientiaâ thesauris refertam, ad publici boni curam totam conferrcs: ne descre nos, eamdemque adhibe auctoritatem et diligentiam, quam adhibuisti anteà : ut similis nobis prœses justus, ac gravis, toque imitator disciplina! de integro praeponatur. Quod cùm feceris, non magno tuo labore maximam es consecuturus apud Deum gratiam, apud homines laudem. Nos quidem qui, tui toti sumus, et tuo nomini, famae, honorique preecipuè dediti : quantum erit in nobis, non sinemus hujus tui tantiactam insignis beneficii praîdicationem, neque nunc silentio tegi, neque apud posteros mutam esse. Vale. Garp. Pridiè nonas julii. mdxxxi.

4. Jac. Sadolct, episc. Carpcnt. Antonio Prato, S. M. E. cardinali S. P. D.

Ouœ tua fuerit humanitas in excipiendo Paulo meo, , Agit gratias

<■ L Antonio (lel'r.n-

cùm is salutalum ad te meis verbis venisset ; quanta sâ«i.Vie°o vm>"

raliter ab eo

declaratio ejus benevolentise, quam erga me suscep- f^Ocom1

.p. memorat de

tam habes , eo referente narranteque cognovi. rro «j ^fp^quà, quidego dicam? habere me gratiam tibi? habeo equidem. Sed quid istud est, tantis jam à te beneficiis acceptis? An me relaturum eam aliquandô? Quis audeat hoc loqui? aut quis non intelligat, sicut ad solis lumen lychni igniculum, sic ad virtutem, ad amplitudinem, ad auetoritatem tuam, meas omnes fortunas nullius esse momcnli? sed ne ego plané ingrates sim,

uientario.

Ulli APPENDICE.

si non agnoscam , et cui, et quantum clebeam , audebo nimirùm agere tibi gratias, atque cas quidem quantos possum maximas : te vehementcr deprecans, ut tua illa prssstans atque eximia erga me humanitas, qua me tibi in perpetuum obstrinxisti, hoc etiam addat ad reliqua plurima bénéficia cumuli , ut meam hanc gratiarum actionem in bonam partem accipiat : meumque memorem, et gratum animum approbet, etiamsi pares mese voluntati effectus non sequantur. Id quod me à sapientia, et ab animi tui rcquitate spero jam impetrasse. Ego hoc tempore versor in opère omnium diiïicillimo, ut divi Pauli epistolam interpréter ad Romanos. Cujus operis cùm primum quoque librum confecissem (nam in très libros tota divisa commentatio est) forte iter hac habuit amplissimus vir collega tuus Franciscus Turnonius, cogriîtâque meorum studiorum ratione, cùm me multum ut perseverarem hortatus est, tùm illud petiit ut simul atque hune primum perfecissem librum, ad eum statim mitterem : quod idem posteà per litterasnon destitit postulare. Id ego nunc feci : misique ipsum volumen examinandum omnium doctorum judicio, qui modo sequitatem animi cum doctrinâ habeant conjunctam. Nam quod ad me attinel, paratus ad utrumque sum, et probari, et reprehendi. Quœ etiam reprehensio si fuerit justa, mihi futura est utilior: quandô per illam melior et consideratior tiam. Ha3c ego ad te scripsi, magis ut ne quid mearum rerum tibi essetignotum, quam utaudeampostulare ut hase legas. Q use etiam gi non indigna, attamen incommoda sunt tuis gravissimis et maximis occupalionibus. Mihi tua salus, dignitas, amplitudo, ità est cordi, ut Dcuni optimum maximum quo ista omnia tibi tueatur, quotidie que ad secundiores provehat eventus, rogare non

APPENDICE. /l!5

desinam : quod sit virluti ei bonis moribus ac legi*bus, sanclrcquc fidei catholicœ, cum tua insigni lande, commodo semper atque cinolumenlo. Yale. Pridiè calcnd. octob. mdxxxij. Carpcul.

5. Jac. Sadolet, episc. Carpcnt. Antonio Pralo. S. R. E, cardinali S. P. D.

G rnt In m hn-

Cùm Lugduni fuissem, spocicmque illam in te summi bStl

. . ! . Prato pro u>s-

et praecellentis vin, de qno tam multa absens audie- H™°^° dàte0ri

ram, îpseque plunbus in rébus ita esse eognoveram, regemammum

1 1 l commémorât.

oculis meis praesens subjecissem , fuissemque eam mngnâ meâ cum voluptate, nec minori cum admiratione contemplatus: proptereà quod voluptaiem mihi meus in le perpétuas amor, singularisquc observantia, admirationem verô sapienliœ et virtulis base magnitude aflerebat : possum tibi confirmare, post meum illinc discessum, memoriam lui semper mihi in anime ità versatam esse, ut, non dies neque noctes, mea de te cogitatio, et cura aliquid conandi , quo pro tuis plurimis erga me beneficiis gratus in te esse inlelligerer, ullo modo rcquiesceret. Etsi enim superioribus temporibus tu nunquàm destitisti de me benemereri, tuamque ego in meis rébus omnibus, qua3 ope et auxilio tuo eguerunt, benevolentiam erga me , humanitatem, liberalitatem sum expertus : tamen hoc récente facto, quo mihi dedisti praeclarum apud Regem, tui de me judicii testimonium : idemque detulisti, ac de optimi Régis voluntate mihi es

/jlG APPENDICE.

pollicitus: si Regem, etRegiam colcre et sectari vellcm, amplissima mihi fortunœ prœmia non dcfutura. Hoc inquam tuo prœstantissimo mérita, quo nullum majus à tanto et tali viro ne optari quidem potest, ità sum ad omnem benevolentiam et studium colendi tui ac venerandi nominis incitatus, ut ne si vitam quidem pro te effundam, vel parvam partem tuorum meritorum videar consecuturus. Quanquamenim diù est, quod ego amplitudinem tuam et colo, et diligo, omnique honore atque observantïâ prosequor, multisque ttuis erga me bencvolentiœ significationibus summè devinctum me atque obligatum esse sentio : tum autem de gravitate, doctrinâ, sapientiàquc tuà, ità existimo , ut nullum propè exemplum taie, hominis rerum molem maxiinarum tantà facilitate prudentiàque moderantis, ne antiquis quidem temporibus, putem extitisse : tamen illud de te judicium commune mihi cum multis semper fuit. Hoc vero quod praecipuè ac propriè meum est , quo tibi sum tantà et tam insigni tua humanitate obstrictus, sic me et cepit, et incendit, ut prorsùs mihi necessario confitendum sit, neque ad referendam tibi gratiam aliquas opes meas, neque verô ad commemoranda verba ulla suppetere. Et quoniam arbitror ad meum officium pertinere, ut tibi respondeam, de eo, quod tu mecum locutus es; agamque, quoquo modo possum, tamen gratias. Quorum alterum tune propter brevitatem temporis mihi non licuit : alterum nunquàm plané licebit sic facere ut debeo : de eo primùin dicam, quod ad sectandum Regem pertinet : cui equidem sum toto animi mei studio addictus. Sed ut hanc vitam abjiciam pacatam, atque tranquillam, in quam ego, veluti in portum, ex magnis ipse quoque negotiis et, agitationibus, tanquàm ex fluctibus me recepi : non casu neque

fortuitu, sed côiisilio certo, datâque operâ; nequaquàm

id viderctur aut constantiœ mea?, aut venons vitœ utilitatibus convenire. Non enim in opibus prsecipuè, nec in divitiis, nostra posita benè agendas vitae ratio est: sed in eis magis studiis et actionibus, qua3 et prassentem nobis jucunditatem pnebent, et futuram immoftalitatem pollicentur. Quod tu summus omnium et prudentissimus vir, in te ipso facile potes recognoscerc. Sed et si quieta vita ha?c, illi alteri vitœ difficili et ncgotiosas prœponenda multùm est : tamen cum incidant interdum tempora, ut officium cseteris rébus sit antevertendum, nec possit aliter virtus et veritas rite conversari, nisi labor aliquis , negotiumve suscipiatur : si quod eveniret tempus ejusmodi, quo magna res aliqua Régis nostri, magnave gloria ageretur, si modo ci ego muneri viderer esse idoneus : et si ea res cum fide et dignitate tractanda esset : in quo utique video errare et decipi communem vitam , quae versutns et varias gerendarum rerum rationes, il Ils rectis et prudentibus actionibus anteponit. Si talis, inquam, actio, ac taie offerctur tempus, non denegarem Régi nostro profecto operam et fidelitatem meam. Neque cùm id facerem, viderer mihi ad hoc jam suscepto génère vitse desciscere : id enim certè nunquàm sum facturus. Sed officio tantisper me judicarem fungi, unaque aliqua in actione ci Régi deservirem, cui me omni honestâ ratione, et propter potestatem ejus, et propter virtutem atque humanitatem, esse subjectum decet. Sed neque hoc ut contingat, optandum mihi est. Cupio enim rationes et concilia omnia Régis ità faciles cursus habere, ut non sit opéra aut industria cujusquam admodùm requirenda. Et tamen si contingeret, non tantam in me ingenii vim agnosco, ut non mnltos Rex habiturus sit, quam ego

sum, magis idoneos. Quamobrem hâc tibi mente et vohmtate meà satis exposità, redeunclum mihi ad id, est quod est omnium longé difiicillimum ; quo pacto tibi gratias agairi. Quod si autem non tam ampla auctoritas, aut mérita erga me mediocria saltem forent, conarer aliquid profecto, et aliquam partem gratise exequi me posse confiderem. Sed cùm et amplitudo tuœ dignitatis, et benignitas in me tua omnem meam agendi loquendique facultatem longé superet : peto à te, ut meum amorem erga te, et fidem et pietatem, qua3 nunquàm posthac à tui mihi venerandi nominis assiduo cultu, incredibilique observantià abfuturà est, pro aliquà parte gratiœ recipias. Quod si ea studia, in quibus quotidiè versor, aliquid forte aliquando habebunt auctoritatis : dabo operam profecto, ut quanquam tuum prseclarissimum nomen meis ipsum scriptis multù plus luminis allaturum sit, quam ipsimea scripta, meum tamen de te, tuisque prsestantissimis virtutibus juclicium apud posteros appareat. (^uod non ideo scribo, quod magnam tibi rem polliceri mihi videar : sed quo tu magnam meam erga te intelligas esse voluntatem. Vale. Carpent., V idus julii mdxxxiii.

(Jacobi Sudotcti opéra, apud Seb. Grijph. Lugduni, 1550.)

Page 1