‹ Essais de traductionsChapitre 3 sur 25 · EPISTOLA PRIMA · texte numérisé non relu

EPISTOLA PRIMA

Scio ego quam difficile atque asperum factu sit consilium dare régi aut imperatori , postremo ciiiquam mortali cujus opes in excelso sunt. Quippe quum et illis consultorum copiae adsint, neque de futuro quisquam satis callidus satisque prudenssit; quin etiam saepe prava magis quam bona consilia prospère eveniunt , quia pierasque res fortuna ex lubidine sua agitât.

Sed mihi studium fuit adolescentulo rempublicam capessere; atque in eâ cognoscendâ multam magnamque curam habui : non ita uti magistratum modo caperem quem multi malis artibus adepti erant : sed etiam uti rempublicam domi militiaeque, quantumque armis, viris, opulentiâ posset, cognitum haberem.

Page 1