X.
GERSON’S TRACTATUS.
JOANNIS GERSONII
Doctoris & Cancellarii Parisiensis
TRACTATUS,
CONTRA
ROMANTIUM DE ROSA,
Qui ad illicitam Venerem & libidinosam amorem utriusque status homines quodam Libello excitabat.
Matutino quodam tempore paulò antequàm evigilasset igneum meum cor, mihi visum est volare pennis & aliis diversarum cogitationum de loco uno ad alium, ad Curiam usque sanctæ Christianitatis; talem quidem, qualis esse solet. 5 Illic erat Justitia Canonica & legalis, Throno æquitatis insidens, sustentata hàc Misericordiâ, illàc verò Veritate. Justitia manu sua dextra sceptrum tenebat remunerationis, levâ verò scindentem gladium punitionis. Oculos habebat vivos, honorabiles, & matutinâ stellâ, immò verò sole ipso splendidiores. Pulchra 10 erat ejus societas; ex uno enim latere sapientissimum suum erat Consilium, & in circuitu universa nobilis sua Societas, militia & omnium virtutum Baronatus, quæ filiæ sunt propriæ Dei & liberæ voluntatis, ut sunt Charitas, Fortitudo, Temperantia, Humilitas, & aliæ in magno numero. Caput Consilii, & veluti 15 miles, subtile erat Ingenium, firma societate Domini Rationi sapienti junctum. Secretarii ejus erant Prudentia & Scientia. Fides bona Christiani, & Sapientia divina, atque coelestis de stricto, seu secreto erant Consilio. In auxilium earum erant Memoria, Providentia, bonus Sensus, & alii complures. Eloquentia 20 Theologica, quæ mediocris & temperati erat sermonis, se Curiæ gerebat Patronum, sive Advocatum. Causarum Promotor Conscientia nominabitur; nihil enim est, quin ipse sciat & deferat. Cum sic delectarer, magna quidem admiratione, omnem 25 pulchrum ordinem Curiæ istius Christianitatis & Justitiæ jus tribuentis contemplando: vidi (ut mihi videbatur) Conscientiam exurgere, quæ ex officio suo Curiæ causas promovet, cum jure, quòd se Magistrum gerebat Requestarum. Conscientia in manu sua, & in sinu suo multas habebat supplicationes. 30 Inter alias erat quædam, cujus singula memoriæ teneo verba, quæ continebat miserandam querimoniam pulcherrimæ & purissimæ Castitatis. Quæ quidem Castitas nunquam dicere voluit, aut cogitare aliquam turpitudinem, nec immunditiam.
Justitiæ legali, locum Dei in terra tenenti, & universæ 35 Curiæ suæ religiosæ, devotæ & Christianissimæ supplicat humiliter, & conqueritur Castitatis legitima vestra subdita, ut remedium ponatur, & brevis provisio de intolerabilibus forefactis, quæ mihi intulit, necdùm inferre cessat, quidam fatuus, Amator appellari volens. Et hi sunt Articuli.
40 Articulus Primus.
Fatuus hic Amator omnem adhibet conatum, ut me de terra expellat, quæ innocens sum, & bonas meas custodes, quæ sunt Verecundia, Pudor & Damnum, quod quidem Damnum bonus est janitor, quæ nec auderent nec dignarentur concedere 45 unicum quidem turpe osculum, aut dissolutum aspectum, aut attrahentem risum, seu verbum leve. Et hoc facit per maledictam quandam vetulam diabolo pejorem, quæ docet, monstrat, & adhortatur, qualiter juveniles virgines omnes corpus earum vendere debent citò, & charè, absque pavore, & sine 50 verecundia: nec magni pendant fallere, aut pejerare, modò semper aliquid inde assequantur. Nec curant, aut damnum aliquod judicant, si festinent se citò prosternere, intereà dùm pulchræ sunt, omni turpitudini, & carnalitatis immunditiæ, sive Ecclesiasticis, sive laïcis, sive Presbyteris, absque ullo 55 discrimine.
Articulus Secundus.
Reprobare vult Matrimonium sine ulla exceptione, per contemptum quendam suspiciosum, odiosum, & litigiosum, tam per seipsum stultum amatorem, quàm per aliqua adversariorum 60 meorum. Et potiùs consulit, ut quisquam se suspendat, submergat, aut peccata faciat, quæ nominari non debent, quàm se Matrimonio jungat. Et vilipendit omnes mulieres, nullam excipiendo, ut eas reddat odiosas viris omnibus, eo quidem pacto, ne velint capere eas in fidem Matrimonii.
65 Articulus Tertius.
Vilipendit homines juvenes, qui se dedunt Religioni. Ideò dicit semper eos tendere, ut eorum exuant naturam, & hoc in meum est præjudicium, specialiter enim dedicata sum Religioni.
70 Articulus Quartus.
Jacit undique ignem ardentiorem, & magis fœtidum, quàm sit ignis græcus, & sulphureus. Jacit, inquam, ignem luxuriosorum verborum, immundorum & prohibitorum, interdùm nomen Veneris, Cupidinis aut Genii, sæpiùs proprio 75 suo nomine, per quod ardent, & comburuntur pulchræ meæ domus & habitationes, sacrata templa mea humanarum animarum, & turpissimè dejicior.
Articulus Quintus.
Infamat Dominam Rationem, bonam meam Magistram, 80 imponendo ei talem rabiem, & turpe vituperium, quòd loqui consulat nudè, illotè & turpiter, juxta libidinem, sine verecundia, de omnibus rebus, quantumcumque abominabilibus, aut erubescendis, ut dicantur, aut fiant, & inter personas quidem admodùm dissolutas, & mihi adversas, heu! Si mihi 85 utique parcere non vellet, quidnam mali contra eum egit Ratio? Attamen ita est. Profectò prælium movet in omnes virtutes.
Articulus Sextus.
Cùm loquitur de rebus sanctis, divinis & spiritualibus; 90 &c. mox immiscet verba dissolutissima, ad omnemque immunditiam moventia. Et tamen immunditia non ingredietur Paradisum tale, quale ipse describit.
Articulus Septimus.
Promittit Paradisum, gloriam, & præmium, omnibus his, 95 qui carnalia opera complebunt, præsertim non in Matrimonio: consulit enim in propria sua persona, & ad suum exemplum cum omnibus modis feminarum indifferenter congredi, & periculum facere; maledicitque omnibus his, qui sic non fecerint, saltem his omnibus, qui me recipient, & conservabunt.
100 Articulus Octavus.
Nominat in persona sua partes corporis inhonestas, & peccata immunda atque turpia, per verba sancta & sacrata; veluti si omnia talia opera res essent divinæ, & sacratæ, ac odorandæ, etiam si non fiant in Matrimonio, sed fiant 105 per fraudes & violentias.
Nec contentus est supradictis injuriis publico undique ore dictis, sed & eas curavit juxtà posse suum tàm scribi & depingi curiosè, & pretiosè ad citiùs alliciendas personas, ut eas audiant, videant, & contineant. Sed adhuc pejus restat: ut 110 enim subtiliùs falleret, mel miscuit veneno, saccarum intoxicationi, serpentes veneficos sub viridi verbo devotionis latentes, & hoc facit congregando materias diversas, parùm sæpiùs ei conducendas, nisi ad supradictam causam, & ut meliùs illi fides adhiberetur, & majoris esset autoritatis, quantò plura appareret 115 eum vidisse, & ad majorem operam studiis impendisse. Supplico igitur, Domina Justitia, de festinanti, & convenienti remedio, & provisione super his omnibus injuriis, & aliis majoribus, quas parva præsens non solùm continet supplicatio, verumetiam Liber ejus fidem facit multò majorem, quàm 120 foret necessarium.
Posteaquam hæc Castitatis supplicatio lecta fuit distinctè & in aperto, illic percipere potuisses universum Consilium, & omnem nobilem militiam, quæ in vultu suo & apparatu, indignationem præ se ferebat. Attamen tanquam sapiens & 125 temperata dixit, quòd pars altera audienda esset: sed quoniam fatuus amator, cùm accusatus esset, non aderat (transierat enim passum altum, à quo nullus regreditur) interrogatur, si in Curia Christianitatis sint aliqui Procuratores, fautores, aut faventes cuicumque illi.
130 Tum ecce magna turba & homines sine numero, juvenes & senes, omnium sexuum & ætatum, qui non servando ordinem, sed distortè, & ex transverso voluerunt, unus quidem excusare, alius tutari, alius laudare eum, alius veniam quærebat ob juventutem & stultitiam, allegando illum amatorem pœnitentiâ 135 ductum fuisse, quando scripsit. Feci, inquit, in juventute mea varia dicteria per vanitatem. Alius eum sustinebat, eò quod talis fuerit & tam notabiliter eruditus, & quia in loquela Gallica non habuit similem: aliqui ob eam causam, quòd tam aptè veritatem dixerat de omnibus statibus, non 140 parcendo Nobilibus, non ignobilibus, patriis, nationi, nec seculo, nec Religioni. Et quid mali est (ait unus inter alios consultior) quid mali est, precor, si homo iste talium sensuum, talis studii, & famæ talis, componere voluerit Librum, in quo introducuntur personæ magno artificio, unaquæque secundùm 145 jus suum, & proprietatem loquentes? Nonne dicit Propheta in persona fatui, Deum non esse? Et Sapiens Salomon, nonne specialiter totum Ecclesiasticen tali tenore composuit? Ideoque salvatur, & defenditur à centum erroribus, qui eo in Libro scripti reperiuntur. Si hic amator levibus verbis usus sit, 150 conditio est Veneris, vel Cupidinis, aut fatui cujusdam amatoris, quem repræsentare volebat per verba, quæ trahi possent ad malum. Veruntamen nonne leguntur, quæ loquebatur Salomon in Canticis suis modo amatorio per verba? Si dicat in persona Rationis omnia nominari debere suis nominibus, 155 videntur ejus motiva. Sed quid mali est in nominibus, qui non ibi immoratur? Nomina sunt sicut alia nomina, posteaquàm ergò per unum nomen una res intelligitur, & per aliud illa eadem, quid obesse potest per quod nomen res detur intelligi? Certum est in natura nihil turpe esse. Turpitudo 160 enim solùm est ex peccato, de quo tamen verba fiunt quotidiè per propria ejus nomina, sicut de homicidio, furto, fraudibus, & rapinis. Demùm si locutus fuerit de Paradiso, & de rebus devotis, quarè vilipenditur de hoc, de quo laudari meritò deberet? Sed esto aliquid mali in Libro suo sit, non dubium 165 est, multo plùs boni illic esse. Sumat unusquisque bonum, & malum dimittat. Expressè testatur, se solùm in malos viros, & mulieres invehere, & quisquis se senserit reum & culpabilem, vitam suam emendet. Nec etiam est adeo sapiens, quin quandoque erret; quinimmò & magnus erravit Homerus, & 175 hoc potiùs flectere, & inclinare debebit ad veniam, & benignitatem sapientem hanc Christianitatis Curiam. Constat divum Aurelium Augustinum, & ferè omnes alios Doctores in quibusdam punctis errasse, qui tamen non sunt accusati ob id, neque condemnati, verùm honorati. Et profectò non habere 175 debet in suo serto pulchram rosam, qui rosam hanc vituperat, qui se nominat Romantium de Rosa.
Ad hæc verba facilè videbatur amicis, aut fautoribus, fatui amatoris causam suam esse justam, & obtinuisse victoriam neque responderi posse ad dicta. Unus arridebat alteri, & 180 sese mutuo intuebantur, cachinumque facientes, diversa signa ostendebant.
Tum Eloquentia Theologica, quæ Christianæ Curiæ Advocata est, ad petitionem tùm Conscientiæ, tùm Castitatis, admodùm sibi dilectæ; ob rationem etiam officii sui, in pedes 180 sese erexit, pulchro quidem gestu, & modo temperato, autoritate magna, & veneranda gravitate.
Ipsa tanquam sapiens, & probè docta, postquàm faciem suam paulisper deorsùm declinasset, instar hominis cogitabundi, maturè & securè suspexit, vertensque intuitum suum 190 ad Justitiam, ad omnemque ejus comitativam, aperuit os suum, & sonora voce, suavi & mediocri sic orsa est, causamque suam sic coepit defensare.
Optarem, si Deo libitum esset, quem tu jam repræsentas, ô Domina Justitia, Auctorem qui hîc accusatur, in propria 195 persona præsentem adesse, redeundo de morte ad vitam. Nec enim tunc opus esset verba multiplicari, nec Curiam prolixa accusatione occupari. Opinor enim, quòd velociter, ultrò, & æquo animo delictum suum fateretur, veniamque pro delicto satisfaciendo esset petiturus. Ad id præsumendum multæ me 200 movent conjecturæ, præcipuè verò illa, quam nonnulli allegarunt, quòd adhuc superstes, & vivens pœnitentiam egerit, Librosque interea de vera Fide, & sancta doctrina, ediderit, atque excuderit. Adsum illi testis (quantum damnum fuit) juventutem, aut malam aliam inclinationem, illum 205 fellisse Clericum, atque induxisse inutiliter, & nimis vagè ad hanc reprobam levitatem, subtile suum ingenium, magnam scientiam, servens studium, pulchram eloquentiam in rithmis atque fictionibus. Utinam melius his usus fuisset, heu! bone amice & vir subtilis, heu! nonne erant sufficientes in mundo 210 fatui amatores, etiamsi te huic turbæ non admisceres?
Nonne erant, qui ducerent & docerent eos in stultitia sua, absque hoc, ut te eorum præberes Primipilum, Capitaneum Ductorem, Ducem & Magistrum. Fatuus est, qui fatuitatem facit, fatuitas non est sensus, nimis vituperari vult, qui se 215 diffamat, & officium suscipit infamis. Eras profectò alio Magisterio, alioque officio dignus: vitia & peccata (mihi crede) facillimè discuntur, nec opus est quoque Magistro; natura humana, præsertim in teneris Annis, & in adolescentia, nimiùm prona & inclinata est ad cadendum, præcipitandumque se, & 220 immergendum in immunditiam, spurcitiamque totius carnalitatis. Non erat opus, te illos attrahere, & lacessere, aut vi quadam compellere. Quid enim faciliùs capi potest, & inflammari igne turpium delectationum, quàm cor humanum? Quare ergò subministras & auges tu fœtidum hunc ignem ventis 225 omnium levissimorum verborum, & autoritate personæ tuæ, & exemplo tuo? Si tunc Deum non timebas, neque vindictam ejus, si te non faciebat prudentem & circumspectum pœna & supplicium, quod de impudico Ovidio sumptum fuit, saltem tui honor retrahere te debuisset. Erubuisses proculdubiò, si 230 clara die, palam in loco stolidarum muliercularum inventus fuisses, quæ sese pro pretio prostituunt, sicque loqui quemadmodùm scribis. Et tu pejus agis, ad pejus hortatis. Occidisti stultitiâ, & incarcerasti (quantùm in te est) mille & mille homines per diversa flagitia, & id adhuc facis in dies per 235 stolidum Librum tuum. Nec excusari potest propter tuum loquendi modum, per personas, sicut in sequentibus clarè tibi sum probaturus. Nec tamen semel & unico actu omnia dicere possum.
O Deus, Optime, Maxime! si tu stulté amator (quia sic 240 appellari cupis) si in adolescentia tua per vanitatem aliqua scripseras, cur ea perdurare & extare sinebas? Nonne exuri debebant? Mala est provisio venenum, aut intoxicatio in mensa, aut ignis inter oleum & festucas: qui sparserit undique ignem, & non aufert, quomodò absolvetur à domibus, 245 quæ comburentur? Ecquis est pejor ignis, atque ardentior, igne luxuriæ? Quænam domus pretiosior est humanis animabus, sicut planè continetur in supplicatione Dominæ Castitatis? Debent enim animæ illæ Templa esse Spiritus sancti, esse sacratæ; sed quid plus urit, & inflammat has animas, quàm 250 verba dissoluta, spurca, & luxuriosæ, scripturæ & picturæ? Videmus pia & sancta verba, honestas scripturas, & imagines incitare ad devotionem, ut dicebat Pythagoras. Ob hanc causam Sermones fiunt, & Imagines in Ecclesiis. Multò faciliùs è contrariò mala & impura verba ad dissolutionem trahunt, nec 255 est quisquam, quin in se experiatur, plurimæque historiæ illud ostendunt.
Sed ô bone amice! supervacaneè, & frustrà tibi loquòr, qui absens sis, cui factum hoc prorsùs displicet, & ut prædixi, si adesses, displiceret. Et si tunc hoc nescivisses, didicisti 260 intereà magnis verberibus, & expensis, saltem in igne purgatorio, aut per pœnitentiam in hoc mundo. Dices fortassis, non potuisse te Librum tuum denuò consequi, aut habere posteaquàm editus & divulgatus fuerat, aut fortassis fuerat furto ablatus, te nescio, aut quovis alio modo ignoto.
265 Id scio quòd Berengarius, Petri Abellart discipulus, (cujus meministi sæpiùs) cùm ad horam mortis devenisset, in qua veritas declarat hunc qui benè fecerit, eratque dies Apparitionis Domini Nostri, suspirando dixerit: “Deus meus, inquit Berengarius, hodiè mihi apparebis ad meam salvationem, 270 ut spero, propter pœnitentiam meam, aut ad duram meam damnationem, sicut timeo, propter eos quos perversa doctrina decepi, quos nequivi reducere ad veram viam tui Sacramenti.” Sic fortassis & tu dices breviter: jocus non est, neque est res ulla periculosior, quàm perversam disseminare 275 doctrinam in cordibus mortalium, quòd pœna illorum, præcipuè qui damnati sunt, in dies magis atque magis crescit. Si in igne purgatorio fuerint, eorum liberatio impeditur, & protelatur.
De Salomone, qui omnium totius mundi fuit Sapientissimus, 280 dubitant plerique Doctores, si salvatus sit. Quare? Quoniam ante mortem suam non curavit demoliri Idolorum Templa, quæ fieri jusserat ob fatuum amorem exterarum mulierum. Pœnitentia non sufficit, cùm non aufertur occasio suorum propriorum peccatorum & aliorum, pro virili sua. 285 Veruntamen quidquid de tua fuerit pœnitentia, si acceptata fuerit à Deo, aut non desidero quod sic, loquor duntaxat de facto & opere in seipso, ac de Libro tuo; quia eum non defendis more Sapientis, convertam omnem querimoniam meam in illos, qui ultra proprium tuum judicium & voluntatem, & 290 grave præjudicium honoris tui & salutis tuæ, nituntur, sive distortè, sive ex transverso, sustinere, nec sustinere solùm; sed & adjuvare, & accumulare, tuam vanitatem. Et in hoc te confundunt, arbitrantes te defendere, displicentque tibi & nocent, volentes tibi gratificari, more violenti & importuni 295 Medici, qui sanare putat, & occidit; & instar inutilis Advocati, qui opinatur clientulum suum adjuvare, & ejus destruit causam. Ego, è diverso, hoc obsequium, & servitium præstabo animæ tuæ, eamque illi faciam gratificationem, aut hoc alleviamen, ob causam tuæ doctrinæ & studii, quod arguam in hoc, quia 300 omninò argui desideras in omnibus. Qualis ignorantia est hæc chari amici? Sed quænam fatua præsumptio vestrûm, quos hîc loqui percipio, vestrûm, inquam, qui excusare nitimini prorsùs omnem stultitiam, aut errorem ejus qui seipsum condemnat, ejus qui in fronte sua titulum offert suæ condemnationis; 305 nec me intueamini, se gerit per prædicta vestra pro fatuo quodam amatore.
Profecto cùm plures infamias de tali dicere velim Autore, nequaquàm potero quidquam ei turpius & pejus imponere, quàm stultum eum amatorem nominare. Nomen hoc grande 310 nimiùm importat onus, & pondus nimiæ lubricitatis, atque bestialis carnalitatis, omnium virtutum homicidium, incensorem ignis ubicumque quieverit locorum: sic dicunt Plato, Archita Tarentinus, Tullius, & alii complures. Quis succendit magnam Trojam crudeliter igni & flamma? Stultus amator. 315 Quis tùm interire fecit plures quàm centum mille Nobiles: Hectorem, Achillem, Priamum, & alios? Fatuus amor. Quis expulit urbe Tarquinium Regem & ejus sobolem? Fatuus amator. Quis decipit per fraudes & perjuria illegitima filias honestas, & virgines Deo sacras, atque Religiosas? Stultus 320 amor. Quis obliviscitur Dei, & Sanctorum, & Sanctarum, demùm verò ipsius Paradisi? Stultus amor. Quis nihilipendit Parentes, omnes propinquos, amicos, & quaslibet virtutes? Stultus amator. Unde prodierunt conspirationes civiles, unde rapinæ & latrocinia? Ad stultam enutriendam prodigalitatem. 325 Unde spurii, unde puerorum suffocationes, unde spontanei aborsus, unde odia & maritorum intoxicationes & mortes? Et ut summatim dicatur, omne malum, & omnis stultitia oritur ex fatuo amatore. Sed video quod pertitulum, & hoc opprobrium eum excusare vultis à stultitia sua, eò quod 330 fatuus nil quærere debet præter fatuitatem. Sed reverà, bone Amice, stulto sua demonstrari stultitia debet, & multò plus sapienti, cùm stultum agit; & ampliùs, si hoc est in gravissimum malum maximæ Patriæ & in destructionem turpem bonorum morum, Dominæ quoque Justitiæ, & totius 335 nobilis Curiæ ejus Christianitatis. Videtis planè, quonam pacto Domina Castitas conqueritur. Verecundia, Timor, & Domina Ratio Magistra mea, dolore afficiuntur, breviter omne Consilium, & Nobilis Virtutum militia (videtis in earum gestu) indignantur vehementer. Et quare non? quoniam dicitis 340 quòd Autor hîc non loquitur, sed alii, qui ab eo hîc introducuntur.
Defensio hæc exigua nimis est pro tam grandi crimine. Quæro enim, si quis Regis Franciæ nominaretur adversarius, & sub nomine tali, & uti talis illi bellum inferret, nomen hoc 345 defenderetne eum, ne proditor esset, & à morte? ita esse nequaquam affirmaretis. Si in persona alicujus hæretici, aut Saraceni, immò verò diaboli quispiam scribit, aut seminat contrà Christianitatem errores, excusabiturne? Aliàs quidam illud facere tentaverat, sed mox per quendam Ecclesiæ Parisiensis 350 Cancellarium in plena Aula Episcopi, & Auditorio revocare, & erratum suum corrigere compellebatur; non obstante, quod loqueretur coram Doctis, intelligentibus, quando, ait, loquor ut Judæus, revocabis, inquit Cancellarius, ut Christianus. Si quisquam Libellos scribit diffamatorios, aut 355 famosos, de persona aliqua sive exigui status, sive non, sive malè, aut illegitimè nata, & per introductas personas; Jus censet, talem castigandum esse, atque infamem. Quid ergo dicere debebunt Leges, & tu Domina Justitia, non de uno Libello solum, verùm de grandi volumine, omnibus infamationibus 360 resperso, atque referto; non contra homines modò, sed & contra Deum, contra Sanctos, & Sanctas, qui amore prosequuntur Virtutes? Dic mihi, essetne audiendus aliquis, qui diceret Principi, aut alicui ex Magnatibus? certè, Domine, dico vobis in persona unius zelotypæ, aut vetulæ, aut per 365 somnium, mulierem vestram esse flagitiosissimam, & dirumpere ac solvere Matrimonium; cavete diligenter, nec in ullo illi confidatis, & filiabus vestris, quæ usqueadeò pulchræ sunt & Juvenes, consulo ut mox se prorsùs operi tradant carnali, & unicuique se viro prostituant, qui gratum illis pretium largiatur. 370 Dicite Amici charissimi, estisne adeò effrontes & imperiti, ut judicaretis hujuscemodi hominem non esse puniendum; sed sustinendum, audiendum & excusandum? Et multò ampliùs, si præter verba, Libellos etiam transmitteret, aut imagines, & picturas. Prætereà, quod est pejùs, aut Christianum 375 Clericum in persona Saraceni prædicare contra Fidem, aut quòd adduceret Saracenum loquentem, vel scribentem? Nunquam tamen secundum toleraretur opprobrium; nihilominùs pejus est primum, factum scilicet Christiani, quantò clandestinus inimicus magis est nocivus quàm apertus, eò 380 quod citiùs & faciliùs recipitur, auditur, & illi fides adhibetur. Dabo venenum in melle absconditum, aliquis moritur, sumne excusatus? Feriam osculando, occidam amplexando, erone liber? Dicam publice alicui devotæ personæ; certè invidi, & qui vos oderunt, dicunt vos esse hypocritam, & palliatum latronem, 385 & homicidam, & se offerunt ad hoc probandum, excusaborne de infamia hac? Dissolutus aliquis & malus faciet ac dicet omnem lubricitatem, quæ inveniri potest inter virum & mulierem coram puella aliqua innocente, dicendo: non sic agas, quemadmodùm nos cernis agere, sic & sic, considera benè: 390 excusabiturne? Certè non, quia castitas, fama, oculus & Fides, non patiuntur ludum, aut jocum; nimis enim facilis sunt læsionis & corruptionis.
Sed intelligo, quid ad invicem murmuretis, quòd unus vestrùm priùs allegavit; Salomonem scilicet, & Davidem sic 395 fecisse. Hæc est magna temeritas nimis, ut excusetur fatuus aliquis amator, accusare Deum & Sanctos ejus, èos in accusationem ducendo, immò hoc fieri non potest. Vellem stultum hunc amatorem non fuisse usum his personis, nisi ut sancta utitur Scriptura, reprobando scilicet malum, & taliter, ut 400 unusquisque percepisset detestationem mali, & boni approbationem, & (quod præcipuum est) ut omnia hæc fierent sine levitatis excessu: sed non omne videtur esse dictum in persona, omne videtur tam verum sicut Evangelium, & specialiter stultis & vitiosis amatoribus, ad quos loquitur, & (quod doleo) 405 citiùs inflammat ad luxuriam, etiam cùm eam videtur reprobare: verùm casti, si dignarentur ipsius Libro operam dare, audire eum, aut legere, pejores hinc essent futuri.
Dicunt Doctores, Cantica Salomonis, quamvis benè in se sobria sint, olim legi non fuisse solita, nisi ab his qui triginta 410 nati essent Annos, aut supra, ne ullam inde sumerent impuram carnalitatem. Juniores ergo homines vitiosi, & instabiles, quid in tali facient Libro, scilicet in tali igne magis inflammante quàm ignis Græcus, aut quàm vitrea fornax. Ad ignem, chari homines, ad ignem. Tollite omnia, quæso, tollite, 415 fugite omnes, salvate vos, & conservate vos, & filios vestros sapienter. Non melius remedium. Qui non vitat periculum, incidet in illud, & capietur veluti rattus, aut glis lardo, & lupus in fovea lupina; aut papilio ab igne candelæ, propter suam claritatem; vel fatui & pueri à micantibus gladiis, aut 420 incensis carbonibus, propter eorum pulchritudinem, si quis talia eis non aufert.
Si dicatis; in Libro hoc multa esse bona: suntne, quæso, proptereà mala in eo deleta? Ignis est periculosior, hamus nocet pisci, si coopertus sit escâ. Gladius unctus melle, feritne 425 minùs? Non. Sed prætereà; defeceruntne alicubi puræ & bonæ doctrinæ, absque mixtione mali seminis? Nec necessarium fuit bonum aliquod involuto malo servare, charè tenere, & laudare. Dico quòd Mahometus maximâ malitiâ miscuit nostræ Fidei Christianæ veritates suis immundis erroribus. 430 Quare? Ad alliciendos citiùs Christianos ad Legem suam, & ad cooperiendas temeritates suas. Nonne diabolus multas quandoque dicit veritates per dæmoniacos, per Cantatores, per Magicos, & etiam per hæreticos? Sed hoc est, ut latentiùs fallat: doctrina enim mala eò pejor est, quò plus boni 435 continet.
Mihi credite, non mihi, sed Apostolo Sancto Paulo, 1 Cor. XV. 33. Senecæ & experientiæ, quòd mala colloquia & Scripturæ corrumpunt bonos mores, & faciunt peccata absque verecundia perpetrari, omnemque auferunt pudorem, qui est in 440 juvenibus præcipuus & principalis eorum custos, omnium conditionum bonarum ipsorum juvenum contra universa mala, persona juvenis expers verecundiæ, prorsùs est perdita. Cur? nam Ovidius, vir utique doctus, ac ingeniosissimus Poëta, missus fuit in exilium perpetuum. Ipsemet testis est, hoc ei accidisse propter miserabilem suam Artem amandi, quam 445 temporibus Octaviani Imperatoris scripserat, quamvis edidisset ex adverso alium de remedio amoris Librum. Ovidius benè novisset loqui per somnia, aut personas, si per hoc excusari potuisset.
450 O Deus! ô Sancti & Sanctæ! ô devota Christianæ Religionis Curia! ô præsentis temporis mores! Inter Paganos Paganus Judex & incredulus Paganum condemnat, qui doctrinam scribit, quæ ad fatuum alliciebat amorem: & inter Christianos, & per Christianos tale, aut pejus Opus sustinetur, laudatur, 455 defenditur! Reverà nequaquam satis rei hujus indignitatem & horrorem exprimere possum, verba me deficiunt in ejus reprobatione. Quod autem opus tale, Ovidii pejus sit Opere, manifestè liquet, Ars enim amandi, quam scripsit Ovidius, non solùm in dicto Romantii continetur Libro, sed translati 460 sunt, aggregati, & vi quadam tracti, absque proposito ullo complures alii Libri, tùm Ovidii, tùm aliorum, qui non sunt minùs inhonesti & periculosi, ut sunt dicta Eligii, & Petri Arbellart, Juvenalis, & fabellæ fictæ omninò ad perversum hunc finem de Marte & Venere, Vulcano & Pigmalione, de 465 Adonide, aliisque. Ovidius expressè protestatur, se non velle loqui de bonis Matronis, & Dominabus Matrimonio conjunctis, nec de illis, quæ licitè amari non possent. Liber vester annè sic faciat? Reprehendit omnes, vilipendit omnes, contemnit omnes sine ulla exceptione, saltem postquàm se Christianum 470 faciebat, & de rebus loquebatur interdùm coelestibus. Quare non demebat Gloriosas & Sanctas puellas, aliosque innumeros, qui usque ad durissima tormenta, crudelemque mortem, castitatem in cordis eorum templo servaverunt? Quare non exhibet eam reverentiam Sanctæ Sanctarum? Sed non; 475 erat enim fatuus amator, ideò non curabat quemquam excipere, ut majorem omnibus se prosternendi daret audaciam. Nec hoc meliùs poterat complere, quàm ut per eum mulieres intelligerent, omnes esse tales, nec sese servare posse, quin illud agant.
480 Necessitas non habet Legem. O qualis doctrina: non quidem doctrina, sed blasphemia & hæresis. Hoc pacto demonstrat juniores homines nec firmos esse, nec stabiles in Religionibus, quæ falsa est doctrina, & contra experientiam. Sed si quis immorari vellet, omnia taxare, & reprehendere, 485 quæ malè in hoc Libro ponuntur, potiùs dies deficeret, quàm querela, & posset etiam forsitan nimia particularitas magis bonis nocere moribus, quàm prodesse. Incidere possem in hoc vitium quod reprehendo: rescindam igitur verba mea, & dumtaxat dicam de Articulis, in Supplicatione Dominæ 490 Castitatis per conscientiam porrecta contentis, & jamjam me liberatam sentio de facilioribus Articulis. Ideò tempus est, ut ad graviores, & inexcusabiliores descendam.
Res ardua est, Domina Justitia: Consilium tuum attentum sit ad hos audiendos Articulos, ad sestinanter providendum. 495 Certè in dicto Libro (si Liber appellari mereatur) convenienter & aptè locum habet commune dicterium; In cauda jacet venenum. Irrisio Horatii hîc locum habet de pictore pulcherrimam feminam in capite pingente, & desinentem in piscem: tales dicuntur esse Harpyiæ, quæ vultum gerunt virginum, 500 ventres vero, & reliquas partes immundissimas. Heu qualis immunditia illic est posita & accumulata, quæ blasphemiæ, quis se ibi seminando sparsit diabolus? Habere modò verba de eo, de Paradiso, de dulci Agno & castissimo, de pulchro fonticulo & puteo, in persona Auctoris subito & citissimè recensere 505 dissolutissimam vitam suam, quam perpetrando nullus est tam inhonestus, quin rubore suffunderetur & verecundia, hortari ut omnes feminei sexus, sive corruptæ, sive virgines, sese dedant, & tradant, ut de quolibet viro, &c. experiantur. Et (quæ est summa mali) asserit res tales sanctas, 510 & opera sacra atque veneranda. Dicere potiùs debuit execrabilia, damnanda, & detestabilia. O quid hîc sum dictura? proculdubiò abominatio est magna, duntaxat hæc in animo volvere, atque meditari. Os meum non contaminabitur ampliora dicendo, nec aures vestræ sanctæ gravabuntur, nec 515 Curia hæc inficietur audiendo. Oro nihilominùs vos, ne ullum causæ meæ fiat præjudicium. Et si verum est quod dicit sanctus Augustinus, & utique verum est, quòd Minus malum non est, spernere sanctum Dei verbum, quàm Corpus Jesu Christi. Nec minus irreverentiæ sic loquendo Deo fecit, res vilissimas inter 520 divina verba & consecrata miscendo, quàm si pretiosissimum Corpus Domini nostri Jesu Christi ante porcos projecisset, aut in, vel suprà fimum. Cogitate qualis temeritas, quàm despectibile facinus, & qualis horror. Non pejus egisset projiciendo Evangeliorum textum, aut Crucifixi Imaginem in lutum 525 magnum, immundum & profundum. Dicit Aristoteles, ut recitat Seneca, quòd Nunquam se tenendum est reverentius & honestius, quàm cûm sermo de Deo habeatur. Et est hîc projicere simul ad immundum quoddam lutum & fœtidum, pretiosum lapidem & sanctum Christianæ veritatis de Deo loquentis. 530 Hîc argumentari libet: aut credebat id quod de Paradiso dicebat, sicut opinor. Heu! quare ergo non id meditabatur quod credebat? Si non credebat; falsus erat, hæreticus & fictus. Sic cùm arguo de dissoluta vita, de qua gloriatur & se jactat.
535 Ulteriùs dicerem, nisi esset quod aliqualiter meliùs salvari potest: dicerem quomodò in persona modò naturæ, modò genii, secundùm quod proposuit, & verum est, hortatur, & præcipit, sine differentia omni uti carnalitate, & cunctos maledicit homines, qui ea non utuntur, neque de Matrimonio 540 mentio fiet, quod nihilominùs per naturam est ordinatum. Nulla erit sobrietas loquendi, & se servandi: custodit & promittit Paradisum omnibus his, qui ita facturi sunt. Fatuus igitur esset, qui illi non crederet, qui illam non imitaretur doctrinam, qui eam non undique decantat. Verum est, hanc 545 fictionem poëticam corruptè extractam fuisse ex Alani magni Libro, quem De planctu naturae scripsit. Quia etiam maxima pars illius, quod fatuus noster amator facit, est quasi solum translatio dictorum aliorum Auctorum. Hoc probè scio, humilis erat, qui mutuari dignabatur à vicinis suis, & se variis 550 munivit plumis, ut de cornicula fabulæ referunt. Sed hoc parùm me movet. Revertor ad Alanum & dico, per nullam personam eum unquam tali modo locutum fuisse; hoc enim immeritò fecisset, dumtaxat execratur & reprobat vitia contra naturam, & bono quidem jure: hoc idem facio ego. Maledicti 555 sint hi qui non abstinebunt, & justitia illos exurat; sed hoc non est ut hortetur ad peccatum quodcumque, ut aliud evitetur peccatum. Stulta esset chirurgia, velle unum vulnus, aut plagam, per alteram curare, & ignem igni extinguere. Qui autem ejus opera & temeritates excusare studet, loquatur. 560 Pro te respondeo, Domina Natura, nunquam te consuluisse, aut persuasisse peccatum, nec voluisse, ut quispiam contra decem ageret Præcepta, quæ tua quidem Præcepta naturæ Præcepta vocamus; qui secùs diceret & contrarium, erraret in Fide: hoc est dicere, quòd secundùm Jus naturale, opus 565 naturæ viri & mulieris præter Matrimonium peccatum non esset.
Domina Justitia, diu locuta sum, & id (benè considero) diu quidem quoad tempus, sed brevissimè quoad forefacti & sceleris magnitudinem, quamvis tu & sapientissimum Consilium 570 omnia brevi captis sermone. Odio habeatis omnem turpem immunditiam, quæ scitis omnes Leges & Jura, multoque priùs hac de causa (quæ sine magna curiositate dicta est) verba fieri audistis. Scio enim, cui loquar, coram quo, & pro quo. Quodigitur dictum est, sufficere quidem posset 575 ad condemnandum dictum Librum & ad excommunicandum, sicuti factum est de aliis, quæ Fidei nostræ, bonisque moribus, damnum & detrimentum afferre videbantur; sicut Apostoli fecerunt noviter conversis; sicut & fecerunt Veteres de cujusdam Poëtæ Libris, qui Archilocus nominabatur, non quia 580 magna editi essent arte & industria; sed quoniam nocebant plus bonis juvenum moribus, quàm eorum prodessent ingeniis. Idem per omnia hîc videmus.
Hîc igitur finem statuerem, finemque dictis imponerem, nisi quod Domina Ratio sapiens, sed bona mea Magistra mihi 585 signum facit ulterius dicendi, quod mirandum non est: magnus enim dependet honor, si bene ipsa manifestam rem hanc tutari posset; sed quia dicere cœpi, & ita ei visum est me continuare sermonem, faciam libenter, & satis breviter, multòque succinctiùs, quàm crimen ipsum expostularet. Si 590 error hic est irrationabilis, ô vos qui hîc adestis pro stulto amatore, qui Rationi rabiem imponit: nonne rabies est, dicere, loquendum esse nudè, apertè & sine verecundia quantumcunque inhonesta sint verba, secundùm omnium judicium, etiam illorum, qui sine Lege essent, & sine verecundia? 595 Si error hic, inquam, non fuisset jamdudùm explosus, & per antiquos Philosophos reprobatus; Auctor hic, aut vos, qui eum defenditis, immò verò accusatis, non essetis tantoperè vituperandi. Sed veritas est, Tullium ante Jesu Christi adventum in suo De Officiis Libro, & alios Philosophos (intereà 600 quoque, Sanctos Doctores, ut modò legere potestis, & scire) hanc reprobasse stultitiam, immò & bona consuetudo (quæ æquivalet naturæ) ipsam contemnit, & despicit, & aspernatur. Quomodò ergò sustineri potest, ut Dominæ Rationi talis adaptetur persona, veluti si qui sic non faciunt insensati forent 605 & absque ratione, sicut loquebatur Ratio, non quidem sapiens, sed stulta & insulsa? Profecto hæc persona meliùs spectasset ad porcos, aut canes, quàm ad Rationem. Nec hoc dictum meum impugnes: nam plerique priscorum, qui Philosophi dicebantur, appellati sunt canes, seu canini, propter infamem 610 hanc doctrinam. Nonne Cham maledictus fuit & servus vilis, solummodò quià vidit secretas & obscœnas Patris sui Noë partes, non eas tegendo? Iste error etiam error erat Thure lupinorum sustinentium quòd esset status innocentiæ & summæ perfectionis in terra. Quomodò res magis irrationabilis 615 rationi potuit imponi? Quomodò major audacia omnibus irrationabilibus dari potuit, quàm ut sic ratio loqueretur, præcipuè cùm inter loquendum res recitet allicientes, & ad omnem inclinantes levitatem.
620 Committite, committite filias vestras, & pueros tali Doctori, & si non satis fuerint sapientes, dirigite eos ad scholas illius Rationis, docete eos in omnibus malis, si non sufficienter per seipsos invenire queant, eos verberibus afficite, si non loquantur secundùm quod Ratio præcepit. Sed prætereà ex eadem radice & motivo probaretur nudè incedendum esse, & omnia 625 facere ubique, & nudè, sine pudore. Credo, pudorem id sustinere debere, secundùm illius Auctoris positionem. Considera etiam, si quis sustineat hoc per vicos. Experientia sumatur, quomodò Ratio defendet eum quin acclametur, allatretur, & vilipendatur. Si saltem Ratio locuta fuisset 630 docto viro rerum naturas intelligenti, aut magno Theologo qui noscit quòd si non esset peccatum originale, nihil nobis ad verecundiam imputaretur, haberet excusationem talem, qualem allegare posset Evæ & Adæ nuditatem, quamvis non sit simile pro statu innocentiæ, & nostro; talis enim est differentia 635 & comparatio, sicuti dicit sano ad infirmum, vinum quod non noceret sano, insensatum reddet eum qui febribus contremiscit. Sic est quòd videre, aut audire carnales actus, & præcipuè secundùm præsentem Statum peccatores aspicientes, aut audientes, ad turpissima movent desideria, sed 640 pro innocentiæ statu non sic accidisset. Hoc omninò apparet, quoniam antè peccatum Adam & Eva positi erant sine verecundia; posteà peccaverunt, & mox se absconderunt, & magna cum verecundia operuerunt. Nec opus est quærere, quare unus loquendi modus potiùs prohibitus sit, quàm alter, quando 645 dicitur una & eadem res hîc & illìc. Non convenit, ut quis immoretur causam naturalem reddendo, experientia satis declarat; est enim propter phantasiam, quæ plùs movetur: & phantasia ea est, quæ totum parit desiderium. Inde est, quod Domina Otiositas, janitrix est fatui amoris; non enim reperit 650 imaginationem ac phantasiam hominis occupatam, ideoque carnalia hujusmodi ei desideria immittit, quocircà non est remedium efficacius, quàm sese in bono aliquo negotio occupare. Hinc oritur, quòd persona aliqua melancholica, infirma, & debilis complexionis interdum ardentiùs de carnalitate 655 tentabitur, quàm persona incolumis, sana & sanguinea, quæ tam spurcas suggestiones facilè vincit ridendo atque jocando: & omne id ex phantasia procedit. Quid mirum si ignis cinere coopertus non tam citò comburat, quàm si nudus sentiretur. Idem est de rebus carnalibus nudè dictis, aut 660 inspectis. Sed sumo propositum meum, & dico, quòd si persona Rationis sapienti & maturo viro locuta fuisset, aliquid esset, sed non; immò loquitur stulto amatori. Et hîc malè servabat Auctor nostræ regulas palestræ. Regula Rhetoricorum est, ut is qui loquitur, consideret, cui loquatur, & quo 665 tempore loquatur: & non solùm hic defectus est, sed in pluribus aliis locis attribuit personæ quæ loquitur, id quod ad eummet spectat; ut si introducat naturam de Paradiso loquentem, & de Fidei nostræ Mysteriis, & Venerem per carnem Dei jurantem. Sed illud nihilipendo, quàmvis error sit in illo 670 quem nonnulli usqueadeò supra omnes alios, qui ferè unquàm fuerunt, imitari velint. Nimiùm tristor propter Dominam Rationem, & propter Castitatem, de hoc quod per sapientem Rationem fatuo amatori dici voluit tales ineptias, quas priùs Cupido (qui Deus dicitur amoris) defenderat, omnia verba 675 turpia, obscœna & immunda, omniaque mulierum vituperia, ac si Cupido castior esset & rationabilior, quàm Domina Ratio, & Castitas. O Deus! Erro, non fuit idem Auctor, sed fuit ille à principio, cujus est Auctor de quo loquor. Ædificavit enim omne opus suum; dudùm fundamenta jacta fuerant per 680 primum, & propria manu sua, atque materia, non mendicando hîc & illic, & non aggregando talem turpitudinem luti & fimi multùm fœtidi, sicut ponitur in hoc opere. Nescio, si successor eum honorare opinabatur, & si id credidit, profecto deceptus est. Nam initio, quòd forsitan satis admitteretur 685 secundùm factum suum, etiam inter Christianos adjungit turpissimum finem, & medium irrationabile contrà rationem. Quem quidem finem & media, infideles in Republica eorum (ut prius dixi) Octavianus & Philosophi nunquam pati potuerunt, neque sustinere. Sancti etiam Doctores correxerunt 690 dicta sua, & emendarunt, quamvis non sint falsæ hîc, & alibi.
Concludo igitur coram te Domina Justitia, & nobili Curia tua Canonica, quòd provisio poni debet per Arestum, nulla parte contradicente. In hoc defectu nihil concludo contra personam Auctoris: hoc enim Deo convenit. Sed de errore, 695 qui magnus est nimiùm loquor, quomodò nimis magnum errorem ostendit superiùs; & succinctim repeto, valde magnum in occasionibus errorum, in blasphemiis, in veneficis doctrinis, in destructionibus & desolationibus pauperum animarùm Christianorum, in illicita perditione temporis, quod usque 700 adeò pretiosum est, in præjudicium Castitatis, in dissipationem fidelitatis, extra Matrimonium & intra, in expulsionem timoris, & verecundiæ, in diffamationem Rationis, in maximam inhonorationem tui, Domina Justitia Canonica, Legum tuarum & Jurium, totiusque hujus religiosæ Curiæ totius Christianitatis, 705 immò verò omnium vestrûm, & malorum, qui hinc pejores efficiuntur.
Auferatur ergo Liber talis, & exterminetur absque ullo usu in futurum, specialiter autem in his partibus, in quibus utitur personis infamibus, & prohibitis; sicut vetula damnata, 710 quæ judicari debet ad supplicium pillorii; & Venere, hoc est, luxuria, quæ est peccatum mortale; & fatuo amore, qui non ad placitum suum stultitias exercere debet, permitti ei major contrarietas fieri non posset, nec ipsum magis odio habere. Hæc ergo petitio meo Deo placens, & tibi Domina Justitia 715 rationabilis, toti Curiæ tuæ accepta, & fatuis amatoribus (quantumcumque modò reclament) utilissima & amabilis, & postquam sanati fuerint, placidissima, & delectabilis. Et ne quisquam existimet, aut conqueratur, me aliud accusare quam vitia, & non personas ipsas, facio nomine Castitatis, & 720 Conscientiæ talem petitionem, & conclusionem contra omnes picturas, aut scripturas, aut dicta ad lubricitatem moventia. Nimis enim de se nostra inclinata est fragilitas absque ulteriori inflammatione, & prostratione in profundum vitiorum, longè à virtutibus, & Deo, qui est gloria nostra, amor noster, nostra 725 salus, jocunditas & felicitas.
Eloquentia suam finierat Orationem, cum perciperem horam, in qua cor meum ad pristinum revolabat statum, & nil audiendo sententiæ apud meipsum, fui in Bibliotheca mea vesperi. Anno gratiæ Millesimo quadringentesimo secundo, 730 18, Maji. Ibi aliam reperi materiam ad cor meum occupandum, ne amodò usquè adeò vagum esset. Et fuit materia de benedicta Trinitate in unitate divina & simplici. Deinde de Sacramento Sancto Altaris.