ET RÉPONSE DE CELUI-CI
Inédite , publiée d’après le manuscrit D 38 , bibliothèque de l’Athénée de Turin , folio 69 verso.
A. pater PetTo de Vineis filio. Inter vos et me, filii, licet induxeritis otia calamis ut triumphalibus auspiciis sub divo Cesare vacaretis, adtamen, si non fallor, ad ea scripta restringitur quae vel in tractatum exiliunt, vel effluunt in commentum. Sic itaque nil vetitum agitur, si mutuis affectibusaiterabalteronostrumaliquando salutetur, saltem ad hoc ut confortetur pater de prospero statu filii , et certificetur filius de valitudine patris. Aliquot namque diebtis morbum quo crucior, ad id coegit discrassia , quod jam vivis posthabitis inter mortuos tabescebam, donec sub quodam susurro levis aura perflaret, gloriosam illam victoriam redolens, quae tropheis rivalibus subegit rebelles. Super hiis autem quae prima fama celebris profudit organa verilalis, redditus sum liber ex mortuis; fremitus in mequievit languoris, et melioris status jugiler conva- Iescit successus
A. patri Petrus de Vineis filius (responsiva). Si familiarem filii manuin, pater, habere desideratis ad literas, philosophari desinite, deponite Tullium, et rhetoricae modulos relegate. Scio tamen quod impossibile flagito, quod sublimilas montium tacta non fumiget, nec petita
cordibus cithara digitis organizet; verum potest simplicioris scriptoris officio redimi peregrinasimplicitas quam vobis innata sublilitas non admiltit. Dum ergo profunditatem putei vestri metior, et haurire desidero, funiculus déficit, et sic ad marginem putei sitiens hydria necessario revocatur. Fréquenter apposui manum ad calamum ut patri rescriberem, sed dum ejus scripta considéra, de rescribendo despero. Haec est occupatio vera, quae scribentis ingenium hactenus et non dexteram occupavit. Inter tôt namque vicissitudines negotiorum et temporum, saltem horae modicae scripturae subjecta laudabilis non defuisset habilitas, si mentis egenae débilitas non fuisset; nec ad tam sublime patris examen inflatam aut rudem mitti decebat epistolam, quam justo postmodum concepto judicio contempni per consequens fiiius crederet. Gerte nec profuisset hujusmodi literam destinare, quae dum tanti lectoris indignam inspectione se redderet, in sui solummodo visa principio abjicienda potius quam legenda despectivis oculis censeretur. Nec tamen ex hujus presenlis epistolae pater obstupescat audacia, quae vestes non deferens nuptiales et rhctoricae nuda coloribus auditorii vestri ostium propulsât impudens. Praemisit enim hanc simplicem sequentium literarum futura simplicitas ut temporis a vobis edicti veniam et acuti remissionem examinis impetret, cui si securus conceditur aditus, strata frequentior aliis subsequetur. Inquietare praeterea nimis frequentibus et familiaribus literis quietem patris et domini fiiius verebatur, priusquam oblata securitas familiaritatis audaciam tradidisset. Stans (?) igitur securus et simplex, nullam incurrere metuens ex securitate superbiam vel ex simplicitate contemptum, patris jussionibus hilaris et libenter obediam, ut in conspectu serenissiini principis de ipso serenam, cum licet et expedit, faciam mentionem; quod hactenus etiam, novit Altissimus, fa-
ciebam injussus, fldei veslrae constantia suggerente matcriam, et circa vos benivolentia Cesaris audaciam ministrante '.
LETTRE DE PIERRE DE LA VIGNE A SA MÈRE SUR LA MORT DE SON PÈRE, DONT IL REGRETTE DE N’AVOIR PU RECEVOIR LA DERNIÈRE BÉNÉDICTION. IL Y FAIT MENTION DE SON FRÈRE , DE SA SŒUR , DE SA FEMME ET DE SES FILLES.
Imprimée dans Pétri de Vin. Epist., lib. IV, cap. xm. — Collationnée avec les manuscrits 202 fonds Notre-Dame , et 455 fonds Saint-Germain-Harlay. Ces manuscrits portent en tête de la lettre : « Carissimq matri sue domine M. notariés P. consolationem in Domino». Ce qui parait une simple réminiscence du n° 3 , car il est impossible d’admettre qu’au moment de la mort d’Angelo de la Vigne , Pierre ne fût encore que simple notaire.
Expectabam filiali zelo de domo paterna recipere nova salutis et gaudii, quibus recrearetur animus castrensibus negociis occupatus; ineratque inihi sollicitudo continua aUquem de compalriotis meis videre nuncium bonum venientem de regione longinqua, qui vitam parentum doceret lilium, de salute conjugis et natarum patris laetificaret afîectum. Meam verumtamen expectationem moestus patris funeris rumor adveniens veheinentius conturbavit, expectata sustulit gaudia, meque totum dédit fletibus et lamentis. Dolebam namque per quem existentiam sumpsi patrem, meis votis ademptum, sed justi causa doloris mea viscera relorquebat, quia ubi creditrix natura inaturatos dies suos breviare disposuit, palri non assistèrent in ultimis laboranti, ut migraturum patrem fdiali aspectu reficerem et qui paternae senectutis baculus fueram, paternum extremae munus benedictionis ac-
1 A la marge du manuscrit se trouve une note que nous renonçons & déchiffrer et à interpréter convenablement.
cipiens, pias patris obeuntis manus supra caput meum flebili devotione tenerem , ac deinde paterno feretro xnatri praevius exsequiis patris filius obsequiosus adessem. Cumque non fuerit hoc permission, ut matris fletibus una cum conjuge et filiis sociarer, auditis tamen cursus paierai rumoribus, efïusis laclirymis et corde turbato defuncli animam orationibus piis amplectens, in eleemosinarum erogatione Domino commendavi, vacans intérim lachrymis et moeroribus, donec per dominos et amicos meos piis monitis revocatus, in vita ac salute veslra potissime respirarem, dum mihi fuit recta moderatione propositum quod secundum ordinem et beneficium naturae, paler utroque superstite filio, visisque filiis fiborum, exigente maturitate temporis, in manibus vestris, conjuge meisque filiis pro me pâtre praesentibus, in quibus meam poterat iinaginari praesentiam, diem clausit extremum, bonum post se famae testimonium relinquens, et secum gerens individuos comités, bonorum testes operum quae patravit, ab infirmitate continua quam passas fuerat transmigrando. Verum, quia me decet una vobiscum suae animae reminisci, et consolationem ad invicem in Domino reportare, vestram maternitatem et sororiam dilectionem deprecor et exhortor, quatenus tu, mater, una cum filiis, tuisque nepotibus, quorum omnium vitam apud Dominuin tuis procuras orationibus et salutem, in Domino consoleris; ut nos quoque, frater et soror, qui tua post patris obilum benedictione fovemur, moerore deposito, qui nullam defuncto videtur utilitatem afïerre , et nobis superstitibus salutis posset impedimenta praestare ac anxielatem renovare continuam, alterna recreationc consolationis ornamenta sumainus; ut hinc inde mutuis literis aura confortationis aspiret, et in domo nostra omnium dolore ac luctu remolis, optaia vigeant communis auspicia sospitatis.
LETTRE DE PIERRE DE IA VIGNE A SON BEAU-PÈRE ET A SA BELLE- THÈRE, POUR LES CONSOLER l)E LA MORT PRÉMATURÉE DE LEUR FILS. IL Y PARLE DE SA FEMME ET DE SES FILLES, QUI DOIVENT ÊTRE POUR EUX UN SUJET DE CONSOLATION.
Imprimée dans Pétri de Vin. Epistol., lil>. IV, cap. xiv. — Collalionnée avec le manuscrit 455 fonds Saint-Germain-Harlav , et le manuscrit 8390 de Middlehill, oii se lit celte rubrique : « l’etrus de Yinca E. vicino suo et P. uxori ejus de morte N. lilii eorum et cognati sui ».
Soccro et socrui suis domino L. et dominae A. P. de Yinca, etc. Cum pervenerunt ad audientiam meam nova de obitu N.* dilecti iiüi veslri, cognati mei, tactus dolore cordis intrinsecus dolui et condolui valde vobis; utpote qui bonum de ipso fratrem amisi, et lumen oculorum vestrorum a luminibus vestris anxior in eo fuisse sublatuin. Flevi quoque prae dolore nimio; oculi mei faciem lachrymis inaduerunt, quod uxori et liliabus meis tain dilectum collateralem dccessisse cognovi, qui absentiam meam una vobiscum commorans supplere poterat, ad consortis meae solatium et natarum. Continualis ergo in ejus memoria diebus pluribus fietibus et dolore, vidi quod frustra dolebam et quod redimere non poteram mortuutn efTusione continua lachrymarum, meditatus potins ipse mecum , quod cum sortis humanae debitum solverit, licet fatali casu et mutato ordine parentum vota turbaverit, et dies nequiverit protrahere longiores , sui mcinoriam, quam sors amara peremit communibus dimisit intercessoribus adjuvandam ; utcujus vita nos carere contigit, pro eo teneamur ut vivat potius orare quam
1 Cette lettre remplace ici le nom du défunt , nom qui serait Sejiedictus d’après d’autres manuscrits.
flerc. Venit enim vobis et mihi quem filium fere assumitis, fllii vestri quem sortis aftinitas mihi charum fecit , mors ipsa potissimum deploranda, quod se dulcibus annis immiscuit, et juventutis florem morsu diro praescidit. Quiavero dispositioni divinae obviari non potest, et animam ejus debemus et possumus eleemosynis potius quam lachrymis adjuvare, cum nec nos deceat in dolore modum excedere praelaxatum , ne nomen Doinini qui dédit et abstulit exasperari contingat, supervacuis intabescendo doloribus; quanquam non possim paternum et malernum in discessu tam dilecti filii revocarc dolorem, quem vestrae sperabalis dimittere superslitem sepulturae; audeo tamen filiali vobis devotione suggerere quatenus vobis, mihi et uxori ac filiabus meis quac vestrae surit, paterno con9ulentes affectu, quantum propler sortis humanae debitum et labilem conditionem mortalium, moerorem vestruin moderari potestis, vestrae ac nostrae velitis providere saluti; cum in superstitibus lilia et neptibus vestris, me quoque, qui vitam et consolationem vestram plus filio, si dicere liceat, diligo et affecto, possitis plenarie consolationem accipere pro defuncto; quem si modo quolibet redimerc valercmus, non parceremus laboribus aliquatenus vel personis. Scd ubi a nobis irrevocabiliter estademptus, et orationum nostrarum auxilia praestolatur, in superstitibus consolatione recepta, suspiria et flelus vestros ad orationum subsidia convertatis; illud inter humana desideria solalium liabiluri quod pro honesto sui gestu et continenlia, per quam se omnibus praestitit diligendum, bonam sui recordationem post fata dimisit.
N 01 28 et 29.
LETTRE D’üNE DAME VEUVE A PIERRE DE LA VIGNE, POUR LUI RE- COMMANDER SON FILS NICOLAS ET SES AUTRES ENFANTS, AVEC