‹ The Epistles on the Romance of the Rose, and other documents in the debateChapitre 13 sur 16 · XII.

XII.

GERSON’S REPLY TO PIERRE COL.

JOANNIS GERSONII

Doctoris & Cancellarii Parisiensis

RESPONSIO[118]

AD SCRIPTA

Cujusdam errantis.

DE

INNOCENTIA

PUERILI.

Ad MSS. Codd. Vict. 137.

Defendit iste Tractatus quod dixerat in præcedente: de picturis lascivis pueris non exhibendis, & de Libris impudicis ab iis non legendis.

Talia de me scribis, Vir Erudite & Frater in Christi charitate Dilectissime, qualia mihi nequaquàm usurpo: neque enim me tali dignor honore; horreo potiùs hanc laudem, dùm inter nugas, immò (parce Frater vera dicenti) inter insanias 5 falsas memorata miscetur. Fit nihilominùs, ut vel in mediis occupationibus tibi rescribere non differat tùm zelus meus redamare debens atque morem gerere tibi, qui me diligere, non dico simulas (seorsùm à te hæc fictio) sed verè demonstras tùm prætereà spes, qua confido, te ei fidem non denegaturum, 10 quem tantoperè commendaveris; tùm denique professio mea debens erroribus & vitiis quantùm valet obniti, quæ jam effecit ut sub involucro quodam nuper ediderim Gallico sermone, quantùm diei cursus tulit, Orationem non contra insanum amatorem; sed adversùs scripta verba, & picturas, ad illicitos 15 amores amariores morte sollicitantes, stimulantes, & urgentes. Porrò neque repetiturus sum, neque in Latinum versurus eloquium, ea quæ ibidem disputata legisti. Illìc peroratum satis arbitror, scripta verba, & picturas provocatrices libidinosæ lasciviæ penitùs execrandas esse, & à Republica Christianæ 20 Religionis exulandas: & hoc quidem apud omnem intellectum, qui & Catholica Fide illustratus est, & nequaquàm vitiosa passione corruptus; Apud illos verò qualis Oratio persuadere sperabitur, qui suaderi nolunt, quibus suus error placet, quos excæcavit malitia eorum, qui dati sunt in reprobum sensum, 25 qui avertunt oculos suos ne videant in finem, qui denique illud severissimum maledictionis genus incurrunt, ut mala consuetudine delectentur, ut blandiatur mentiaturque iniquitas sibi. Inter quales te numerare nec debeo, Frater Charissime, & ut nunquam debiturus sum supplex oro.

30 Proposui autem decerpere aliqua eorum, quæ scriptum tuum hesterno sero monstratum corrigenda, delendaque continet. Quid dico aliqua? cùm fere omnia (tecum loquor Frater) sint in hoc, vel in illo culpanda. Proptereà scriptum illud mox ut ipsum receperis, si quid in me est consilii, flamma 35 rapax absumet, aut laceratum minutatim perget in oblivionem sempiternam. In primis tamen te tuosque similes admonitos velim, ne sapientiorum actorum ignorantiam habere vos concludat tanta hujus actoris, vix inter mediocres numerandi, tanquam hyperpobilica admiratio, quem multi superant, quantùm 40 Delphinis Balena Britannica major, & quantùm inter virgulta cupressi. Tu verò tibi nunc attende, quale præcipitium paraverit attentata tractatio materiæ Theologicæ. Dicis itaque, quòd puer biennis, aut triennis sit in statu innocentiæ. Hæc est hæresis Pelagii, quam asserens pertinaciter, 45 hæreticus est censendus. Ea insuper multa quæ ad dissolutionem indissolubilis rationis agitasti, plùs & plùs te circumligant nodis ejusdem hæresis, exemplo avium laqueatorum, viscove suo se volutantium: adeò anxium, noxiumque est obniti veritati! Legatur non ego, sed Augustinus in De 50 Nuptiis & Concupiscentia, præsertim in secundo Libro; videbitur quod dico. Putasti tamen, ut arbitror, quod putare non debueras, puerum ideò esse in statu innocentiæ, vel quia ignorans est, vel peccati actualis nondum reus: sed originalem corruptelam morbidæ concupiscentiæ advertere mens tua 55 debuerat, quæ ab ea ut omnes pessundantur. Dicis id quod te scripsisse miror, si non pudet & pœnitet te. Amator, inquis, insanus solus benè judicat de hujusmodi vitiosa, immò furiosa passione. Alienus verò ab ea (qualem me esse tu dicis, non ego dico) eam non nisi in speculo & ænigmate recognoscit; 60 quasi videlicet oporteat omnes qui de vitiis rectè incorruptèque judicaturi sunt, ut eisdem priùs vitiis corrumpantur. Longè aliter est. Nullus de vitiosis operibus fert judicium perversius, quàm ipsi talium febrili ægritudine, aut lætali morbo corrupti, & qui abominabiles facti sunt in studiis suis. Ps. xiii. i. Exemplum, 65 à sensualitate suppetunt multa. Malè verum examinat omnis corruptus Judex, inquit Flaccus. Sed quod addis, membra secreta mulierum sanctificata olim ex more fuisse, nescio qualis te Biblia docuerit, nisi fortè tu aliam à nostra te penes habueris. Aut si non movet te, seducitque illud Lucæ: 70 II. 23. Omne masculinum adaperiens vulvam, Sanctum Domino vocabitur. Quid, oro, Sanctum Domino vocabitur? Si siles, Respondeo; primogenitus. Ceterum actor tuus, & penè Deus tuus, plurima bona, inquis, scripsit, plurima valde suprà communem Doctorum omnium intelligentiam, quorum lectio non 75 nisi decies repetita cognoscitur. Quid si etiam mala plurima nimis, & multò plùs plurima commiscuit bonis istis contraria? Quid reliquum est dicere, nisi cum more insani amatoris insaniisse, variasse, discordasse, & juxta Terentianum verbum, voluisse cum ratione insanire. Proptereà opus illud Chaos 80 informe rectè nominatur, & Babylonica confusio, & brodium quoddam Alemanicum, & Protheus in omnes se formas mutans: tale demum, cui dici possit illud pueris decantatum:

Convenit nulli qui secum dissidet ipse.

Sanè quod de Theologis introducitur, quos labi refers in amorem quandoque insanum, quemadmodùm mihi ipsi comminaris, 85 à quo malo me avertat non Cupido falsus, sed verus dilectionis Deus. Istud positum mihi visum est magis ad diffamationem Theologorum, quàm pertinenter ad rem; & ut fortassis sub umbra culpæ majoris in Theologis, isti sua crimina vel solarentur, vel absconderent, vel probarent: nam si Tullius 90 cùm virum eloquentem describeret, dixit, esse eum virum bonum dicendi peritum; multo ampliùs cùm Theologum nomino, virum debeo intelligere bonum, sacris Literis eruditum. Age rursùs si tuus actor non ex affectione inhonestè locutus est, da rationem, quis eum impulerit ea introducere, ex quibus 95 ratio tam obscœno illotoque sermone loqueretur. Ampliùs verò culpatur actor tuus, non quòd introduxerit naturam de Deo loquentem; sed quòd taliter loquentem de his mysteriis, quæ sola revelatio gratuita & supernaturalis ministrarunt. Et quia me in Opusculi mei impugnatione cùm insigni femina 100 miscuisti, quæro, si virilis illa femina, cui tuus sermo dirigitur, quamquam ita confuso ordine, ut nunc ab ea ad eloquentiam Theologicam, nunc è converso raptim migret; si illa, inquam, virago arguit erroneum hoc pro proverbio positum? Meliùs est decipere quam decipi: nunquid non rectè redarguit. Ostendit 105 evasionis tuæ tam anxia & ficta meditatio, quòd magno rationis aculeo urgebat te mulier, quando ad hoc confugisti, ut diceres in hac parte Librum additione subdola deturpatum, quòd qua ratione scire potueris, nec dicis, nec video. Illud subinde hæc mulier prudenter attulit, quòd ad lecturam actoris 110 tui erubescerent Reginæ, erubescerent ingenia benè moderata, ingenuoque pudore prædita, quale tuum esse etiam scriptura tua (velis, nolis) ostendunt: nihil enim ibi obscœnum loqui potuit bona indoles tua. Nullum quippe consequens est, eas personas taliter agentes, se proptereà de criminibus suspectas 115 ostendere, immo verò si erubescunt, magis salva res est, ut Terentianus sermo dicit.

Non attingam omnia, alioquin linea ferè quælibet eliminanda occurreret; ut cùm dicis, non esse naturalem appetitum hominis conjungi matrimonialiter solum virum cum muliere 120 unica, & solam cum unico: hoc enim & falsum est, & uni ex dictis tuis inconsonum, dùm genium naturæ Deum defendis; quia, inquis, de sola matrimoniali copula loquebatur. Similiter quale est illud, quòd turpitudinem actoris hac pictura celare putaveris, quod malum docuit ut cognitum vitaretur, 125 quòd prætereà unus tibi notus philocaptus, remedium sibi ex hoc melleo toxico, velut theriacam de veneno confecerit. Omnia quippe talia frivola sunt. Illud quoque parum Catholice allegatum est, dixisse quosdam, Cantica Canticorum ob laudem Filiæ Pharaonis edita: nam qui dixit irreligiosè mentitus 130 est. Illud verò magis subdolum videtur, dùm contendendo vis inducere recursum ad Librum esse faciendum. Non habet Liber, inquis, per omnia, sicut sonat ejus impugnatio. Nolo contra niti, malo dare victas manus, malo succumbere, quàm tam improba contagiosaque lectio repetatur. Porrò 135 finis scripti tui notat, illos curvasse genua coram Baal, à quibus Liber iste spretus viluit. Dicam liberè quod sentio, ista introductio vel depravat sententiam, & vitiosa est, vel tanquam scandalosa, injuriosa & falsa, hæresimque sapiens in Fide & moribus radenda est. Denique si seriò dictum est, tu 140 nunquam præconiis tuis tantundem extollere parvitatem meam potueris, quantùm vituperas, dùm confingit tua fortè libertas mecum loquendi, ea me scripsisse, quæ scripsi, quatenùs homines, quos scimus niti in vetitum, flamma major exureret, animaretque ad lecturam Libri hujus repetendam, 145 quasi videlicet professionem meam commutaverim in mendacium, & sit Officium meum fictè agere in doctrina morum, & mihi ipsi, more actoris tui, immò Christianæ Religioni dissidere, corde insuper & corde loqui. Moriar priusquam ista unquam fictione palliatus inveniar: vide potiùs ne actorem tuum iste 150 dolus infecerit. Dùm enim amoris carnalis inducit vituperia, cujus laudes sæpiùs extollit, quidni secundùm tuam notitiam, faciles ad illum animos proniores reddere studuerit? Quid de protestatione illa actoris tui loquar, quam pro velamine quodam suæ fœditati superinducere conatus est? Nihil, inquit, 155 ipse de meo posui. Se ergo recitatorem, non actorem profitetur. Quamobrem nolite, vos admiratores sui, laudem ei tribuere si benè dixit; sicut non vult maledicta sua in probrum ejus versa iri, si quædam arguenda transtulerit. Nolite prætereà tanto contra nos odio excandescere, neque tam ampullosis 160 verbis buccisque tumentibus in nos declamare, si Liber iste pro sua parte culpatur; non enim personas, sed scripta (quisquis illa confecerit) infamamus, nisi fortè ministrator potionis toxicatæ, etiam ab alio compositæ, non inde culpa carere judicandus æstimatur. Quale est iterùm, Deus optimè, 165 protestari unum, & eodem contextu protestationi suæ obvium iri. Istud certè non est excusare se, sed taliter agere, ut dicatur: ex ore tuo te judico, serve nequam.--Matth. XIX, 22.

Tandem verò ego te nunquam, ô Christiana Curia, animo læsi, neque verbo. Tu non omnia potes delicta corrigere, 170 fateor. Alioquin quid divinæ justitiæ in futuro servaretur? Sufficit in multis redargutio per Leges, & Edicta communia, sicut contrà simoniam, furta, homicida, & adulteria; ita contra hanc contagiosissimam malè loquendi, vel scribendi licentiam, præsertim ubi publicus accusator 175 invenitur nullus. Nihilominùs habitatores tuos Ecclesiasticos multos, ego neque Libris multis Ovidii, neque super magicis figmentis, neque nominatim super hoc Libro, & aliis conservatis in multorum perniciem excusare propono.

Illos excuso, quos officium nullum ad damnandum constringebat, 180 & qui pro sua parte verbo, vel scripto generaliter, aut specialiter (ut ego nunc & multi pridem talia) reprobarunt. Neque prætereundum censeo, quod scribunt Actus Apostolorum, Act. XIX. 19, omnes conversos noviter ad Fidem, qui fuerant curiosa sectati, combussisse Libros suos valoris denariorum 185 quinquaginta millium. Ecce coram Deo, quia non mentior. Et si quid in me est, cui fidem dare dignum ducis, affirmo, si solus esset Liber actoris tui mihi proprius, valens mille libras & ampliùs, ego priùs darem eum flammis rapacibus exurendum, quàm venderem taliter publicandum. Vide 190 quantùm afficiar, immò verò non afficiar, ipsum relegere, non quidem ex ignorantia, sicut tu reputas, quamquàm in me multa sit, sed pro mea & aliorum conscientia. Itaque memini, me pridem gustasse jam ab adolescentia fontes illos omnes, aut ferè omnes à quibus actoris tui dicta, velut 195 rivuli quidam traducti prodierunt; Boëtium, Ovidium, Terentium, Juvenalem, Alanum, & de Sancto Amore, Abelardum cum suo Heloyde, Marcianum Capellam, & si qui sunt alii. Scito prætereà, quod codicillum unum, cujus titulus est; Itinerarium mentis in Deum, à Domino 200 Bonaventura conscriptum (quem uno die perlegi) ego toti Libro tuo, immò & decem talibus in profunditate scientiæ opponere non dubitaverim. Et eum ad intelligendum hunc librum nos adeò brutos & hebetes esse dijudicas. Attamen pro hac commonitione tua, ut relegam & sic intelligam, ego vicem 205 reddo. Lege Frater, & iterùm relege quartum Librum De Doctrina Christiana. Ille enim aliquantò plùs affert difficultatis, quàm Liber tuus in vulgari. Animadvertes (crede mihi) non esse ~factam injuriam tyrannicam eloquentiæ~, si eam Theologiæ sociaverimus. Pudebit te forsan audaciæ allegandi 210 ea, quæ non plenè perspexeris. Augustinus planè tibi reclamat, tùm expressissimis verbis idem quarto De Doctrina Christiana: in ipso operis vestibulo, tùm factis operum suorum tantis eloquentiæ viribus elaboratorum; quamquàm temperatâ modestiâ locutus sum, si adverteris, dùm eloquentiam 215 Theologicam mediocri sermone loquentem esse introduxi, curiositatem quasi mihi jamjam opponendam vigilanter excludens. Postremò cessent joci Frater optime, & melioris causæ patrocinio dignissime. Taceat interim libido vel vincendi, vel garriendi: veniamus ad rem seriam religiosamque. Assero 220 tibi; si scirem Germanum meum composuisse talem Librum, atque publicasse, pœnitere autem super hoc præmonitus & animadversus sufficienter, finaliter recusasse; ego non plus pro eo in hac impœnitentia mortuo, quàm pro damnato preces offerrem Domino nostro Jesu Christo. In quo benè vale, 225 tradens te deinceps salubrioribus, castioribusque studiis, neque dans occasionem scandali simplicibus. Et si quid asperius dictum fortassis offenderit, da veniam meæ fidei multùm de te præsumenti, quia multùm diligenti. Denique totum tùm veritatis Catholicæ zelo, tùm desiderio ad salutem tuam deputatum 230 habe. Et oremus pro invicem ut salvemur.

[Document XII. Note]

[118] Reprinted from the Anvers edition, 1706, t. III, col. 293.

Page 1