‹ Procédures politiques du règne de Louis XII [i.e. douze]Chapitre 233 sur 348 · RÉPLIQUE SOMMAIRE DE JEANNE DE FRANCE · texte numérisé non relu

RÉPLIQUE SOMMAIRE DE JEANNE DE FRANCE

Déclaration de liliscontestation.

Anno Domini millésime) quadringentesimo nonagesimo octavo, indictione prima, mensis vero septembris die jovis sexta, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Alexandri, divina providencia pape sexti, anno septimo : comparentibus apud domum claustralem decani insignis ecclesie Turonensis, coram nobis, Ludovico Albiensi et Fernando Septensi episcopis, judicibus a prefato domino nostro papa delegatis, venerabili et scientifico viro domino Antbonio de Stagno, utriusque juris doctore, cristianissimi domini nostri Ludovici, Francorum Regis, procuratore, eodem nomine actore, ex una, et illustrissima domina, domina Johanna de Francia, pro se personaliter, rea, ex altéra, partibus, assistentibus nobis scientificis viris, magistris Petro de Bellessor, officiali Parisiensi, Guillermo Feidelli, decano de Gassicuria, et Roberto La Longue, officiali archidiaconi Parisiensis, assessoribus in bac causa assumptis : comparicionibus igitur factis, ac per prefatum procuratorem regium refricata seu renovata sua peticione penes nos in scriptis porrecta, et concluso per eum, prout in eadem cavetur, prefata domina Johanna de Francia, munita consilio venerabilium et circonspectorum virorum, dominorum et magistrorum Marci T ravers , officialis T uronensis , decretorum , Roberti Salom[on]is , provirtcialis Turonie ordinis fratrum Beate Marie de Monte Carmeli, sacre théologie doctorum, ac Pétri Boreli, in curia ecclesiastica Turonis advocati, suorum in bac parte consiliariorum , respondendo dicte peticioni, ac litem contestando, et annimo litem contestandi super ea, tam per se ipsam quam per organum dicti domini Marci Travers, confessa fuit et fatetur quod domiuus Ludovicus, Rex modernus, et ipsa domina Johanna olirn fuerunt et sunt matrimonialiter coppulati.

ACTES DE LA PROCÉDURE

Fatetur insuper quod est fi lia naturalis et légitima quondam defiuncti domini Ludovici Regis undecimi; quodque fuit et est aiiqua consanguinitas inter predictum dominum nostruin Regem Ludovicum modernuin et ipsam dominam Johannam; ignorât tamen gradum consanguinitatis hujusmodi.

Quo autem ad cognacionem spiritualem , ignorât ipsam et, per modum ignorancie, iilam negat et negare se dicit; et, si fuerint consanguinitas et cognacio spiritualis inter ipsos, fuit super hoc sufïicienter dispensatum.

Et ad vim et metum de quibus, in peticione ex parte dicti domini nostri Regis facta, [agitur], negat illos, dicens, quod, si intervenerit metus, fuit vanus et, si fuerit justus, fuit purgatus per verum consensum subsequentem, etiam carnab coppula subsecuta.

Ad quartum autem articulum seu punctum, dixit ipsa domina quod fuit et est habilis ad amplexus viriles, et fuit carnaliter cognita a prefato domino nostro Rege, matrimonium consummando, nec fuit aliquo vicio impedita quominus potuerit matrimoniaiiter coppulari.

Cetera omnia et singula in peticione prefati domini nostri Regis contenta et declarata negando, prout negavit, fore vera : saivis tamen suis legitimis exceptionibus contrariis et peremptoris, loco et tempore proponendis.

Quaquidem litis contesta cione, sicut permictitur, facta, nos, judices prefati in hac parte delegati, assignavimus dictis partibus, de earum consensu, diem lune post instans festum Nativitatis beate Marie Virginis, et horam secundam post meridiem, apud dictam domum claustralem, ad procedendum et procedi videndum in hujusmodi causa prout juris erit et racionis. Et insuper auctoritate appostolica et regia compulimus venerabilem virum magistrum Franciscum Rethoulat, ut patrocinium et consilium eidem domine Johanne prestaret. Actum anno et die predictis.

N. Militis. — Mesnart.

1 oh

IMPRIMERIE NATIONALE

PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS XII

Tours, lundi, 10 septembre.

INJONCTION AUX CONSEILS DE JEANNE DE FRANCE DE LUI PRETER LEUR ASSISTANCE.

Arino Domini millesiino quadringentesirno nonagesimo octavo, indictione prima, mensis vero septembris die lune décima, hora tercia post meridiem, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Alexandri, divina providencia pape sexti, anno septimo, apud domum claustralem decani insignis ecclesic Turonensis, coram nobis Ludovico Albiensi et Fernando Scptensi episcopis, judicibus a prefato domino nostro papa delegatis, assistentibus nobis circonspectis viris, magistris Petro de Bellessor, officiali Parisiensi, Guillermo Feidelli, decano de Gassicuria, Roberto La Longue, officiali archidiaconi Parisiensis, assessoribus in bac parte assumptis : comparuerunt venerabilis et scientificus vir, magister Anthonius de Stagno, utriusque juris doctor, cbristianissimi domini nostri Ludovici, Francorum Regis, procurator, eodem nomine actor, et illustrissima domina, domina Johanna de Francia, munita consilio venerabilium et discretorum virorum, magistrorum Marci Travers, officialis Turonensis, decretorum, Roberti Sallomonis, provincialis Turonie ordinis fratrum Beate Marie de Monte Carmeli, sacre tlieologie doctorum, Pétri Borelli, in curia ecclesiastica Turonis advocati, et Francisci Bethoulat, suorurn in bac parte consiliariorum, rea, ex altéra , partibus : quibus comparicionibus l'actis, prefatus procurator regius, recitata prius per eum assignacione uovissima in bac causa data, tradidil et exibuit quasdam posiciones in quodam codice papireo descriptis (sic), quas obtulit medio juramenlo affirmare fore veras, et quibus petiit per eamdam (sic) dominam per verbum tt Crédit n vel tt Non credit-n veritatem responderi. Et illico prefatus dominus Marcus Travers, aller consiliariorum dicte domine, se excusando a patrocinio eidem domine Johanne prestando, dixit et allegavit hujusmodi causam fore et esse arduam, maxime racione personarum inter

ACTES DE LA PROCÉDURE

quas agilur, et, ultra, ipsam dominam non esse munitam sufficienti consilio : prepterea, dicebat se exhonerare velle de ulterius patrocinio prestando pro ipsa domina in hujusmodi causa, nisi haberet ali ud consilium cum eo : subjungens quod, licet nos judices, instante et requirante dicta domina, nuper, videlicet die prima septembris ultimate prêter ita, nostras licteras compulsorias decreverimus et expediverimus, per quas moneri mandaverimus, sub pena excommunicacioms , scientificos viros, magistros Johannem de Blcsis, archidiaconum , Johannem Militis, officialem, Johannem Bouju, canonicos Bituricences, ac Johannem Vesse, advocatum, Bituris commorantes, ut ipsi et eorum singuli iter arriperent veniendi ad dictam dominam et sibi patrocininm et consilium prestarent; nichilominus ipsi moniti minime vénérant, tira entes patrocinari contra dominam nostrum Begem; quare inerito timebat se intromictere de hujusmodi causa contra eumdem dominum nostrum Regem. Dictus vero Borelli dixit quod, licet similiter timeret, quatinus tamen placeret nobis, qui eum compularemus (sic'), et domine prcd ï de libenter sibi bonum et fidele patrocininm prestaret. Quibus procurator regius respondit quod dominus noster Bex intendebat quod ipsa domina taies quales consiliarios vellet habere[t]; tamen non opus erat sibi pro nunc ampliori consilio, actento quod ista materia concernebat factum proprium ipsius domine. Nos autem, judices antedicti, diximus et declaravimus quod prefatus magister Johannes Vesse Turonis venerat et verbum una nobiscum , Ludovico Albiensi episcopo , altero cojudice, habuerat, paratus obedire monicioni et patrocinium et consilium eidem domine Johanne prestare, et quod sufficiebat nunc persona dicti Vesse cum aliis consiliariis ac donec opus esset allegacionibus et racionibus j u ris ; nichilominus, offerentes, prout obtulimus eidem domine, dare compulsorias contra quoscumque, et ubicumque, et in forma débita; et illico juxta mandatum nostrum supervenit et comparait dictus Vesse, cuiquidem precepimus quod patrocinium prestaret eidem domine in hujusmodi causa cum aliis consiliariis; qui, propter arduitatem cause et personarum, de patrocinio prestando bina aut trina vice se excusavit, dicens quod ibidem venerat metu censurarum,

PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS Xll.

tamen supplicabat ut haberent pro excusato et eum remicterent: prefato procuratori regio dicente, ut prius, quod dominus noster Rex volebat quod ipsa domina baberet consilium et ipsos consiiiarios predictos exortabatur et eis, in quantum poterat, precipiebat ut patrocinium et consilium in bac causa eidem domine prestarent. Quibus sic dictis, nos, Ludovicus et Fernandus, judices in hac parte delegati, auctoritate appostolica qua fungimur in hac parte, precipimus et injunximue eidem magistro Johanni Vesse, ut, una cum aliis consiliariis, baberet eidem domine consilium prestare, decernendo litteras compulsorias seu monitorias contra quoscumque. Deinde,onere per dictum Vesse et alios consiiiarios supranominatos patrocinandi pro eadem domina assumpto, dictas procurator regius posiciones per eum tradictas, tactis sacrosanctis euvangeliis , in animam dicti domini nostri Ludovici Regis asseruit fore veras et veritatem continere, et quod crédit ipsum dominum nostrum Regem in hac parte foreW bonam causam : dicta vero domina, etiam tactis peream ipsis sacrosanctis euvangeliis, cum protestacione de nullitate et inneptitudine ipsarum posicionum, si fuerint alique négative prenantes, duplice, bis posite, captiose, aut alias, quibus de jure non esset respondendum, quod responsio hujusmodi non sibi prejudicet, juravit respondere veritatem eisdem posicionibus per verbum te Crédit n vel r- Non crédit -n , et quod etiam credebat haberfe bonam causam se delïendendi. Ipsis sic actis, nos, judices antedicti, assignamus dictis partibus diem sabbati instantem, post vesperas, apud predictum locum, ad procedendum et procedi videndum in hujusmodi causa ut jus erit, et ordinavimus, de consensu ejusdem domine, quod ipsa responderet die jovis proxima, ab hora prima usque ad quartam ejusdem, posicionibus per dictum procuratorem affirmatis. Actum anno et die quibus supra.

N. Militis. — Mesnart.

Habere.

ACTES DE LA PROCÉDURE

Tours, jeudi, i3 septembre.

Page 1