‹ Comment apprendre le latin à nos filsChapitre 96 sur 219 · I. La confiance communicative de Néron · texte numérisé non relu

I. La confiance communicative de Néron

Nero, postquam jam tantum intervalli ab hoste fecerat n detegi consilium satis tutum esset, paucis milites alloquitur Negat ullius consilium imperatoris in speciem audacius, t> ipsa tutius fuisse quam suum.

Auditum modo in acie (nam ne ante audiretur daturum operam) alterum consulem et alterum exercitum advenisse haud dubiam victoriam facturum. Famam bellum conficere, et parva momenta in spem metumque impellere animos. Glorise ([uidem ex re bene gesta partœ fructum prope omnem ipsos laturos : semper, quod postremum adjectum sit, id rem totam videri traxisse. Cernere ipsos quo concursu, qua admiratione, que favore hominum iter suum celebretur.

a. L'ardente sympathie des populations italiennes.

Et, hercule, per instructa omnia ordinibus virorum mulierunique undique ex agris effusorum inter vota ac preces et laudes ibant : illos prsesidia rei publicse, vindices urbis Romanae imperiique appellabaut; k in illorum armis dextrisque suam liberorumque suorum salutem ac libertatem repositam esse ». Deos omnes Deasque precabantur <( ut illis faustum iter, felix pugna, matura ex hostibus victoria esset daranarenturque ipsi votorum quœ pro iis suscepissent, ut, quemadmodum nunc solliciti prosequerentur eos, ita paucos post dies Iseti ovantibus victoria obviam irent ».

Invitare inde pro se quisque et offerre et fatigare precibus ut quœ ipsis jumentisque usui essent ab se potissimum sumerent; bénigne omnia cumulata dare. Modestia certare milites ne quid ultra usum necessarium sumerent; nihil morari, nec abire ab signis nec subsistere, nisi cibum capientes; diem ac uoctem ire, vix quod satis ad naturale desiderium corporum esset quieti dare. Et ad collegam prtemissi eranl qui nuntiarent adventum percontarenturque clam an palam, interdiu an noctu venire sese vellet, isdem an aliis considère castris. Nocte clam ingredi melius visum est.

Page 1