‹ Vie de sainte Colette, réformatrice des trois ordres de Saint-François, en particulier des pauvres filles de Ste-Claire, par le R. P. Sellier de la Compagnie de Jésus, A. M. D. G. Seconde partieChapitre 77 sur 110 · PIUS EPISCOPUS · texte numérisé non relu

PIUS EPISCOPUS

Servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam.

Proemium. ù

$. 1. Sponsam Christi Ecclesiam vidit in spiritu regius Psaltes a dexteris ejus adstantem veluti reginam in vestitu deaurato cireumdatam varietate. Vere enim virtutum omnium germina, quæ nonnisi in Catholica succrescunt Ecclesia, pretiosam, ornatissimamque vestem ejus efficiunt, diversæque sanctitatis species, quæ in membris ejus effulgent, vestem ipsam mira circumdant atque exornant varietate. Sunt hæc in primis invicta martyrum fortitudo, constans pœnitentium perseverantia, modesta viduarum pietas, intacta virginum pudicitia, multiplicesque aliæ aliorum fidelium virtutes, quibus bonum certamen ceriantes, et cursum suum consummantes, demum ad cœlos in æternum cum Christo evolant regnaturi. Sed quoniam quo infirmior est pugnantis conditio, et imbecillior sexus, eo majus est vincentis meritum, decet sane, ut nostra etiam crescant gaudia, dum, dives in donis suis, Deus, cælestis gratiæ prodigia in virginibus, licet minus firmis sint viribus, ostendere non cessat, et frigescentem mundum perspicuis sequioris sexus exemplis ad perfectam charitatem, viriutisque culmen per omnes ætates excitat, atque

1m lit, pel ñe

De præstantia vite regularis.

$. 2. Etsi autem prudentum virginum choro omnes virgines illæ adnumerandæ sint, quæ sub regularis di-ciplinæ suavi jugo non secundum carnen ambulantes, sed spiritu facta carnis mortificantes, uni sponso Christo placere studuerunt ; peculiaribus tamen laudum præconiis dignæ sunt illæ, quæ supra sexum fortes, divinoque spiritu ferventes, ad novum aliquem sanctimonaum ordinem condendum, aut, quod proximum est, antiquum jam conditum ad veteres leges, sanctioremque vitæ spiritualis semitam, quam ipsæ avide arripuerunt, et feliciter cucurrerunt, aliis tenendam, et secuturis temporibus continuandam actionum quoque suarum exemplis præmonstrarunt.

Generales laudes præclarissimæ Virginis.

$. 3. Inter has sæculo decimo quinto ineunte insiguiter excelluit præclarissima virgo Beata Coleta, quæ cum in tenera ætaie se, suamque voluntatem cum terrepis omnibus oblectamentis, Deo in holocaustum obtulisset, divini amoris igne inflammata, charitate m proximos flagrans, ut concilia evangelica plenius exequeretur, Tertio-ordini S. Francisci nomen dedit, ejusque regulam professa est. Dum in salutem animæ suæ impense incumberet, omnesque perfectionis religiosæ virtutes in se exprimeret, corpus jejuniis, atque asperrimis afflictationibus maceraret, omnia ad gloriam Dei ageret, et referret, a Spiritu-Sancto, qui ubi vult spirat, non obscuro instinctu ad reformationem ordinum S. Francisci se vocari sensit. Illa quidem præ humilitate tantum onus subire detrectatat, sed prodigiis oœælestibus incitata re-

Page 1