MISSEL
XIV® SIECLE. Missel de Montmajour, folio 220.
HuGONis Abbatis Clun. Offm. Venite benedifti patris mei, percipite regnum alléluia, quod Tobis paratum est ab origine mundi, alléluia, alléluia, alléluia. Ps. Esurivi enim & dedistis mihi manducare, sitivi & dedistis mihi bibere(i).
Colleâta. Excita Domine in ecclesia tua spiritum cui beatus Hugo abbas servivit ; ut eodem nos replente studeamus amare quod amavit & opère exercere quod docuit. Per Domn. ejusdem.
Ep, — Beatus vir qui inventus est.
In ebdomada pascbe prêter diem sabbati ^. Domine prevenisti eum in benediftionibus.... f, Vitam petiit.
Alléluia. Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu dum loqueretur in via (2). — Alléluia. Confitebuntur celi mirabilia tua dfte ; etenim veritatem tuam in ecclesia sanftorum.
Prosa (3).
Superne mat ris gaudia
representet ecclesia.
Dum festa colit annua,
suspirat ad perpétua.
In hac val le miserie
mater succurrat filie.
Hinc célestes excubie
nobiscum stent in acie.
Mundus, caro, demonia,
diversa monent prelia.
Incursu tôt fantasmatum
turbatur cordis sabbatum.
Dies festos cognatio
simul hec habet odio, Certatque pari fédère
pacem de terra tollere.
Confusa sunt hic omnia,
spes, metus, meror, gaudium.
Vix hora vel dimidium
fit in celo silentium.
(i) Le désir de rappeler les aumônes de saint Hugues ne suffit pas à excuser le choix de ce texte évangélique pour le mettre à cette place, où il faudrait un psaume, dont le Venite henediûi doit être l'antienne. Le missel de 1523 corrige sur ce point ceux du quatorzième & du quinzième siècle en mettant, comme le missel romain : Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra, (Mercredi après Pâques, date de la mort de saint Hugues.)
(a) Cet alléluia était emprunté à la messe du lundi de Pâques, où il correspondait à révangile des disciples d'Emmaùs.
(3) Le missel de 1523 laisse cette prose au commun des abbés, & lui substitue pour la f^te de saint Hugues celle qui commence par les mots : Personemus solemni gaudio, imprimée dans la Bibliotbeca Cluniacetisis,
Qyam felix il la civitas,
in qua jugis solemnitas.
Et quam jucunda curia
que cure prorsus nescia.
Nec languor hic nec senium,
nec fraus, nec terror hostium ; Sed una vox letantium
& unus ardor cordium.
Mirantur & deficiunt
in illum quem prospiciunt ; Fruuntur nec fastidiunt,
quo frui magis sitiunt.
illic cives angelici
sub hierarchia triplici ; Trine gaudent & simplici
se monarchie subjici.
Illic patres dispositi
per dignitatem meriti ; Semota jam caligine
lumen vident in lumine.
Hic sanftus cujus hodie
celebrantur solemnia Jam revelata facie
regem cernit in gloria.
Illic regina virginum,
transcendens culmen ordinum Excuset apud dominum
nostrorum lapsus criminum.
Nos ad sandorum gloriam
per ipsius suffragia, Post presentem miseriam
christi perducat gratia. Amen.
Evang. — Ego sum vitis vera & pater meus agricola est.
Offert. — Repleti sumus mane misericordia tua ; & exultavimus
& deleétati sumus alléluia.
Secret. — Sacrificium nostrum dne quesumus beati hugonis pre-
catio sanfta conciliet, ut cujus honore solemniter exhibetur,
meritis efFiciatur acceptum. Per.
Comm. — Ego sum vitis vera & vos palmites ; qui manet in me
& ego in eo, hic fert fruétum multum, alléluia alléluia. Poste. — Supplices te rogamus, omnipotens deus, ut quos donis
celestibus satiasti, intercedente beato hugone abbate perpétua
proteftione custodias. Per.
folio 225 v°. — TRANSLATIO PII PATRIS HUGONIS.
Int. — Protexisti me Deus a conventu malignantium. Alléluia. —
Exaudi Deus orationem meam . . .
Collect. — Adjuva nos deus per intercessionem beati hugonis ab-
batis, gratiam nobis tribuens in presenti & gloriam in futuro.
Per . . .
Epist. — Beatus qui inventus est sine macula. Alléluia. Justus germinabit sicut lilium . . . Alléluia. G)nfitebuntur celi mirabilia tua . . . Prosa. — Viftime Paschali laudes.
Evan. Ego sum vitis vera . . .
Off. — Repleti sumus mane misericordia tua . . .
Secr. Haec domine placationis oblatio quam in honore beati hu-
gonis abbatis oiferimus, & te nobis placatum obtineat & tue
placeat pietati. Per . . • Corn. — Ego sum vitis vera & vos palmites . . . Postcom. — Ecclesiam tuam domine beatus hugo abbas tibi red-
dat acceptam ut in fide tui nominis perseverans, ad glorie tue
transeat visionem. Per . . .
Extra paschaîe officium :
Intr, — Justus ut palma ....
Grad. — Domine prevenisti eum . . .
Alléluia. Justus germinabit. — prosa. — Superne matris gau-
dia.
Evang, — Dixit Simon Petrus : Ecce nos reliquimus omnia. Offert. — Justus ut palma florebit.
Comm. — Beatus servus.